CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit sententiam Henrici de fundamento vestigium asserit enim fundari in aliquitate,
id est, in existentia et esse ipsam ratitudinem, id est, quidditatem creaturae consistentem in triplici respectu posito num. 2. producti, exsmplati et finiti. Hanc late refutat Scotus et resolvit nullum respectum esse ralitudinem entis absoluti, quia hoc praecedit respectum. Solvit ratione pro Henrico.
Quantum (a) ad tertium articulum dicitur secundum Boetium de Hebdomadibus, quod diversum est esse, et id quod est, quia illud quo aliquid est, dicitur valitudo ejus. Quo autem ipsum est, quod est, vel aliquid, dicitur aliquitas ejus.
Hoc intellecto, dicitur quod respectus vestigialis in creatura, non fundatur in ratitudine rei, sed in aliquitate tantum, et est formaliter ratitudo ejus,
Modus ponitur iste secundum Avicennam 5. Metaph. Humanitas est tantum humanitas, ergo ratio humanitatis non est res rata: ergo oportet quod aliquo alio extra rationem formalem humanitatis sit ens ratum.
Arguitur etiam, quod illud quo formaliter est ratitudo ejus sit respectus vestigialis, et hoc primo sic: quidquid includitur in per se intellectu alicujus inquantum tale, est illud quo ipsum formaliter est tale: sed respectus vestigialis includitur in ratione cujuslibet entis rati, ergo, etc. Probatio minoris, quia quoddam ens est quod est ipsum esse, sicut Deus ; quoddam quod non est ipsum esse, sed cui contingit esse, sicut omne aliud extra a Deo, quod non est de se esse, sed tantum est ens cui contingit esse, ex hoc arguitur sic : quodcumque ens quod non est de se esse, sed tantum cui contingit esse, non est ens ratum nisi participando ipsum esse, vel inquantum participat ipsum esse ; sed omne aliud a Deo, est cui contingit esse, et non est ipsum esse, ergo non est ratum nisi inquantum participat esse, ergo illa participatione formaliter est ratum.
Secundo sic, nihil aliud a Deo, potest perfecte cognosci sine cognitione omnium causarum intrinsecarum et extrinsecarum, primo Physicorum, tunc unumquodque; sed si essentia alicujus talis esset absoluta, et non includeret essentialiter respectum ad causam extrinsecam, posset perfecte cognosci sine cognitione causae extrinsecae: ergo oportet, quod includat talem respectum.
Adducitur ad hoc Augustinus 8. de Trinit. cap. 3. Videbis bonum omnis boni, etc.
Item Boetius de Hebdomadibus : Si paulisper per intellectum amoveas ipsum primum bonum, tunc licet sint bona, non tamen in eo quod sunt, erunt bona; ergo aufertur ratio boni ab eis, ablato per intellectum primo bono, et per consequens bonitas formaliter in eis dicit respectum, quia participationem summi boni.
Si arguitur contra istam opinionem per Averroem 2. Metaph. quod relatio habet debilissimum esse,; ergo non est, nec potest esse formaliter ratitudo entis formaliter rati.
Dicitur, quod duplex est relatio, quaedam accidentalis et quaedam substantialis: et accipitur ista distinctio relationis a Simplieio super Praedicamenta, ubi vult quod esse in, non constituit praedicamenta sicut esse ad, pro eo quod aliqui respectus sunt essentiales sive substantiales, aliqui non. Dicunt igitur quod dictum Commentatoris verum est de relatione accidentali, non de substantiali.
Si autem objicitur, quod omnis relatio praesupponit fundamentum inesse rato: igitur non est ipsa ratitudo fundamenti.
Dicitur, quod verum est de relatione adveniente fundamento, non autem de constituente fundamentum, et hujusmodi est ista, etc.
Contra (b) ista (ut intelligantur verba illa), distinguo tria secundum opinionem illius Doctoris, in cujus dictis videtur fundari ista opinio, quia secundum ipsum, res dicitur uno modo a reor, reris, quod est opinari, et sic est communis secundum ipsum figmentis et non figmentis. Secundo modo res dicitur a ratitudine. Loco istorum verborum accipio verba planiora, pro re dicta a reor, reris, accipio realitatem opinabilem, quae communis est, secundum ipsum, figmento et non figmento; pro re autem dicta a ratitudine, accipio, secundum intentionem suam, realitatem quidditativam, quia ponit rem quidditativam esse ratam, per hoc quod est exemplata, quod non convenit figmentis, ultra ista non restat nisi reali tas existentiae actualis.
