CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad tertium articulum, in quo videndum est, in qu.bus fundatur respectus vestigii sive creaturae ad Deum, sive e converso, cui dicitur vestigium. Hic Doctor primo ponit opinionem Henrici. Secundo ipsam improbat. Et tertio respondet ad articulum. Quantum ad primum ibi : Dictur secundum Boitium.
Pro intelligentia hujus litterae ponit Henricus quatuor. Primum ibi: Diversum est esse, et accipitur ibi esse, pro omni imaginabili. Secundum ibi : Et id quod est, id est, illud quod actu vel aptitudine existit: illud vero quod includit contradictionem ad esse, dicitur figmentum. Tertium ibi : Illud quo aliquid est, id est, illud quo aliquid est ens possibile, dicitur ratitudo ejus. Quartum ibi : Quo autem ipsum est quod est, id est, illud quo mediante aliquid actu existit, dicitur aliquitas ejus ; quae aliquitas est ipsa aptitudinalis vel actualis existentia, quo ens actu existit vel aptum est existere Et nota secundum istum, quod respectus vestigiatis est illa triplex relatio creaturae ad Deum, scilicet relatio producti ad producens, relatio exemplati ad exemplar, et relatio finiti ad ultimum finem. Et haec triplex relatio in creatura est quidditas rei, et non fundatur in ipsa ratiludine, quia ille triplex respectus: et est quidditas rei et ratitu lo ejus. id est, est illud quo formaliter entitas creata est quidditas possibilis. Et cum dicitur, humanitas est tantum humanitas; ergo ratio humanitatis, id est, humanitas inquantum humanitas, non est res rata, id est, quod de se non est rata vel ens possibile, sed aliquo alio extra Talionem formalem humanitatis, quia erit rata ab illo respectu vestigiali, quia ille respectus vestigiatis dicitur quidditas, inquantum exemplatus ib idea divina.
Et pro clariori intelligentia, nota quod ens ratum dicitur illud, vel quod actu existit praeter opus intellectus, vel quod est apium natum existere.
Secundo nota, quod aliquitas, scilicet existentia aptitudinalis, qua ens ratum sive ens possibile existens, dicitur tali existentia existens ; vel accipitur aliquitas pro existentia actuali, qua ens ratum, id est, actu existens dicitur existere actu, vel aliquitas accipitur pro existentia aptitudinali vel actuali.
Tertio nola, quod ratitudo nihil aliud est nisi quidditas constituens aliquid in vero esse, vel actuali vel aptitudinali. Exemplum, homo ut est aptus existere, dicitur verum ens ratum, quia sibi non repugnat existere ; et respectus vestigialis, de quo supra, est quidditas sive ratiludo hominis, constituens ipsum in tali esse vero vel rato: existentia vero hominis aptitudinalis dicitur aliquitas ejus.
Dicit ergo Henricus quod diversum est esse et id quod est: accipit ibi esse pro ente imaginabili, quod est commune enti et non enti; et id quod est, accipit pro ente possibili existere, vel pro actu existente; et valitudinem accipit pro quidditate dante tale esse possibile ; et aliquitatem accipit pro existentia aptitudinali vel actuali.
Dicit ergo, quod ratitudo ipsa sive quidditas, sive respectus vestigialis, quae idem important secundum ipsum non fundatur in quidditate, quia idem fundaretur in seipso, sed fundatur in aliquitate, scilicet in existentia aptitudinali vel actuali ipsius creaturae.
Et nota, quod talis respectus vesligialis in qualibet creatura dicit participationem passivam entis impartieipati, secundum triplicem relationem, scilicet creaturae ut productae ad ipsum Deum Ut producentem, et exemplatae ad ipsum exemplari et finitae ad ultimum finem. Ista triplex relatio dicitur ratitudo sive quidditas cujuslibet entis creati, dans cuilibet esse ratum, scilicet esse verum ens. Et hanc positionem probat Henricus sic, videlicet quod quaelibet creatura dicatur ens ratum sive ens verum, ab ipsa ratitudine sive ab ipsa participatione passiva entis imparticipati. Quia humanitas est tantum humanitas: ergo ratio humanitatis non est res rata, id est, humanitas in se sumpta formaliter, non dicitur verum ens ratum nisi inquantum est ens participatum, modo praedicto: ergo participatio passiva, quae est esse rationem formatem humanitatis erit ralitudo, sive quidditas humanitatis ut entis rati. Item adjicit alia argumenta, quae post exponentur respondendo ad illum.
