IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum)
Utrum in morte Christi a Verbo sit separata anima vel caro ? Post praedicta considerandum est utrum in morte a Verbo sit separata anima, vel caro. Quidam putaverunt, carnem,sicut ab anima, ita a divinitate in morte fuisse divisam. Si enim, inquiunt, anima media divinitas sibi carnem univit, sicut superius praetaxatum est ; ergo quando divisa est caro ab anima, divisa est etiam a divinitate, quia non potuit ab anima sejungi, per quam Verbo erat unita, quin a Verbo divideretur. Fuit autem divisa ab anima in morte, alioquin vera mors ibi non fuisset, quia, ut ait Augustinus : " Mors, quam timent homines, separatio est animae a carne ; mors autem, quam non timent, separatio est animae a Deo. Utraque vero diaboli suasu homini propinata est. " Si ergo in Christo homine vera mors fuit, divisa est ibi anima ac per hoc divinitas a carne. Huic suae probabilitati addunt auctoritatis testimonium. Ambrosius enim tractans de Christi derelictione, qui in cruce, voce magna clamans, dixit: Deus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? ait: " Clamat homo separatione divinitatis moriturus. Nam cum divinitas mortis libera sit, utique mors ibi esse non poterat, nisi vita discederet, quia divinitas est. " Hic videtur tradi, quod divinitas separata sit in morte ab homine, quae nisi discessisset, homo ille mori non posset. Quod illi ad carnem referunt, quam dicunt a Deo separatam. Quibus respondemus illam separationem sic esse accipiendam, sicut intelligitur derelictio, quae illis verbis significatur: Ut quid me dereliquisti? Quomodo igitur Christus derelictus erat a Patre, cum in cruce se derelictum clamabat? Non recesserat Deus ab homine, ita quod esset soluta unio Dei et hominis. Alioquin fuit quoddam tempus, quando Christus adhuc vivus, homo erat et non Deus, quia adhuc vivus, se derelictum clamabat non derelinquendum. Si ergo illa derelictio unionis intelligatur solutio ante facta fuit solutio Dei et hominis quam Christus mortuus esset, sed: quis hoc dicat? Fateamur igitur, Deum quodammodo illum hominem in morte deseruisse, quia potestati persequentium eum exposuit ad tempus, non suam potentiam exercendo illum defendit, ut non moreretur.Separavit se divinitas, quia subtraxit protectionem, sed non solvit unionem ; separavit se foris, ut non adesset ad defensionem, sed non intus defuit ad unionem. Si non ibi cohibuisset potentiam, sed exercuisset, non moreretur Christus. Mortuus est Christus, divinitate recedente, id est, effectum potentiae in defendendo non exhibente. Hic est hircus apopompaeus, qui, altero hirco immolato, in solitudinem mittebatur ut legitur in Levitico. " Duo enim hirci humanitas et divinitas Christi intelliguntur. Humanitate igitur immolata, divinitas igitur in solitudinem abiit, id est, in coelum. Unde Hesychius: In solitudinem, id est, in coelum, tempore passionis divinitas abiisse dicitur, non locum mutans, sed quodammodo virtutem cohibens, ut possent impii consummare passionem. Abiit ergo, id est, virtutem cohibuit, et portavit iniquitates nostras, non ut haberet, sed ut consumeret. Deus enim ignis consumens est. " Ex his satis ostenditur, praemissa verba Ambrosii sic esse accipienda, ut praediximus.
Alii ad idem inducunt auctoritatem.
i Alii quoque auctoritati innituntur, quia asserunt, divinitatem in morte recessisse ab homine secundum carnem. Ait enim Athanasius. " Maledictus, qui totum hominem, quem assumpsit Dei Filius, denuo assumptum vel liberatum, tertia die a mortuis resurrexisse non confitetur. Fiat, fiat. " Si, inquiunt, denuo assumptus est homo in resurrectione, quem assumpserat in Incarnatione ; deposuit ergo eum in morte ; separata ergo fuit divinitas in morte ab humanitate. Quibus respondemus quod si in his verbis assumptio talis intelligatur, quae sit secundum unionem, non carnem tantum, sed totum hominem, id est, animam et carnem denuo sibi univit in resurrectione, quia non simpliciter hominem, sed totum hominem assumptum dicit. Totum igitur hominem in morte deposuit, id est animam et carnem. Sed quis, nisi hostis veritatis, dicat animam a Verbo depositam? Et tamen, nisi hoc fateantur, quod totus homo sit assumptus, non pro eis facit illa auctoritas,quae lotum dicit assumptum. Sciendum est igitur, Athanasium id dixisse contra illorum perfidiam, qui resurrectionem Christi negabant putantes, morte detineri qui solus inter mortuos liber est. Ideo illum maledicit, qui non confitetur, totum hominem, denuo assumptum, resurrexisse, id est, Christum animam denuo corpori conjunxisse et illis duobus, denuo conjunctis in resurrectione, vere secundum hominem vixisse, sicut ante mortem. Nam in morte separata est anima a carne ; unde vere dicitur Christus mortuus, sed neutrum separatum est a Verbo Dei.