Habemus ergo tria per ordinem, realitatem opinabilem, quidditativam, et existentiae. Quaero (c) tunc, quid intelligit per aliquitatem? si realitatem opinabilem, cum illa sit communis alicui et nihilo, illa de se nihil est: igitur si ratitudo fundetur in aliquitate sic sumpta, sicut quidditas vel essentia in supposito fundatur in nihilo, et quod fundatur in nihilo nihil est, quia quod nihil est ad se, nihil est ad aliud, 7. de Trinit. cap. 1. ergo ratitudo nihil est ; igitur tota res composita ex ratitudine et aliquitate erunt duonihila. Si aliquitas dicatur realitas quidditativa, quaero ergo quid intelligit per valitudinem, aut realitatem quidditativam, aut realitatem existentiae. Si quidditativam, igitur dicere ratitudinem fundari in aliquitate, est dicere realitatem quidditativam fundari in realitate quidditativa quod nihil est. Si realitatem existentiae, contra, igitur illi realitati existentiae praesupponitur ratitudo, quia res secundum istam opinionem habet vere esse ratum ante esse existentiae, et ita non potest esse prima ratitudo ejus esse existentiae.
Si dicas, quod aliquitas quae est realitas opinabilis, est quid commune alicui et nihilo, sed alia est aliquitas quae est propria figmentis, et alia quae est propria rei possibili esse quae non competit figmentis, ex qua componitur res habens aliquitatem, et ipso esse sicut ex ratitudine sua.
Contra hoc est dicere, quod duplex est aliquitas, alia alicujus et nihili, alia vero alicujus tantum, sicut si diceretur, duplex est albedo, alia albi et nigri, et alia albi tantum.
Et praeterea de illa aliquitate propria entitate possibili, quaero, aut illa est respectus tantum, et fundatur in aliquitate communi, quia illa sola praecedit eam, et tunc fundabitur in nihilo, ut dictum est, et tunc erit nihil; aut illa aliquitas propria est absolutum, et per eam distinguitur res habens eam, a figmentis per se: igitur ista est prima ratitudo rei et absoluta, et ita respectus non erit prima ratitudo rei.
Praeterea (d) secundo sic, humanitas aut habet de se conceptum, cui non repugnat aliquid subesse in effectu, aut cui repugnat de se aliquid subesse in effectu, aut cui de se aliquid subest in effectu ; non tertio modo, secundum omnem opinionem, quia hoc est proprium soli Deo.
Si detur, quod de se repugnet sibi aliquid subesse illi conceptui: igitur per illum respectum advenientem non potest ei competere, quod aliquid possit sibi subesse, quia quod repugnat alicui ex parte sui, non potest ei non repugnare stante natura ejus, et ita non fit sibi non repugnans per aliquem respectum advenientem; ergo conceptus humanitatis est talis, cui de se non repugnat aliquid subesse in effectu. Sed talis est conceptus entis rati, secundum opinionem istius Magistri, quia conceptui figmenti repugnat aliquid subesse in effectu.
Praeterea (e), Philosophus 4. Metaphysicae, ex opinione dicentium omnia apparentia esse vera, infert istud impossibile, quod omnia erunt ad aliquid, quod non intelligit tantum denominative, quia sic omnia esse ad aliquid verum est, saltem omnia alia a Deo: ergo intendit inferre pro maximo inconvenienti, omnia esse essentialiter ad aliquid, Haec autem opinio ponit omnia esse essentialiter ad aliquid) ergo ista opinio videtur ponere quod apud Philosophum est magis inconveniens, quam omnia apparentia esse vera, quia haec conclusio, omnia esse ad aliquid, apud Philosophum est magis inconveniens quam ista, omnia appa rentia sunt vera.
Respondetur, quod Philosophus dicit quod omnia erunt ad aliquid, scilicet ad opinionem et sensum.
Contra, in argumento ducente ad impossibile, conclusio debet aeque vel magis esse impossibilis quam praemissa; ista conclusio illata, quatenus sic illata, non differt a praemissa, quae ponit omnia esse vera propter apparentiam eorum sensui vel opinioni, nisi in hoc quod infert omnia esse ad aliquid; ergo si in aliquo habet majorem impossibilitatem quam praemissa, est ista impossibilitas, omnia sunt ad aliquid simpliciter.
