In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum Christus in Eucharistia existens possit per aliquam virtutem naturalem transmutare aliquid aliud a se?
Henric. quodl. 5. q. 6. Antom. 3. p. tit. 13. c. 6. sig. 13. D. Thom. 3. p. q. 76. a. 7. et q. 91. o. 4. Richard. hic a. 5. q. 2. Gabr. lect. 45. in can. Palnd. q. 4. Gapreol. q. 4. Occham hic q. 4. Major. q. 5. Suar. 3. p. tom. 3. d. 53. s. 2. Vide Scot. 9. Met. q. 14.
(a) Ad primum arguitur quod sic, quia secundum Philosophum quinto Metaphysicoe, et 9. Potentia activa est
principium transmutandi aliud, inquantum aliud. Sed Christus ut in Eucharistia, habet potentiam activam, quia omnem formam absolutam, quam habet in existentia naturali; ergo ut in Eucharistia habet principium transmutandi ; sed habens principium transmutandi, per illud transmutare potest. Sed posset fieri vis de gerundio transmutandi, secundum illa, quae dicta sunt in primo libro distinct. septima : An filius Dei habet potentiam generandi.
Secundo sic, homo vivens vita mortali semper nutritur, primo de generatione: sed corpus Christi in Eucharistia vixisset vita mortali, dum Christus esset mortalis; ergo semper nutriretur, et nutrimentum converteretur in substantiam ejus ; ergo semper ageret.
Tertio sic, homo vivens vita mortali, semper indiget respiratione aeris, et inspiratione. Patet, quia suffocatio, sive in aqua, sive in aere, semper fit propter defectum hujus, scilicet respirare, ut dicitur in libro de Respiratione. Corpus Christi, ut prius, vivit hic vita mortali, ergo continue hic inspirat et respirat aerem; sed hae sunt actiones; ergo, etc.
Quarto, Christus ut in Eucharistia habet eamdem potentiam activam, quam habet ut in coelo, nec est impedita, ut est hic ; ergo secundum illam potentiam potest Christus hic exire in actum ejus, et per consequens movere corpus suum motu locali.
Contra, omne agens physice agendo, repatitur, tertio Physicorum ; corpus Christi, ut hic, non potest pati physice: ergo nec agere. Secundo sic, corpus agens in aliud requirit determinatam approximationem secundum locum, ad aliud corpus: corpus Christi non est hic localiter, imo quantum ad omnem habitudinem ad aliud corpus, est hic, ac si non esset hic, quia non replet hic locum.