Auctoritatibus astruit, a Verbo carnem in morte non esse divisam.
Sicut Augustinus super Joannem docet, tractans illud Domini verbum : Ego ponam animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam et iterum sumendi eam. Hic animam dicit emissam. A quo emissa est ? A seipsa non est emissa, quia seipsam non posuit, nec Verbum animam posuit, vel carnem. Caro ergo animam posuit, sed potestate in se manentis deitatis. Potentia ergo deitatis anima divisa est a carne, sed neutrum a Verbo Dei. Unde Augustinus : " Verbum, ex quo suscepit hominem, id est, carnem et animam, nunquam deposuit animam, ut esset anima a Verbo separata, sed caro posuit animam, quando expiravit, qua redeunte resurrexit. Mors ergo ad tempus carnem et animam separavit, sed neutrum a Verbo Dei. Caro igitur ponit et sumit animam, non potestate sua, sed potestate inhabitantis carnem Deitatis. " Hic evidenter traditur, nec animam nec carnem a Verbo Dei in morte esse divisam, ut aliquo modo soluta fuerit unio. Unde Augustinus contra Felicianum : " Absit, ut Christus sic senserit mortem, ut, quantum in se est, vita vitam perdiderit. Si enim hoc ita esset, vitae fons aruisset. Sensit igitur mortem participatione humani affectus, quem sponte susceperat ; non naturae suae perdidit potentiam, per quam cuncta vivificat. Sic in sepulcro carnem suam commoriendo non deseruit, sicut in utero Virginis connascendo formavit. Mortuus est ergo, non discedente vita ; sicut passus est, non pereunte potentia. Nemo tollit animam ejus ab eo, quia potestatem habet ponendi et sumendi. " Ecce et hic habes, Christum non deseruisse carnem in morte, et vitam non discessisse a mortuo, et quod sponte tradidit spiritum, non alius extorsit. Unde Ambrosius : " Emisit Christus spiritum, et tamen quasi arbiter exuendi suscipiendique corporis emisit spiritum, non amisit ; pendebat in cruce et omnia commovebat. Sed unde emisit ? Ex carne. Quo emisit ? Ad Patrem. "
Qua ratione Christus dicitur mortuus et passus.
" Recedente vero anima, mortua est caro Christi ; et quia caro mortua est, mortuus est Christus. Sicut enim mortuus dicitur Deus, quando mortuus est homo ; ita mortuus homo dicitur, quando mortua est caro. Separatio animae mors carnis fuit. " . Propter carnem ergo unitam Verbo, quae mortua est, dicitur Deus mortuus, et propter carnem et animam, quae utraque dolorem sensit, dicitur Deus passus, cum divinitas omnis doloris exors existeret. Unde Augustinus : " Verbum caro factum est, ut per carnem panis caelestis ad infantes transiret ; et secundum hoc ipsum Verbum crucifixum est, sed non est mutatum in hominem ; homo in illo mutatus est, ut melior fieret, quam erat. Per illud ergo quod homo erat, mortuus est Deus, et per illud quod Deus erat, homo excitatus est et resurrexit. Quidquid passus est homo, non potest dici non passus Deus, quoniam Deus erat homo. Quomodo non potes dicere, te non passum injuriam, si vestis tua conscindatur, quamvis vestis tua non sis tu ? Multo magis ergo, quidquid patitur caro unita Verbo, debet dici Deus pati, licet Verbum nec mori nec corrumpi nec mutari potuerit. Sed quidquid horum passus est, in carne passus est. " De hoc etiam Ambrosius in libro de Incarnationis Dominicae Sacramento ait: " Quod Verbi caro patiebatur, manens in carne Verbum in se, pro corporis assumptione referebat, ut pati diceretur, quia caro patiebatur, sicut scriptum est: Christo in carne passo. " Hic docetur, qua ratione Deus vel Dei Filius passus vel mortuus dicitur, non quia mortem senserit, inquantum Deus est, sed quia caro ei unita mortua est. Secundum quam rationem dicit Augustinus : " Si quis dixerit atque crediderit, Filium Dei Deum passum, anathema sit. " Cujus dicti causam, ex qua intelligentia sumenda sit, aperiens in eodem subdit : " Si quis dixerit, quod in passione dolorem sentiebat Filius Dei Deus, et non caro tantum cum anima, quam sibi acceperat, anathema sit. " Sane igitur dici potest, quod mortuus est Deus et non mortuus, passus est Dei Filius et non passus, passa est tertia persona et non passa, crucifixum est Verbum et non crucifixum : secundum alteram naturam passus est, secundum alteram impassibilis. Unde Ambrosius: " Generalis ista est Fides, quia Christus est Dei Filius et natus de Virgine, quem quasi gigantem Propheta describit, eo quod biformis geminaeque naturae unus sit, consors divinitatis et corporis. Idem ergo patiebatur et non patiebatur, moriebatur et non moriebatur, sepeliebatur et non sepeliebatur, resurgebat et non resurgebat ; resurgebat secundum carnem, quae mortua fuerat, non secundum Verbum, quod apud Deum semper manebat. "
(Finis textus Magistri.)