Quarto (f) sic, humanitas inquantum humanitas, aut habet tantum quid nominis, aut habet quid rei, quod repugnat figmentis ; si primo modo, igitur de humanitate inquantum humanitas, non plus est scientia quam de Chimaera, et per consequens Metaphysica, quae est de quidditatibus, non magis est scientia quam si esset de figmentis -.on intelligibilibus propter conadustionem inclusam in eis: si Nero humanitas inquantum humanitas, habet quid rei, quod repugnat figmentis, ergo humanitas unde humanitas, est quid ratum.
Respondetur quod humanitas, habet aliquam definitionem, sed illa non indicat ens ratum, quia figmenta possunt habere genus et differentias, et ita definitionem, sed ad habendum rationem completam entis rati, oportet addere respectum ad ens imparticipatum.
Istud non respondet ad argumentum, quin Metaphysica nulla sit scientia. Similiter quod dicit de figmentis, quod figmenta habent genus et differentiam, falsum est, quia omne tale habet rationem in se falsam et includentem contradictionem, quia una pars repugnat alteri; sed tales partes nunquam sunt genus et differentia, quia differentia est per se determinativa generis, et per consequens non repugnat ei.
Secundo (g) contra opinionem arguitur ex dictis ejus, primo sic : quodlibet est ens formaliter activum sua ratitudine, quod probatur, quia ratitudine est formaliter in actu: sed nihil secundum ipsum, est formaliter activum relatione , quia relatio non est principium agendi: ergo ratitudo non est relatio.
Item secundum ipsum, nulla creatura inquantum rata, differt specie ab illo esse quod est Deus, sed ipsum esse quod est Deus, secundum communem opinionem, est absolutum: quomodo igitur illud quod est formaliter relatio, non differt specie ab eo quod est absolutum?
Item secundum ipsum, ens rationis participat ens ratum, non tamen formaliter est res rata; ergo participatio talis non est formaliter ipsa ratitudo, quare, etc.
Quantum (h) ad istum articulum, dico quod nullus respectus est ratitudo, sive quo aliquid est firmum ens, vel verum ens, vel certum ens in quacumque entitate, quia omnis respectus aliquid habet in quo fundatur, quod secundum se non est ad aliud: et in illo priori, in quo est essentialiter ens ad se, si non est essentialiter ens certum, aut ens firmum. non erit capax alicujus respectus, per quem fiat ens ratum, quia ens non ratum, si fiat ratum, aut fiet ratum ex se, quod includit contradictionem, quiajquidquid est ex se aliquale, est necessario tale: aut ab aliquo causante fiet ratum, et si hoc, prius naturaliter absolutum aliquod potest terminare illam causationem quam respectus, quia formalis ratio cujuslibet termini primi producti, non est necessario respectus.
Ad rationes (i) pro opinione opposita quantum ad istum tertium articulum: ad illud Avicennae de humanitate, dico quod per hoc quod dicit, quod equinitas est lanium equinitas , ly tantum non excludit illa quae sunt de per se ratione equinitatis, cujusmodi est entitas rata , sed excludit illa quae sunt per se passiones entis, ut unum, actus, etc. sicut patet ibi per litteram suam.
Ad secundum (k), tam major est falsa quam minor: major, quia animal inest per se homini, et essentialiter inquantum homo, non tamen animalitas est, qua formaliter homo est homo. Sed si addatur in majori, quidquid per se includitur in intellectu alicujus, tanquam ultimum in eo, vera est, et sic minor est falsa. Cum probatur per alium Prosyllogismum, creatura est cui contingit esse, etc. dico, quod major illius Prosyllogismi falsa est, si per ly inquantum intelligatur reduplicari aliquid per se primo modo, vel si accipiatur in majore participando gerundivum, et prout exponitur per quia: nam si per ly quia intelligatur causalitas pertinens ad primum modum per se, major est falsa eodem modo, quia per se primo modo participatio ipsa non est, quo ens est formaliter ratum; si autem intelligatur per ly inquantum, causalitas pertinens ad secundum modum per se, qualis est in subjecto respectu propriae passionis, sic concedo quod tale ens inquantum tale ens, puta lapis inquantum lapis, participat esse, non tamen est proprie vera e converso, scilicet, quod inquantum participat, est ens. Exemplum (1), haec est falsa, proprie loquendo, homo inquantum risibilis, est homo, etiam intelligendo per se secundo modo, et multo magis per se primo modo ; tamen haec est vera, homo inquantum homo, est risibilis secundo modo. Sic in proposito, ista non est concedenda , lapis inquantum participat esse, est ens, sumendo inquantum ut supra dictum est. Secundo tamen modo, potest concedi aliquo modo illa prima, quod lapis inquantum lapis participat ipsum esse, ita quod lapis positus in entitate rata, de necessitate et per se secundo modo, habet respectum participationis, sine qua ipsum esse includit contradictionem, sicut subjectum esse sine propria passione, vel fundamentum necessarium relationis, esse sine relatione posito termino illius relationis. Tunc intelligo sic, quod in primo instanti naturae est ens, quod est ipsum esse, scilicet Deus. In secundo, lapis est ens ratum absolutum, quod nec intelligitur tunc ut participans, nec ut non participans. In tertio est ipsa participatio et respectus quidam consequens ad ipsum lapidem.