(b) Contra ista. Doctor hic arguit contra positionem Henrici, et principalis intentio est probare, quomodo respectus vestigialis non dicatur quidditas rei creatae ; et antequam hoc probet, praemittit unam distinctionem de realitate, nam aliquando accipitur res a reor, reris, et dicitur realitas opinabilis, etc. Hac distinctione praemissa, arguit Doctor contra positionem Henrici,
(c) Quaero tunc quid intelligit per aliquitatem ? Et ut haec ratio Doctoris clarius intelligatur, formetur sic divisive, quia dicit Henricus quod ratitudo fundatur in atiquitate dans simpliciter esse ratum. Contra, aut aliquitas accipitur pro ente communi enti et non enti, aut pro entitate quidditativa, aut pro entitate existentiae actualis vel aptitudinalis. Similiter ratitudo, aut accipitur conformiter istis tribus modis. Si primo modo accipitur aliquitas et ratitudo, cum tale ens de se sit nihil, ista duo de se erunt nihil. Si vero aliquitas accipiatur primo modo, et ratitudo secundo modo, tunc ratitudo fundabitur in ente quod de se est nihil ; et quod fundabitur in illo quod de se est nihil, nihil est, quia quod non est a se aliquid, sive in se aliqu d, nec ad aliud erit, et sic ralitudo et aliquitas erunt duo nihila. Si vero ista duo accipiantur secundo modo, scilicet pro entitate quidditativa, tunc ratitudinem fundari in aliquitate, nihil aliud erit nisi quidditatem fundari in quidditate, et sic idem fundari in seipso, quod non est intelligibile. Si vero aliquitas accipiatur tertio modo, scilicet pro existentia actuali, et ratitudo secundo modo, hoc est contra Henricum, qui ante actualem existentiam ponit ens ratum, quod est ens possibile, et sic ratitudo fundatur in illo. Si vero accipiatur aliquilas pro existentia aptitudinali, et ratitudo secundo modo, tunc per hoc argumentum non concluditur contra Henricum, quia ipse diceret quod ipsa ratitudo fundatur in ipsa aliqu tale possibili, dans sibi tale esse passibile, sed bene alia argumenta quae sequuntur, concludunt contra ipsum. Si vero accipiatur aliquitas tertio modo et ratitudo tertio modo, nihil aliud est nisi existentiam fundari in existentia, quod est absurdum et sic patet ista ratio Doctoris.
(d) Praeterea secundo sic : Humanitas aut habet in se conceptum cui non repugnat aliquid subesse in effectu, aut cui repugnat de se aliquid subesse in effectu, aut cui de se aliquid subest in effectu, id est, aut humanitati non repugnat existentia actualis, aut sibi repugnat; aut tertio est id cui de se aliquid subest in effectu, id est, quod de se et ex semetipsa est actu existens.
Si detur primus modus, habetur intentum, quia illud est verum ens ratum, cui de se non repugnat actualis existentia ; et sic cum humanitas inquantum humanitas, sit verum ens absolutum, et ut si ; sibi non repugnat actualis existentia: ergo ratitudo accepta pro respectu vestigiali non constituit humanitatem in esse rato, quia tunc respectivum esset de quidditate absoluti, quod est falsum.
Si detur secundus modus ; ergo actualis existentia nunquam poterit inesse humanitati, patet, quia si A repugnat B, absolute per nihil adveniens ipsi B, A non poterit convenire B, sicut rudibile repugnat absolute homini, ergo per nihil adveniens homini poterit sibi convenire: sequitur ergo quod cum humanitati absolute sumptae, non repugnat actualis existentia: ergo humantas inquantum est possibilis existere, erit verum ens ratum, et ut sic lanium absoluta includit: ergo respectus vestigialis non erit ralitudo humanitatis.
Si detur tertius modus, hoc est impossibile, quia tunc esset entitas omnino indcpendens.
(e) Praeterea Philosophus. Pro intelligentia hujus litterae, nota quod aliquid esse ad aliud contingit dupliciter.
Primo quidditative et essentia'iter, et sic omnis relatio in se sumpta est ad aliquid essentialiter, id est, quod in suo conceptu quidditative includit esse ad aliud.
