IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Contra, probo quod hoc fuit novo miraculo. Hic Doctor contradicit Henrico, et intendit probare quod si corpus Christi non fuisset putrefactum, quod hoc fuisset alio miraculo, quo Verbum univit sibi illud corpus. Pro cujus intelligentia est notandum, quod quando dicimus novum miraculum factum a voluntate divina, non dicimus novam volitionem, cum sit impossibile aliquid de novo velle, sed quidquid voluit, ab aeterno voluit, ita quod fuit ei simpliciter impossibile aliquid velle ex tempore, ut probat Doctor in 1. dist, 45. Nec similiter dicitur novum miraculum propter novum respectum voluntatis divinae, ita quod volitio divina causat ex tempore novum respectum, sive in se, sive in Volito ; hoc est enim impossibile apud Doctorem, ut patet in 2. dist. 1. q. 2. et sicut intellectus divinus non potest ex tempore causare novum respectum sationis, ut patet a Doctore in 1. dist. 30. et 39. ita voluntas divina non posset causare novum respectum, quia eadem ratio esset de voluntate divina, sicut de intellectu, ut patet ex trigesima distinctione primi. Nec dicitur novum miraculum propter novam terminationem, sive novum transitum, quia velle divinum non terminatur ad aliquid de novo, quia hoc non posset esse, nisi volendo aliquid quod prius noluit, quod improbatum est in primo dist. 39. et 45.
Dico ergo quod licet omnia miraculose facta sint ab aeterno volita, licet non pro aeterno, tamen unum miraculum potest dici novum per comparationem ad aliud, puta ad antiquum ; diceretur ergo novum miraculum, si aliquid fieret contra cursum naturalium causarum, et contra illud quod natum est simpliciter fieri stante aliquo miraculo. Exemplum supra patuit dist. 16. posito quod beatitudo animae Christi per miraculum divinum non redundaverit in corpus Christi, stante illo miraculo, corpus Christi fuit passibile, et sic potuit comedere et bibere, et pati alias passiones, quae communiter natae sunt inesse corpori passibili, ita quod omnia ista fierent illo miraculo, quo prohibuit beatitudinem redundare in corpus, non tamen est credendum quod ista sint facta miraculose; imo dicuntur simpliciter facta in se, quia corpus passibile ut passibile, natum est pati a causis naturalibus approximatis, et non impeditis; dicuntur tamen miraculose fieri, quia concomitantur ad aliquid prius miraculose factum, scilicet ad passibilitatem corporis Christi, quod fuit passibile ex suspensione beatitudinis animae in illud corpus, quae fuit simpliciter miraculosa ; stante ergo passibilitate corporis Christi, si illud corpus fuisset approximatum igni, naturaliter fuisset combustum, et si stante perfecta approximatione, corpus illud non fuisset combustum, hoc fuisset simpliciter novo miraculo, et non miraculo illo, quo beatitudo animae non redundavit in corpus, quia stante illo miraculo fuisset combustum ; ergo si non fuisset combustum, hoc fuisset novo miraculo. Hoc declarato, finaliter patere potest quomodo corpus Christi in sepulcro novo miraculo non fuisset putrefactum, et non miraculo antiquo, quo Verbum univit sibi illud corpus; et hoc probatur a Doctore, quia naturaliter activo approximato naturaliter passivo non impeditis per causam naturalem impedientem, activum naturaliter agit in passivum, et passivum naturaliter patitur, et si impediatur ejus actio per causam supernaturalem, hoc erit per miraculum novum sed corpus Christi in morte fuit naturaliter passibile et resolubile, quia non fuit gloriosum, nec illa unguenta, scilicet myrrhae et aloes, prohibuissent semper resolutionem, quin aliquando alteratio fuisset inchoata et terminata.
(b) Contra. Hic probat Doctor tribus rationibus, quod illud fuisset simpliciter novum miraculum.
Pro majori intelligentia est notandum, quod in incarnatione fuerint plura miracula, et ab aeterno ordinata ; quod enim Verbum univit sibi naturam humanam in unitate suppositi, hoc fuit simpliciter miraculum, et non intelligo quod terminare formaliter talem unionem sive dependentiam naturae humanae, sit miraculum ; sed efficere illam unionem, et effective facere illam naturam dependere ad Verbum in unitate personae fuit miraculum, ut supra patuit dist. 1. quaest. 4.
Secundo, fuit miraculum quod in illo instanti, quo Verbum sibi univit naturam humanam, anima Christi fuit simpliciter beata; non enim beatitudo animae Christi necessario sequebatur ad talem unionem, quia stante tali unione ad Verbum, potuit non frui Verbo, ut supra patuit, dist.quaest. 2.1.
Tertio, fuit miraculum quod illa beatitudo non redundaret in corpus, ut supra expositum est, dist. 16.
Adverte etiam quod quando Verbum univit sibi naturam humanam, univit eam sibi ut passibilem, ita quod ex tali unione non erat nata sequi impassibilitas corporis, sicut ex beatitudine animae ; posito ergo quod Verbum univerit sibi corpus, et quod anima Christi non fuerit beata ex tali unione, non erat nata sequi impassibilitas, imo stante illa unione perfecta quod nullo miraculo facto circa eum sequebatur passibilitas corporis, sed non est sic de beatitudine animae, quia stante tali beatitudine, et non facto alio miraculo circa eam, statim illud corpus ex ordinatione divina fuisset impassibile. Si ergo fuit passibile, hoc fuit per miraculum circa beatitudine manimae, quo illa beatitudo fuit suspensa, ne redundaret in corpus.
