Beata gens. Supra hortatus est justos ad jucunditatem; hic ponit eorum dignitatem: et circa hoc duo facit. Primo enim proponit eorum dignitatem; secundo probat, ibi, in caelo. Dignitas sanctorum maxima est; quia ipsi soli perveniunt ad quod omnes homines naturaliter desiderant. Si unus vel pauci pervenirent ad unum ad quod omnes pervenire desiderarent, hoc esset magna dignitas.
Omnes autem desiderant tendere ad beatitudinem, ad quam tamen soli justi perveniunt, quia eam consequentur in futuro perfecte, nunc vero inchoative et in spe. Ergo dignitas justorum est magna.
Circa eorum beatitudinem hic inchoatam et in futuro perficiendam, duo tangit: materiam scilicet et causam, ibi, populus. Dicit ergo, beata gens.
De beatitudine diversi diversa senserunt. Et secundum diversas opiniones de hac sunt diversae sectae philosophorum. Quidam enim posuerunt eam in bonis corporalibus, sicut epicurus. Quidam in operibus activae vitae, ut stoici. Quidam in veritatis contemplatione, ut Peripatetici. Quaerere beatitudinem in eo quod est infra nos, est vanum, quia beatitudo est supra nos. Quod autem est supra nos, hoc est deus. Ergo beatitudo hominis est inhaerere deo. Unumquodque enim perfectum est, si inhaeret proprio bono. Proprium autem bonum hominis est deus. Ps. 72: mihi autem adhaerere deo bonum est. Deo autem potest quis inhaerere mente, scilicet intellectu et voluntate, non sensu, quia hic etiam brutis est communis. Dupliciter ergo inhaeret homo deo: scilicet per intellectum contemplando et cognoscendo, et per affectum amando. Et quia haec imperfecta sunt in via, perfecta vero in patria; ideo hic beatitudo est imperfecta, ibi perfecta. Et ideo dicit, beata gens. Et quare? quia dominus est deus ejus, idest habet deo mentem conjunctam. Propterea, beatus populus cujus est dominus deus ejus. Hebr. 11: non confunditur deus vocari deus eorum. Sed quae causa est ejus? numquid natura, fortuna, vel propria virtus? non. Sed electio divina. Joan. 15: non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Item ibidem 6: nemo potest venire ad me, nisi pater meus qui misit me, traxerit eum. Et ideo subdit, populus quem elegit; quasi dicat, ideo beati, quia a deo electi. Eph. 1: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Et hoc, in hereditatem, idest ut ipsi simus ejus hereditas. Hereditas importat stabilem possessionem. Deus autem possidet omnia per dominum. Sed soli justi subduntur ei per voluntatem: unde in hereditatem eos elegit, idest ad habendam justitiam sempiternam. Sap. 1: justitia perpetua est et immortalis. Isa. 19: hereditas mea Israel. Dominus ergo deus eorum quia eo fruuntur. Et ipsi sunt hereditas dei, quia ei subjiciuntur.