Secundo denominative, et sic omne ens in quo fundatur aliqua relatio, dicitur ad aliud denominative, quia per relationem fundatam. Sed omnia entia esse ad aliud primo modo sive quidditative, id est, omnia entia esse tantum relationes, est inconveniens per Philosophum quarto Metaphysicorum ubi supra, quia si omnia apparentia essent vera, id est, si omnia entia essent sola apparentia, quae apparentia est quidditative relatio, tunc omnia entia essent quidditative ad aliquid. Nec valet dicere, quod erunt ad aliud ad opinionem et sensum, quia in argumento ducente ad impossibile, conclusio debet aeque vel magis esse impossibilis, sicut praemissa ex qua deducitur talis conclusio, ut patet in primo Priorum. Si ergo omnia apparentia essent vera quoad sensum et opinionem, id est, quod sensus et opinio judicaret omnia apparentia esse vera, et sic omnia apparentia esse ad aliud, id est, quod si sensus judicaret aliqui I apparens hominem esse verum hominem, et sic si judicaret apparens aliquid esse ad aliud, ita quod illul quod apparet esse ad aliud, judicaret vere esse ad aliud: tunc talis conclusio, scilicet esse ad aliud modo praeexposita, non differt a praemissa, scilicet quod apparet esse hominem, etc. ergo si conclusio debet esse magis impossibilis, oportet quod intelligatur simpliciter et absolute, et quoad intellectum, id est, si antiqui quoad intellectum dicebant omnia apparentia esse vera, id est, quod omnia entia simpliciter et absolute erant tantum apparentia ; ergo sequitur simpliciter et absolute, quod omnia entia essent ad aliqui 1 quidditative, quod est inconveniens; et sic haec conclusio est magis impossibilis, vel saltem erit impossibilis, sicut praemissa ex qua sequitur, et sic patet ista littera.
(f) Quarto sic. Pro intelligentia hujus litterae est sciendum, quod habere quid rei potest tripliciter contingere.
Primo habere veram definitionem, sicut homo definitur per animal rationale.
Secundo habere tantum aliquod praedicatum dictum in quid, ut rationale est ens quidditative, et tamen non potest proprie definiri, scilicet per genus et differentiam.
Tertio pro entitate dicente in se quid, et sic ens inquantum ens, est entitas in se quidditative, quia potest praedicari in quid de inferioribus. Potest addi quartus modus, scilicet pro ente quod nec definitur, nec habet praedicatum dictum in quid, nec est quid, tamen est idem realiter alicui existenti habenti entitatem, ut patet de passionibus entis , et forte de ultimis differentiis. Omnia supradicta, quae possunt habere quil rei aliquo modo praeexposito, possunt etiam habere quid nominis, non tamen e contra ; illa vero, quae tantum habent quid nominis, et nullo modo quid rei, sunt tantum fictitia.
Dicit ergo Doctor, humanitas inquantum humanitas, aut habet tantum quid nominis, id est quod tantum sit ens fictitium, vel chimaericum, et patet littera.
Et nota in ista littera quomodo figmenta non possunt definiri definitione proprie dicta, puta definitione per genus et differentiam, quia in definitione una pars non repugnat alteri: modo figmentum est compositum ex partibus incompossibilibus, sive ad invicem repugnantibus.
(g) Secundo contra opinionem arguitur ex dictis ejus. Et primo inducit ad hoc, qu) 1 respectus vestigialis non sitratitudo entis rati, quia per ipsum, en3 ratum est activu a sua ratituline. Probatur ista, quia ????e actum inquantum est hujusm???, est in actu, sel eas ratum dicitur esse in actu per ratitudinem, ut ipse dicit ; sed certum est apud ipsum, quod nulla relatio est alicui principium formale agendi, cum ergo respectus vestigialis sit tantum relatio, sequitur quod non erit ratitudo alicujus.
Item secundum ipsum, nulla creatura inquantum rata, sive inquantum participata, differt specie ab illo quod est Deus, et tamen secundum omnes, esse quod est Deus, est absolutum, si ergo ratitudo ipsa est tantum relati), et relatio differt specie ab absoluto ut patet, et sic creatura inquantum rata, differret specie a Deo et non differret specie.
