Dominus. Quia stabilis manens immutat omnes.
Et primo ponitur omnium mutatio; secundo sua stabilitas, ibi, consilium. Circa habitatores terrae advertendum est, quod quidam sunt parvi, quidam magni; et utrique mutantur. Quantum ad parvos dicit, dominus dissipat etc.. Ubi duo tangit, scilicet propositum quod est de fine, et consilium de his quae sunt ad finem. Et hoc immutatur quia non agit secundum quod consiliatur, sed secundum quod deus disponit. Isa. 8: inite consilium et dissipabitur. Et hoc est quod dicit, dominus dissipat consilia gentium. Et specialiter dissipavit consilium volentium dissipare legem christi.
Et cogitationes reprobat populorum, humana scientium: talium enim propositum reprobat dominus.
Quantum ad magnos dicit, et reprobat consilia principum: quasi dicat, non solum populorum, sed et principum consilia reprobat; quia non est in potestate eorum, quod intentum assequantur effectum, sed in ordinatione divina. Job 11: adducit consiliarios in stultum finem.