IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Quinta conclusio probatur, etc. Haec conclusio docet moveri Christum, concomitanter ad formam quamcumque absolutam in Eucharistia, ad quam movetur primo, ut est in coelo. Hanc conclusionem negat Suarez disp. 48. sect. 6. ubi negat virtute agentis naturalis sequi in subjecto, ut est in alio loco, formam produci concomitanter, vel in esse concomitanter, ubicumque est subjectum. Caeterum conclusio posita est communis Theologorum, quam tenet D. Thomas quaest. 76. art. 1. et quaest. 81. art. 4. neque repugnant, quos Suarez citat; quamvis enim aliqui divinae virtuti id attribuant, vel certe per accidens ex applicatione contrariarum causarum, quae agunt ad oppositas formas in idem subjectum positum in diversis locis. Caeterum connaturaliter, et seclusis impedimentis concedunt conclusionem, quam supra fusius probavimus in commento q. 2. estque Tridentini, ut ibi ostendimus. Superest ergo ut supponendo contrarium involvere contradictionem, quae est ratio Doctoris, quam ibidem de duximus, alioquin nullum esset fundamentum ex connexione naturali extremorum ea, quae unita sunt corpori, hic esse, ut colligit Tridentinum, nisi per se naturaliter sequerentur ad corpus ubicumque esset, tam ex natura formae, quae nequit desinere in subjecto nisi ponatur contraria, vel desinente ipso subjecto, quam ex dispositione mysterii. Superest, inquam, ut respondeamus fundamentis ejusdem.
Objicit ergo primo de termino alterationis, quia agens naturale calefaciens hic, verbi gratia, idem corpus, quod est Romae, non habet virtutem transmittendi Romam calorem, quia scilicet nequit agere in tantum distans.
Respondetur hanc rationem non esse probabilem, quia ex identitate subjecti et formae permanentis absolutae, quae non dependet a loco per se, neque per accidens in fieri aut facto esse, nisi ut est in fieri a tali agente, quod nequit exercere virtutem in tanta distantia subjecti, sequitur quod forma eadem insit subjecto Romae, quia idem esse quod recipit hic, inest etiam Romae, ex eo quod tollatur simpliciter ejus contradictorium, id est, negatio absoluta inexistendi, ut abstrahit ab omni loco : vel ergo interroget milites, qui vulnera et cicatrices, quae recipiunt in praelio, ubique circumferunt, cum tamen virtus agentis primo haec imprimentis non extenditur ad Ioca remota primo.
Dices, illas formas permanere post sui impressionem, et non dependere a loco. Contra, hujus ratio non est alia, quam quod sequantur ex natura rei subjectum, cui inhaerent independenter ab hoc et illo loco, unde quod idem subjectum sit simul in pluribus locis, non facit esse aliud et aliud in esse entis, sed idem ipsum, quia unitas ejus et entitas abstrahit ab hoc et illo loco: sic etiam qualitas naturaliter ipsi inhaerens, atque ipsa etiam inhaerentia ejus manet simul cum subjecto ubicumque est, limitatio autem virtutis agentis ad certum locum non variat naturam termini, subjecti aut unionis.
Nam sicut calefaciens, inquantum calefacit, non potest producere aliam formam per modum termini, et tali productione quam calorem ; sic etiam calor productus nequit aliter esse, quam ut formaliter est talis, et taliter inexistens, neque producens illi dare dependentiam ad id, ad quod repugnat ipsi ex natura sua dependere ; repugnat autem ipsi dependere a subjecto cum limitatione ad locum, alias mutato tali loco, in quo est impressus, non posset manere, quod est contra sensum et rationem.