Item secundum ipsum, ens rationis participat ens ratum. Haec ratio sic debet intelligi, quia ens rationis fundatur in ente rato, id est, in ente possibili existere vel actu existente, et ideo inquantum fundatur, ibi dicitur participare ens ratum, non tamen ens rationis dicitur formaliter et quidditalive ens ratum a tali participatione, cum sit posterior ipso ente rationis. Prius enim intelligitur ens rationis in se suo modo habere esse quam intelligatur fundari in alio, igitur in proposito, licet creatura dicatur ens partieipatum ab ipso ente impartieipato, non tamen formaliter et quidditalive dicitur esse verum ens ratum, tali participatione passiva ; imo prius intelligitur in se esse verum ens sive ratum, quam intelligatur sub tali respectu, scilicet participatione passiva.
(h) Quantum ad istum articulum. Hic Doctor ponit opinionem propriam. Et sententia est, quod nulla relatio potest esse ratitudo alicujus entis absoluti, et probatio clara est in littera, aliqualiter tamen expono litteram : Nullus respectus est ratiludo, sive id quo aliquid est firmum ens, vel verum ens, vel certum ens, quae omnia important idem. Sequitur, quia omnis respectus aliquid habet in quo fundatur, quod secundum se non est ax aliud. Hoc debet intelligi de fundamento remoto, quia etiam relatio potest immediate fundari in alia relatione, ut proportionalitas fundatur in duabus proportionibus, et hoc patet expresse a Ductore in multis locis. Debet ergo intelligi de fundamento remoto, quia omne, quod relative dicitur, est aliquid excepta relatione, per Augustinum 7. de Trinit. et exposui dictum Augustini supra distinct. prima, quaest 2.
Intelligit etiam Doctor de ente absoluto, quod non sit ratum aliqua refatione, multae enim relationes sunt vera entia realia et realiter distincta a suis fundamentis, ut probat Doctor in 2. dist. 1. et per consequens rata ratitudine pertinente ad genus relationis. Si vero accipiatur ipsa ratitudo pro participatione passiva, patet quod relatio realis non erit rata participatione passiva aliqua relatione, qua dicatur ens participatum, cum talis relatio entis participati praesupponat ens, tanquam fundamentum illius participationis passive. Sequitur : Et in illo priori in quo, scilicet fundamentum relationis, est essentialiter ens ad se, loquendo de fundamento absoluto, si non est essentialiter ens certum, aut ens firmum, id est, si in illo priori, quo est ens absolutum, non est essentialiter ens certum, aut ens firmum, non erit capax alicujus respectus per quem fiat ens ratum, et probat, quia ens non ratum si fiat ratum, aut flet ratum ex se, quod est impossibile,quia tunc esset ex se necesse esse, ut supra patuit distinctione secunda, quaestione prima, aut ab aliquo causante fiet ratum; et si hoc prius, naturaliter absolutum aliquod potest terminare illam causationem quam respectus, quia formalis ratio cujuslibet termini primi producti non est necessario respectus ; prius enim causa attingit aliquod absolutum tanquam effectum, quo absoluto producto, statim ex natura rei oritur relatio producti ad producens, et e contra, loquendo de omni producente creato, et de hoc prolixius patebit in 2. dist. 1.
Sed occurrit dubium in hoc quod dicit, quod causatio causae prius terminatur ad absolutum in effectu quam ad respectum. Instatur primo, quia tunc relatio esset in aliquo priori in quo non esset terminus, patet, quia causatio est relatio, et causa quando causat adhuc est prior natura effectu, ut patet praesenti quaest, et in 2. dist. 1. quaest. 2.
Tum etiam, quia relatio causae ad effectum est simul natura cum relatione effectus ad causam, imo videtur quod relatio effectus ad causam sit quasi prior natura, licet vere non sit prior, et hoc patet a Doctore in 2. ubi supra: ergo causatio causae non videtur prius terminari ad absolutum effectus, quia in eodem instanti quo ponitur, ponitur terminus ejus.
Tertio, si enim ponitur prius absolutum effectus quam respectus ad causam primam, quaero in illo priori, an tale absolutum sit vere causatum, aut non causatum. Si primo, ergo includit respectum causati sive respectum dependentis. Si secundo, ergo erit incausatum et independens, quod est falsum.
Quarto patet, quia in Deo est vera generatio, et tamen illa non prius terminatur ad absolutum, quam ad relativum ; ergo videtur idem concedendum esse in creaturis.
