CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De dubitatione et consolatione dubitahili quae emergunt circa, ea quae dissolvunt amicitiam.
Habet autem dubitationem etiam de eo quod est dissolvens tales amicitias, . vel non dissolvens circa amicitias non. permanentes, sive sint amicitiae ad eos
qui propter utile amici sunt, sive propter eos qui propter delectabile amici existunt. Quaeramus enim, utrum conveniens sit vel inconveniens tales amicitias dissolvi, quando amici nihil eorum propter quae amici sunt, in se invicem inveniunt ? Secundum praedicta enim non sui ipsorum. sed illorum amici erant quae in se invicem requirebant. Deficientibus enim his, rationabile est se invicem non amare, et amicitiam deficere. Aliquando autem in talibus amicitiis accusabit unus alterum si ipse amet propter utile vel delectabile, reliquus se simulet non propter utile vel delectabile, sed propter morem, hoc est, morum honestatem amatum esse. Sicut enim in principio octavi diximus, plures sunt dictae amicitiae, et aliquando similiter non in una scilicet communicatione existimantur et sunt amici : unus enim aliquando in altero intendit delectationem, et reliquus utilitatem. Similiter autem unus alium diligit propter morem ejus quem existimat studiosum esse propter similitudinem honestatis quam credit esse in ipso, reliquus ex similitu-
dine virtutis lucrum quaerit utilitatis vel delectationis. Quandoque igitur decipitur aliquis et suspicatur amationem fieri propter morem, cum ille qui honestus esse videbatur, nihil tale operetur in vita qua communicat, sed potius turpibus tactibus et osculis et collocutionibus, vel etiam ex avaritia omnia quae potest, ad. se convertit, et ad lucrum proprium, et in talibus se saepe prodit et manifestat. Talis non accuset amicum, sed causetur seipsum : quia talibus signis scire poterat, quod non propter morem diligendus erat. Si autem nihil talium operetur in signis, sed honestatem morum omnium specie et similitudine honestatis exhibeat : tunc illius simulatione decipitur tali deceptione quam nullus cavere potest. Et tunc justum est accusare decipientem, postquam in fide proditur simulatio. Pius enim peccant tales et magis accusabiles sunt, quam illi qui numismata violanda falsificant, quanto circa honorabilius est amicitia circa cujus corruptionem est mala operatio talium, quam numisma sit.
Si autem aliquando amicus verus amicum verum acceptet bonum secundum veritatem et honestum, et postea fiat malus, ita quod manifestum videatur : tunc quaeri potest, utrum adhuc amandus sit, vel statim dissolvenda sit amicitia ad ipsum ? Statim enim videtur, quod non sit possibile talem amare. Non enim omne quod est, amabile est, sed bonum solum secundum sui rationem amabile. Non enim oportet aliquid amare nisi bonum : secundum morem enim nullum oportet esse amatorem mali. Cum enim amicitia assimilatio quaedam sit, si bonus amaret malum, oporteret bonum assimilari pravo, quod valde inconveniens est. Dictum est enim in praecedentibus prioris libri, quod simile simili amicum est.
Quaeramus igitur, utrum confestim quando malus apparet, dissolvenda sit amicitia, vel non sit dissolvenda ad omnes, sed tantum ad eos qui insanabiles sunt propter malitiam qua perversi sunt? Si autem aliquam habeat in spe directionem,magis videtur adjuvandum esse ad. morem., quam ad subsistentiam substantiae propriae, quanto melius est adjutorium ad mores, et quanto magis proprium est verae amicitiae adjuvare ad mores quam ad substantiam. Tamen in talibus bonis dissolvens amicitiam ad talos nihil inconveniens videtur facere. Honestus enim non erat amicus huic vel tali corrupto secundum mores, sed honesto fuit amicus. In talibus autem dicendum videtur, quod honestus et bonus recedere debet ab alterato amico, quem resalvare et ad virtutem reducere non potest.
Si autem ponamus, quod unus antiquorum in amicitia honestatis permaneat in gradu virtutis et honestatis in quo est, alter autem continue proficiens magis AdminBookmark et honestus fiat, et tandem multum differat virtute ab inferiori: quaeri potest, utrum tunc utendum sit eo ut amico, vel hoc non contingit, sed recedendum est ab ipso? Hoc autem manifestum fit in magna distantia ut in pluribus, puta in his amicitiis quae ex pueritia oriuntur, quando scilicet ab initio, unguibus adhuc teneris existentibus (quorum ut dicit Galenus, teneritudo optimae dispositionis indicium est), aliqui se invicem propter bonam dispositionem diligere incipiunt. In talibus enim amicitiis si unus quidem amicorum bonae indolis existens puer remaneat secundum mentem nulla imbutus sana sapientia, alter autem proficit, qualiter sint amici ? Tales enim non placent sibi in eisdem, neque gaudentes neque tristati sunt eisdem : eadem enim talia his in conversatione quam habent ad invicem., non existunt. Sine autem tali communicatione non contingit amicos esse veros. Convivere enim et communicare tales non. est possibile, sicut in antehabitis dictum est. Resolvitur igitur talis amicitia. Volens enim proficere cum possit amicitia, non caret : inertia enim malitia quaedam est,
Sed hoc supposito, quaeritur, utrum amicus qui profecit, nihil minus alienum se tali exhibere debet, quam si nunquam fuisset amicus, ut scilicet se habeat ad ipsum sicut ad extraneum, vel oportet memoriam adhuc habere antiquae factae consuetudinis et convictus, et oporteat illi magis largiri quam extraneo, quemadmodum omnes existimamus amicis quam extraneis esse largiendum ? Hoc enim, ut dicit Carpo, accidit honestissimo viro qui apud Deum orabat, " Iuves aliquando amicos et adhuc. " Dicendum, quod sic aliquando factis amicis aliquid propter antiquam amicitam attribuendum est, sed non sic perfectum ut permanentibus attribuitur amicis. His autem et talibus attribuendum est, qui non ad superabundantiam malitiae perversi sunt. Dissolutio enim amicitiae semper fit ad superabundantiam malitiae.