Ad argumentum (m) de primo Physicorum de causis dico , quod aliud est relationem esse priorem cognitione causati cogniti per causam, et aliud ipsam includi in cognitione causati. Licet enim prius lapis habeat respectum ad Deum quam lapis cognoscatur, et ideo non cognoscitur perfecte nisi cognito Deo, tamen lapis cognoscitur, non cognito respectu ad Deum: et ex hoc sequitur quod ille respectus non est de essentia lapidis, quia nihil perfecte cognoscitur, nisi cognito eo quod est de essentia sua.
Ad Augustinum dico et concedo, quod quodcumque aliud bonum, est per participationem bonum, sed non vult auctoritas quod participatio sit de essentia illius boni.
Ad Boetium (n) dicendum est quod auctoritas concludit oppositum, quia ibi ponit subtractionem primi boni per intellectum, et hoc posito, loquendo de creaturis, dicit quod loquendo de esse earum, licet sint et bona sint, non tamen inquantum sunt, bona sunt: sic igitur ipse subtrahens, secundum intellectum primum bonum, loquitur de creaturis secundum esse
creaturarum: sed si esse creaturarum esset respectus ad summum bonum, non solum esset contradictio subtrahere primum bonum, et loqui de esse creaturarum, sed etiam non esset intelligibile, quia non est intelligibile ponere respectum subtrahendo terminum respectus. Igitur intelligit, quod esse creaturarum sit absolutum, sed bonitas apud eum dicit quemdam fluxum a primo bono, et verum est, quod iste terminus fluxus, dicit respectum, et ideo non potest competere rei absolutae. Si ergo res secundum esse suum non essent a primo bono, non essent bonae inquantum sunt , quia inquantum sunt non fluerent a primo bono; essent tamen bonae per accidens, si secundum esse aliud, fluerent a primo bono. Sicut lapis si non esset secundum se a voluntate primi boni, sed tantum secundum duritiem, inquantum durus, esset bonus, quia a voluntate primi boni esset inquantum durus, licet non inquantum lapis vel inquantum ens. Patet igitur, quod accipit bonum pro respectu fluxus a primo bono, et hoc etiam modo bonitas in aliis entibus a Deo, non est nisi quia sunt a voluntate primi boni: sed ista non est perfectio absoluta et intrinseca creaturae , et ideo bonitas secundum aliam rationem absolutam, non dicit respectum ad creatorem, licet bonitas, ut accipit ibi, dicat.
Ad primum argumentum principale dico , quod per vestigium distincte investigatur illud cujus est imago, scilicet pars totius, sed totum non investigatur nisi indistiiicte et arguitive, sicut totum cognoscitur ex parte: ita in proposito, per creaturam investigatur appropriatum, non tamen inquantum appropriatum. sed ipsum quod est appropriabile cuicumque personae, sed non propria personarum, et ideo Trinitas, cujus conceptus est in intellectu quasi totalis, investigatur, quasi per similitudinem partis.
Ad secundum dico, quod quaelibet essentia creata inquantum talia essentia, creata est secundum determinatum exemplar, et ideo quaelibet repraesentat Deum sub ratione vestigii. Natura autem intellectualis, inquantum habet in se essentiam unam et operationes multas, inter quas est ordo originis, repraesentat Trinitatem, ratione omnium istorum concurrentium in tali natura, ita quod natura intellectualis, non eodem modo est vestigium et imago, sicut patebit magis in quaestione de imagine.
Ad ultimum dico, quod non est in essentiis creaturarum propter ordinem ipsarum, alia ratio repraesentandi quam ratio vestigii, sed quia in aliqua natura concurrunt multa repraesentantia unitatem et Trinitatem, ideo illa natura talis habet rationem imaginis sicut natura intellectualis: talis autem concursus non est in siliqua natura inferiori natura intellectuali, et ideo omnes naturae aliae inferiores habent praecise rationem vestigii.