Respondeo ad primum, cum dicitur quod causatio est relatio, falsum est ; nam quando causa causat, nihil aliud facit nisi quod effectum quem habet in virtute sua, ponit in esse; non est intelligendum quod quando causa causat, quod sit aliqua relatio media inter ipsam et causatum prior ipso causato, sed tantum absolutum in causa ponit effectum absolute ; quo posito oritur relatio causali ad causam, et causae ad causatum, si talis causa non est Deus, qui non refertur realiter ad creaturam. Et quando communiter dicitur, quod generatio terminatur ad genitum, et quod est via in naturam et hujus nodi, debet saue intelligi. Si accipitur generatio formaliter pro relatione, illa vere terminatur ad absolutum geniti, ita quod est posterior tali absoluto. Si vero generatio accipitur ut prior genito, tunc generatio formaliter nihil est in se aliud a causa generante sed est praecise ipsum absolutum causae pro quanto ponit genitum in esse.
Ad secundum concedo totum, loquendo de causatione, que est formaliter relatio, sed loquendo de causatione, quae nihil aliud dicit nisi causam ponere effectum in esse, est falsum quod talis causatio sit posterior, imo est prior natura. Et cura dicitur, quod talis causatio terminatur ad absolutum, dico quod illud terminari non est relationis ad terminum, sed praecise est ponere absolutum effectus in aliquo priori, in quo non intelligitur respectus effectus ad causam.
Ad tertium dico breviter, quod tale absolutum in illo priori est fundamentaliter causatum, sive fundamentaliter dependens pro quanto, scilicet in illo priori est fundamentum receptivum respectus.
Ad quartum dico, quod Doctor intelligit de genito quod est ens ad se ; modo persona in divinis est formaliter relativa, tenendo quod constituatur in esse personali per relationes, ut infra patebit dist. 28. quid sit tenendum, an per absoluta, an per relationes.
(i) Ad rationes pro opinione opposita. Hic Doctor intendit solvere rationes Henrici.
Ad illud Avicennae de humanitate. Pro intelligentia hujus responsionis est notandum, quod si ratiiudo accipiatur pro realitate quidditative, tunc humanitas erit rata aliqua ratitudine, quia realitalibus pertinentibus ad esss quidditativum humanitatis, et sic humanitas nunquam excludit praelicata essentialia, sed includit, cum humanitas inquantum humanitas sit talis per sua prae licata essentialia, omnia vero posteriora excladit; sic intelligendo, quod quando humanitas precise consideratur, ut humanitas tantum includit illa, quae pertinent ad esse ipsius, et ut sic, non includit illa, quae non sunt de essentia ejus, ut sunt omnes passiones entis, et etiam passiones propriae humanitatis ; sed de hoc vide Doctorem in 2. distinct. 3. et sic patet solutio primi argumenti Henrici.
Secundo principaliter arguit Henricus ibi : Quidquid includitur in per se intellectu alicujus inquantum tale, est illud quo ipsum formaliter est tale. Sed respectus vestigialis includitur in ratione entis rati, patet, quia dicitur ens ratum inquantum participat ipsum esse, si enim non participaret, sed esset de se esse, tunc esset absolute necesse esse.
(k) Respondet Doctor ibi : Ad secundum tam mijor est falsa quam minor. Quod major sit falsa, patet, quia animal includitur in per se conceptu hominis, et tamen non est id quo formaliter est homo ; oportet ergo addere quod includitur in intellectu alicujus tanquam ultimum ejus, nam homo est formaliter homo per rationale, quia est ultimum quod includitur in intellectu hominis tanquam ultimum ejus. Et tunc minor est falsa, et major probationis minoris, quae est ista : Cui convenit esse, et non ex se est ens ratum participando ipsum esse, vel inquantum participat ipsum esse.
