Quod per auxilium divinae gratiae homo non cogitur ad virtutem.
Posset autem videri alicui quod per divinum auxilium aliqua coactio homini inferatur ad bene agendum, ex hoc quod dictum est, nemo potest venire ad me nisi pater, qui misit me, traxerit eum; et ex hoc dicitur Rom. 8-14, qui spiritu dei aguntur, hi filii dei sunt et II Cor. 5-14, caritas christi urget nos. Trahi enim, et agi, et urgeri, coactionem importare videntur.
Hoc autem non esse verum manifeste ostenditur.
Divina enim providentia rebus omnibus providet secundum modum eorum, ut supra ostensum est. Est autem proprium homini, et omni rationali naturae, quod voluntarie agat et suis actibus dominetur, ut ex supra dictis patet.
Huic autem coactio contrariatur. Non igitur deus suo auxilio hominem cogit ad recte agendum.
Adhuc. Divinum auxilium sic intelligitur ad bene agendum homini adhiberi, quod in nobis nostra opera operatur, sicut causa prima operatur operationes causarum secundarum, et agens principale operatur actionem instrumenti: unde dicitur Isaiae 26-12: omnia opera nostra operatus es in nobis, domine. Causa autem prima causat operationem causae secundae secundum modum ipsius. Ergo et deus causat in nobis nostra opera secundum modum nostrum, qui est ut voluntarie, et non coacte agamus. Non igitur divino auxilio aliquis cogitur ad recte agendum.
Amplius. Homo per voluntatem ordinatur in finem: obiectum enim voluntatis est bonum et finis. Auxilium autem divinum nobis ad hoc praecipue impenditur ut consequamur finem. Eius ergo auxilium non excludit a nobis actum voluntatis, sed ipsum praecipue in nobis facit: unde et apostolus dicit, philipp. 2-13: deus est qui operatur in nobis velle et perficere, pro bona voluntate.
Coactio autem excludit in nobis actum voluntatis: coacte enim agimus cuius contrarium volumus. Non ergo deus suo auxilio nos cogit ad recte agendum.
Item. Homo pervenit ad ultimum suum finem per actus virtutum: felicitas enim virtutis praemium ponitur. Actus autem coacti non sunt actus virtutum: nam in virtute praecipuum est electio, quae sine voluntario esse non potest, cui violentum contrarium est. Non igitur divinitus homo cogitur ad recte agendum.
Praeterea. Ea quae sunt ad finem, debent esse fini proportionata. Finis autem ultimus, qui est felicitas, non competit nisi voluntarie agentibus, qui sunt domini sui actus: unde neque inanimata, neque bruta animalia felicia dicimus, sicut nec fortunata aut infortunata, nisi secundum metaphoram.
Auxilium igitur quod homini datur divinitus ad felicitatem consequendam, non est coactivum.
Hinc est quod Deut. 30 dicitur: considera quod hodie proposuerit dominus in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum: ut diligas dominum deum tuum, et ambules in viis eius.
Si autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris, praedico tibi hodie quod pereas.
Et Eccli. 15-18 dicitur: ante hominem est vita et mors, bonum et malum. Quod placuerit ei, dabitur illi.