Deinde cum dicit, consilium autem, ponitur stabilitas dei, quia consilium suum stat, et cogitatio sua perseverat. Sed numquid consilium est in deo? videtur, quod non: quia importat dubitationem.
Respondeo. Dicendum, quod aliter accipitur consilium in deo, et aliter in nobis. Scientia enim in nobis importat discursum, in deo vero certitudinem.
Sic de consilio, cum est in nobis, dicit inquisitionem; cum autem dicitur de deo, importat ordinationem respectu omnium ad debitum finem.
Isa. 46: consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Act. 5: si ex deo est consilium, non poteritis stare, et dissolvere illud.
Cogitationes cordis ejus, idest propositum voluntatis ejus manet: quia si mutat sententiam, non mutat consilium. Isa. 55: non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae meae viae vestrae.