Primo dicit, quod si per ly inquantum intelligatur reduplicari aliquid per se primo modo, est falsa. Et sensus est: Creatura inquantum participat ipsum esse, est ens ratum, id est, quod participare esse sive participatio passiva, est ratio formalis et quidditativa. Quare creatura dicatur ens ratum, sicut dicimus quod homo inquantum rationalis est homo, idest, quod rationalitas est ratio formalis et quidditativa, quod homo dicatur homo. Sequitur : Vel si accipiatur in majori participando gerundivum, et prout exponatur per quia, ut puta, cum dicitur, creatura non est ens ratum nisi participando ipsum esse ; illud gerundivum quod est participando, exponitur per ly quia, et sensus est: creatura est ens ratum, quia participat ipsum esse, et tunc distinguitur de ly quia, quia aut dicit causalitatem pertinentem ad primum modum per se, tunc est falsa, quia cum dicitur creatura est ens ratum, quia participat ipsum esse, sensus est, quid participare ipsum esse est ratio formalis et quidditativa, quare creatura dicatur ens ratum. Sequitur :
Si autem intelligatur per ly inquantum, causalitas quae pertinet ad secundum modum per se, qualis est in subjecto respectu propriae passionis, sicut cum dicimus homo inquantum rationalis, est risibilis, et sic concedit quod creatura inquantum creatura participat esse, quia creatura est causa, quare hoc praedicatum, scilicet participare esse insit ipsi creaturae. Sequitur : Non tamen est proprie vera, e converso, scilicet quod inquantum participat est tale ens, sicut hic licet sit propria : homo inquantum homo est risibilis, ista tamen est impropria : homo inquantum risibilis est homo. Sic in proposito haec propria, lapis inquantum tale ens, puta inquantum ens creatum participat esse, quia ly inquantum non tantum stat specificative, sed etiam stat reduplicative; ista autem est impropria : lapis inquantum participat esse est tale ens, quia ly inquantum non potest stare reduplicative, licet forte specificative.
(I) Exemplum, haec est falsa proprie loquendo : homo inquantum risibilis est homo, si tamen ly inquantum accipiatur reduplicative, quia sensus esset, risibilitas est praecise causa quare homo sit homo. Si vero ly inquantum accipiatur specificative, ut scilicet tantum reduplicat rationem formalem risibilitatis, et ipsa risibilitas reduplicata non sit causa inhaerentiae praedicati ad subjectum, utsapra exposui dist. 1. quaest. 2. Et sensus est, quando accipitur specificative tantum, quod hoc praedicatum homo convenit homini sumpto sub risibililate. Et patet littera usque ibi : Tunc intelligo sic. Nam in primo instanti naturae est ens quod est ipsum esse, sive ex se esse quod est Deus. In secundo instanti lapis est ens ratum absolute, quia ut dixi supra, prius causa attingit effectum in se absolutum, et post consequitur relatio ; et sic in illo priori, quo lapis est lapis, non intelligitur nec ut participans, nec non participans, quia in illo priori, tantum competunt sibi praedicata essentialia, sicut cum dicimus quod in illo priori, in quo homo est homo, non est risibilis nec non risibilis, quia risibile et non risibile sunt tantum praedicata posteriora. In tertio vero instanti est ipsa participatio et respectus quidam consequens ad ipsum lapidem, sicut, dicimus de causa et effectu, quod causa etiam, quando causat est prior natura effectus: et in secundo instanti naturae intelligitur effectus in se absolute ; et in tertio instanti consequitur relatio effectus ad causam.
Deinde arguit Henricum ibi : Secundo sic, ista ratio potest sic formari : Illud, sine quo creatura non potest quidditative et ultimate cognosci, est quidditas ejus sive ratiludo. Sed sine participatione passiva (modo praeexposilo) creatura non potest perfecte et ultimate quidditative cognosci ; ergo talis participatio passiva, quae consistit in respectu vesligiali, erit quidditas illius. Minor patet per Boetium: Quia si paulisper amoveas primum bonum, id est, si non consideres illud, tunc creaturae in eo quod sunt, non erunt bona, id est, quod si non cognosco eas, inquantum sunt participatae a primo bono imparticipato, implicat posse cognoscere eas quidditative.
(m) Respondetur a Doctore ibi : Ad argumentum, de primo Physicorum text. eom. primi. Dicit Doctor primo quod non sequitur, relatio est prior cognitione causali cogniti per causam, ergo talis relatio est de essentia causati ; non sequitur sic in proposito, posito enim quod participatio passiva sit prior cognitione entis participati, non tamen sequitur quod sit de essentia illius. Aliud est enim cognoscere aliquid perfecte quidditative, secundum quod includit omnia praedicata essentialia, et aliud est ipsum perfecte cognoscere secundum omnem causam extrinsecam. Primo modo, lapis potest perfecte cognosci sine quocumque respectu ad causam extrinsecam, sed secundo modo non potest perfecte cognosci, nisi cognoscatur inquantum includit relationem ad quamlibet per se causam, et cognitio secundo modo non dicitur pertinere ad cognitionem quidditalivam lapidis.