Hoc autem argumentum, cui respondemus, involvit imaginationem falsam, ut quod vel diversa esset actio producens hic et ibi, vel certe virtus agentis aeque primo respiceret subjectum hic et ibi, quorum neutrum est verum, quia et agens attingit subjectum primo hic ; et tantum attingit subjectum ut hic, et agit in subjectum ut hic, reduplicando etiam limitationem loci hujus demonstrati, respective ad agens, et respective ad subjectum, qua mutatur ab agente, de negatione in formam. Hoc non obstante, subjectum quantum est ex natura subjecti et mutationis sui denegatione (quae absolute ipsi competit, et independenter ab hoc et illo loco, et sequitur naturam et entitatem subjecti absolutam, ut praescindit a loco, sicut etiam forma, et ejus appetitus) ad formam, non movetur, ut hic tantum, praescindendo ordinem motus et mutationis ad agens, et considerando tantum naturam subjecti, ut in eo succedit negationi forma, aut contra. Ratio hujus est, quia subjectum, ut jam dixi, non respicit formam, ut est perfectibile ejus, et ut est in potentia ad ipsam, id est, sub negatione ipsius, non respicit, inquam, formam cum ulla limitatione ad locum ullum, sed absolute: unde sive ab agente illimitato ad ullum locum, sive per creationem, sive per eductionem, sive etiam ab agente limitato producatur, et non variatur ordo terminorum oppositorum inter se, neque alterutrius ad subjectum, neque subjecti ad ipsos terminos, sub quibus est successive.
Itaque cum dicimus moveri hic primo subjectum, ly hic, ut determinat motionem, qua respicit agens limitatum et creatum, est determinatio per se propter dependentiam virtutis limitatae ad sphaeram determinatam ; ut vero adjungitur subjecto, est limitatio tantum concomitans, et non per se, aut inferens dependentiam ex parte subjecti respective ad locum, et sic intelligo conclusionem Doctoris.
Ratione ergo mutationis, ut est ab agente, dicitur subjectum hic primo mutari, et forma hic primo produci: non quod prius insit hic in subjecto quam alibi, aut negatio ejus prius natura, aut ratione hic tollatur quam alibi a subjecto, sed quod agens et actio ejus limitatur ad subjectum in hoc loco, concomitanter tamen, et simul forma ubilibet in subjecto ponatur, et negatio tollatur. Quod ergo dicatur hic primo produci, non denotat ordinem successionis in esse hic et ibi in eodem subjecto, seu ihexistendi formae, sed respectum ad causam, prout hic applicatur et agit cum dependentia ad hunc locum et sphaeram; unde agens primum potest agere formam in subjecto absolute,
abstrahendo ab hoc et ab illo loco, et sic erit aeque primo forma in subjecto, ubicumque est.
Potest etiam agere ad modum agentis limilati ex propria voluntate in subjectum, ut est in uno loco primo ; et forma si est absoluta, erit in subjecto alibi concomitanter. Potest etiam agere ad aliquam formam, verbi gratia, actum vitalem intellectus et voluntatis in Christo, ut est in Eucharistia: et hic actus erit in ipso, ut est in coelo concomitanter, prout bene Doctor quaestione praecedenti, conclusione 3. perinde docet de actibus immanenlibus Christi in Eucharistia applicato hic objecto intelligibili in proprio genere.
Objicit secundo quod agens naturale non possit dare praesentiam in diversis locis formae a se productae; ergo neque etiam producere concomitanter eamdem i in subjecto, ut est distans: et potius dicendum esset, quod nullo modo posset producere effectum, etiam in subjectum, ut hic applicatur ipsi, quam quod producat concomitanter alibi.
Respondetur ex dictis : agens naturale seu creatum dare esse formae in subjecto, ut sibi hic primo applicatur: ex suppositione autem existentiae subjecti alibi, eamdem formam inesse subjecto, ubicumque est, et hoc ex identiate subjecti et formae independentis a loco, ideoque hic non est novum miraculum, sed primum continuatum, ex quo necessitate consequentiae et inexistentiae formae, sequitur illa duplex praesentia in forma, quia neque positio subjecti alibi tollit capacitatem ad formam recipiendam in subjecto ab agente debite applicato, neque quidpiam per se requisitum ad actionem; proinde sive novo miraculo non posset suspendi actio causae naturalis, ideoque falsum est assumptum; neque etiam suppositum hujus argumenti subsistit, quasi virtute agentis naturalis recipiat forma duplicem raesentiam, quia producitur in subjecto applicato a causa naturali.
Haec enim est vera, ideo forma absoluta producta habet duplicem praesentiam, quia sequitur conditionem subjecti, quod habet duplicem praesentiam, a quo est inseparabilis forma, quamdiu inest; ita etiam negamus virtute agentis naturalis formam habere duplicem praesentiam, quamvis hoc sequatur ad actionem causae naturalis, et argumentum transit de genenere in genus.