(n) Ad Boetium dicendum est. Dicit Doctor quod esse creaturae, puta lapidis, potest in se absolute considerari et sine omni respectu ad Deum ; et si potest considerari sine tali respectu, sequitur quod ille respectus non erit de quidditate lapidis, et sic subtracto Deo per intellectum, poterit lapis absolute considerari quantum ad suum esse quiddilativum, Deo non considerato ; et si respectus lapidis ad Deum esset de quidditate lapidis, tunc esset implicatio contradictionis cognoscere lapidem, non cognito Deo, quia respectus non potest cognosci, termino non praecognito, ut supra exposui. Et quod dicit de bonitate, apud Boetium accipitur illa bonitas non pro absoluta bonitate lapidis, sed pro quodam influxu Dei, sive pro quadam efficientia bonitatis creatae a Deo: et sic si intelligitur lapis in se sine isto respectu, quod est creari sive effici a Deo, tunc lapis non est bonus, ilo modo capiendo bonitatem, quia ut sic ,non intelligitur sub isto respectu quod est creari vel effici, quod creari est bonitas isto modo, esset tamen bona bonitate absoluta, et patet littera.
Ad primum argumentum principale, et patet ista littera ex his, que dixi supra quomodo vestigium repraesentat attributum inquantum appropriabile, etc. Nota tamen, quod per vestigium absolute sumptum non naturaliter investigatur ipsa Trinitas, etiam eo modo quo exposui supra de imagine Trinitatis. Si vero cognosceretur vestigium sub illa relatione, qua refertur ad vestigiatum, tunc posset cognosci Trinitas ; sed talis relatio vestigii ad vestigiatum non posset cognosci, non praecognito vestigiato, ut patet a Doctore in simili de imagine, supra praesenti dist. quaest. 1. diffuse in quodl. q. 14. et multa bona vide ibi.
Ad secundum dico. Patet ista littera et clarius patebit infra praesenti dist. q. ult. et in 2. dist. 16. Et quod dicit, quod quaslibet essentia creata, inquantum talis essentia creata repraesentat Deum sub ratione vestigii, difficultas esset de relationibus. Posset breviter dici, quod nulla relatio est creata a Deo, cum in Ad aliquid non sit motus. Posset secundo dici, quod etsi relatio non sit vestigium Trinitatis quantum ad omnem assignationem, quia secundum istam assignationem, quae est unitas, species et ordo, tamen posset dici vestigium quantum ad istam assignationem, quod est unum, verum et bonum, et forte quantum ad aliquam aliam assignationem positam a Doctore. Ratio ultima cum sua responsione clara est in littera.
Dubitatur in hoc quod dicit, quod per vestigium distincte investigatur id cujus est imago. Tum, quia unum, verum, bonum, ponitur imago respectu istorum appropriabilium, scilicet summi boni,
veri, etc. sed illa non sunt appropriabilia nisi ut formaliter infinita, sed talia a nobis non possunt distincte concipi. Non enim via naturali possum distincte concipere bonitatem infinitam, licet enim possim concipere quod aliqua bonitas est formaliter infinita, non tamen illam possum distincte concipere in se ; ergo.
Tum quia si per vestigium distincte possum investigare id cujus est imago, quia est similitudo illius: ergo per imaginem Trinitatis qualis est in nobis, possum distincte concipere Trinitatem cujus est imago. Consequens est falsum et contra Doctorem in 1. dist. 1. et in quodlib. quaest. 14. Consequentia patet, quia ex hoc distincte potest concipi pars cujus vestigium est imago, ex hoc quod est imago ejus, ita quod esse imaginem ejus est ratio distincte investigandi, sicut in proposito de imagine in nobis.
Tum quia quaero a quo potest causari distincta cognitio, puta boni infiniti? Non a bono creato, quia tunc contineret illud virtualiter, ut patet a Doctore in simili in 1. dist. praesenti, quaest. 1. et d. 8. quaest. 1. et in 2. dist. 3. et in quodlib. quaest. 14. art. 2. Nec etiam potest ab aliqua alia creatura causari propter causam dictam, scilicet quia contineret illud virtualiter, modo nulla creatura potest virtualiter continere bonum infinitum. ut patet.
Tum, quia videtur sibi contradicere, ponendo quod per vestigium distincte investigatur illud cujus est imago, scilicet ipsa pars, et quod totum tantum confuse investigatur. Si enim distincte cognosco aliquam partem, puta pedem alicujus hominis, et distincte cognosco esse partem hominis, statim sequitur quod cognoscam distincte ipsum hominem ; ponens enim distincte differentiam inter A et B cognoscit utrumque distincte, aliter non poneret distinctam differentiam inter illa ; sed cognoscens distincte A esse partem B ponit distinctam differentiam inter illa, concipiendo distincte partem non esse totum cujus est pars, nec e contra.
Tum etiam quia bene sequitur, distincte cognosco summum bonum esse appropriabile alicui personae divinae, puta Patri vel Filio ; ergo distincte possum concipere illam personam, ergo et totam Trinitatem, quia personae sunt relativae.
Tum sexto, quia statim sequitur quod possim naturaliter distincte concipere aliquam personam, quia per vestigium distincte investigatur id cujus est imago, scilicet pars, sed una persona dicitur pars, ut supra patuit ; et appropriabile non dicitur pars nisi pro quanto est appropriabile alicui parti, scilicet alicui personae.
Respondeo praemittendo quamdam declarationem, scilicet quando Doctor dicit quod per vestigium distincte inuestigatur illud cujus est imago, non intelligit quod per cognitionem talis vestigii habeamus distinctam notitiam illius partis in se, cognoscendo eam distincte, sicut nec per imaginem Trinitatis habemus distinctam notitiam illius, sed sic intelligitur quod vestigium est naturalis similitudo partis, et naturaliter suo modo repraesentativum illius, et ideo habita notitia vestigii, investigatur illud cujus est similitudo: et hoc distincte, accipiendo distincte pro quanto ponitur simitiudo illius , partis, licet pars cognoscatur tantum confuse; sicut per vestigium impressum a pede hominis, cognosco quod est similitudo pedis hominis, et sic cognito illo, possum cognoscere illud cujus est similitudo naturalis, puta quod est similitudo pedis, et totum dicitur cognosci sive confuse investigari, pro quanto tale vestigium non est naturalis similitudo totius, imo nullo modo est similitudo totius. Et per hoc patet responsio ad instantias.
Ad primam dico, quod per bonum creatum non possum naturaliter concipere bonum infinitum distincte, et sub ratione propria illius, sed dicitur naturaliter investigari distincte, quia est naturalis similitudo boni infiniti; et sic per bonum finitum cognitum possum naturaliter investigare, quod est aliquod bonum infinitum, licet illud non possim distincte in se cognoscere.
Ad secundam patet responsio, quia sicut per vestigium investigatur illud cujus est imago, ita per imaginem, cum utrumque sit similitudo, non tamen concipitur distincte in se. Et ultra, sicut per vestigium impressum a pede, non scirem illud esse vestigium pedis nisi praehabita cognitione pedis, ita nec per imaginem Trinitatis cognitam non scirem ipsam esse imaginem naturalem Trinitatis, nisi praehabita cognitione Trinitatis. Est tamen differentia, quia per bonum finitum possum naturaliter investigare aliquod esse summum bonum, non prius cognitum, quia bonum participatum debet reduci ad bonum imparticipatum ; sed per imaginem Trinitatis naturaliter nolam, non possum naturaliter investigare aliquod ens esse trinum et unum, et hoc est, quia anima secundum duas potentias et operationes non est ens participatum ab aliquo ente ut trino. Et ideo vestigium est magis naturalis similitudo partis, etc. quam anima secundum potentias et operationes respectu Trinitatis, imo quoad multa deficit, ut infra patet quaest, ult. praesentis dist. et de hoc alias. Ad tertiam patet responsio, quia non ponitur bonum infinitum posse naturaliter cognosci in se et distincte per bonum finitum ; sed quod per bonum finitum possum investigare . aliquod esse bonum infinitum, et quomodo et a quo causatur ista cognitio, dico pariformiter, ut dixi supra praesenti dist. quaest. 1. quomodo scilicet Deus potest naturaliter cognosci in conceptu communi et confuso. Ad quartam patet ex supradictis, quod nulla est contradictio, quia non pono partem distincte concipi in se, sed pono quod per vestigium distincte investigatur illa per se, id est, quod vestigium est naturalis similitudo talis partis confuse etiam acceptae, et nullo modo est similitudo illius totius cujus est talis pars, posito etiam quod pars cognoscatur distincte, non sequitur quod totum distincte cognoscatur, ut patet intuenti. Si enim distincte cognosco pedem, et distincte scio pedem non esse totum, propter hoc non sequitur quod distincte cognoscam totum in se; cognoscere enim totum distincte, est cognoscere illud secundum omnes partes. Ex his quae supra dixi patet solutio ad alias instantias.