Tertio objicit, et est quasi confirmatio prioris, quia agens naturale movens subjectum in uno loco, non transfert motum ad alium locum, etiam concomitanter ; ergo idem dicendum de quavis alia forma.
Respondetur committi fallaciam consequentis, quia motus localis convenit subjecto dependenter a spatio vero, vel imaginario et a loco, quia est translatio subjecti de uno loco in alium; alteratio vero et productio formae absolute, quae inest sine dependentia a loco, negatur ergo consequentia.
Ad aliud quod subjungit, neque ex defectu virtutis etiam hoc provenire in movente localiter, et non solum ex natura mutationis, falsum est, quia quantumlibet movens localiter non exerat virtutem suam integre, quoad extremum virium suarum, nunquam potest movere de loco in locum sine perditione prioris, idque ex natura termini et mutationis tantum, non ex defectu virtutis. Quod si vero alias forma esset absoluta a loco, eadem ipsa virtus sufficeret, ut forma producta in uno loco, esset etiam in alio, non ex virtute agentis, ut dictum est, quamvis ad eam sequatur, vel eam supponat talis inexistentia, ut per eam habet absolute esse, sed ex identitate formae et subjecti, quae absolvitur a loco determinato.
Objicit quarto, quod calor causatus ab agente naturali in Christo in caenaculo, non transivit in corpus, ut habuit esse sub speciebus, quia hunc modum, qui est superioris ordinis, nequit recipere ab agente naturali, quod nequit producere calorem indivisibiliter existentem. Confirmatur, quia ob hanc eamdem causam ex dependentia ab extensione, corpus Christi nequit pati ab agente naturali immediate, nam effectus idem erit in Sacramento, sive immediate, sive mediate fieri dicatur, cum semper requirat immediatam actionem per quam fiat.
Respondetur ex dictis, negando antecedens. Ad cujus probationem respondetur illum modum non recipere virtute agentis naturalis, sed sequi ad actionem illius agentis, non ex vi illius actionis, quae extensa est, et fit subjecto etiam qua extensum est; provenit ergo ex modo existendi praesuppositi subjecti. Quod enim recipitur, vel inest alicui subjecto, per modum recipientis inest, hoc est, sequitur modum essendi subjecti: sicut ergo subjectum se hahet ad modum essendi, ita et forma ; et sicut objectum habet diversos illos modos essendi, ita et forma eosdem habet: ex identitate ergo praedicta formae et subjecti convenit proxime, remote vero a causa prima.
Ad confirmationem, concedo antecedens negando consequentiam, cujus probatio est vera de effectu, inquantum primo producitur et terminat actionem suae causae; existere autem in subjecto inseparabiliter modo saepius explicato competit formae, quamdiu est, habere autem modum existendi subjecti ex eadem inseparabilitate sequitur: extensio ergo formae competit ratione subjecti, sicut et privatio extensionis, haec enim non conveniunt formae primo, sed subjecto, secundario autem formae.
Aliae rationes praedicti auctoris ex aliis speciebus motus et mutationis haerent in iisdem principiis, quae jam soluta sunt ; brevitatis autem compendio omittuntur, licet aliquae ex ipsis in specie possint impugnari. Omnia autem egregie tractat Doctor in littera sequenti, et responsionibus ad argumenta, quae commento aut confirmatione non indiget. Admonendum tamen clare constare, ea quae dicta sunt in responsione ad tertium praecedentis quaestionis, de existentia quantitatis in corpore alibi, et non in Eucharistia, in hac quaestione impugnari ex proposito, ac proinde non esse ex sententia asserta Doctoris; cui autem non placuerit interpretatio ibidem adhibita, dicat Doctorem ibi insinuasse sententiam aliorum, quam supra impugnavit q. 1. sig. Alio modo dicitur, etc. quae negat quantitatem corporis in Eucharistia et quam secuti sunt posteriores, ut Durandus et Occham. Et licet probationem ejus insinua verit, tamen eam tribus objectionibus impugnat et remittit solutionem argumenti ad alias dicta et dicenda in posterioribus, potissimum in hac quaestione. Corollarium illud : et ex hoc sequitur, etc. explicabitur commodius in sequenti.