Dico ergo quod voluntas divina miraculose voluit naturam humanam uniri Verbo, ad quam unionem simpliciter nata erat sequi corruptio illius corporis, sed per aliud miraculum ab aeterno ordinavit suspendere actionem causarum corruptivarum circa illud corpus. Et cum dicitur quod Verbum illud sibi univit indissolubiliter, dico quod unio illa absolute sumpta fuit miraculosa, et fuit ex determinatione divinae voluntatis indissolubilis, stante ratione corporis: sed quod corpus nunquam fuisset putrefactum, hoc non fuisset virtute illius unionis, sed simpliciter fuisset novum miraculum, sic, quod voluntas divina in primo signo voluit corpus illud uniri Verbo, et voluit illud corpus esse ita naturaliter passibile, sicut alia corpora ; in secundo signo voluit prohibere omnem passionem non utilem reparationi nostrae, qualis fuisset dissolutio et putrefactio illius corporis, et hoc fuit per miraculum novum, sed noluit prohibere passiones, per quas potuit nobis mereri, et si illas prohibuisset stante activo et passivo approximatis, et non impeditis, hoc fuisset per novum miraculum, et non per illud miraculum, quo sibi univit illud corpus, sicut etiam fuit novum miraculum quod steterit per quadraginta dies, et quadraginta noctes non comedens, neque bibens, et illud fuit novum miraculum, et simpliciter aliud a miraculo, quo corpus fuit unitum, patet, quia stante illo miraculo unionis, ex quo corpus erat passibile, indiguisset cibo et potu. Ex his ergo patet quomodo novo miraculo illud corpus non fuisset putrefactum.
(c) Praeterea. Haec est secunda ratio Doctoris, qua probat fuisse novum miraculum, corpus Christi non putrefieri et hoc declarat, quia duplex est processus naturae, unus quo ab imperfecto tendit et perficit imperfectum, ut patet in generatione naturali, in qua communiter proceditur ab imperfecto ad perfectum. Alius est processus a perfecto in imperfectum, ut patet in corruptione naturali.
(d) Praeterea, divinitas. Haec est tertia ratio principalis: divinitas enim in carne viva non prohibuisset fluxum carnis per sudores. etc. Et vult dicere quod licet miraculose univerit sibi carnem, non tamen sic illam sibi univit, quod partes illius carnis non continue fluerent et corrumperentur, et si restaurata non fuisset per alimentum, tandem illa resoluta fuisset, ut patebit in quarto, distinct. 44 quaest. 1. Et si voluntas divina prohibuisset hujusmodi fluxum partium carnis, hoc fuisset novo miraculo, quia stante tali unione et ex vi illius unionis non prohibebatur talis fluxus ; ergo similiter si prohibuisset putrefactionem corporis, hoc fuisset alio miraculo ab illo quo sibi univit tale corpus, quia ex vi talis unionis non habebatur impassibilitas et incorruptibilitas.
(e) Tunc dico cum eo in primo, non autem in secundo. Hic Doctor respondendo ad quaestionem concordat cum Henrico quantum ad hoc quod corpus Christi fuisset praeservatum a putrefactione per miraculum, sed discordat in hoc, quia Henrious vult quod sit miraculo antiquo, scilicet illo quo univit sibi corpus. Sed Doctor vult quod hoc sit miraculo novo, et declarat quid sit miraculum novum, ita quod alia volitione secundum rationem voluit corpus uniri Verbo, et alia corpus praeservari a corruptione, impediendo actiones causarum naturalium, et non ponitur aliud pro miraculo, nisi alia volitio secundum aliam et aliam rationem respectu diversorum objectorum. Haec littera debet sane intelligi, non enim alia et alia volitione secundum rationem fit aliud et aliud miraculum. Hoc patet, quia alia volitione secundum rationem voluit corpus uniri Verbo, et alia voluit ipsum pati esuriem et sitim, et alia voluit ipsum flagellari, et tamen non alio et alio miraculo, sed praecise miraculo antiquo; potest ergo dupliciter intelligi ista littera, scilicet quod sit alia et alia volitio secundum rationem, cui volitioni nulla secunda causa cooperari possit, et sic alia volitione voluit corpus uniri Verbo, cui nulla secunda causa potest cooperari, et ideo miraculosa ; et alia voluit ipsum praeservare, cui praeservationi, sive suspensionis actionis secundarum causarum, nulla secunda causa potest cooperari, et hoc stante debita approximatione passi et agentis naturalis corruptivi, et ideo talis volitio fuit miraculosa ; sed volitioni, qua voluit illud corpus flagellari et crucifigi, agens naturale potuit cooperari, ut secunda causa, et ideo talis volitio non fuit miraculosa, etiam stante primo miraculo, quo corpus fuit unitum Verbo. Secundo, potest intelligi quod alia volitione voluit corpus uniri Verbo ut passibile, et ex consequenti voluit ipsum pati passiones natas consequi corpus passibile, et sic licet prima volitio sit miraculosa, aliae tamen sequentes cursum et ordinem naturae non dicuntur miraculosae ; sed si alia volitione voluit illud corpus non pati contra naturalem cursum naturae, puta quod stante agente naturali approximato passo, non sequatur actio illius corruptiva, et sic talis volitio est miraculosa, et simpliciter alia ab illa, qua voluitcorpus uniri, et uterque sensus est verus, et ad mentem litterae.
(f) Quantum autem ad depositionem pro dicto Damasceni, qui dicit, quod Christus nunquam dimisit, quod semel assumpsit.
Dicit Doctor quod debet intelligi de partibus principalibus, puta anima et corpore, quae nunquam fuerunt separatae a Verbo, licet ab invicem fuerint separatae in triduo ; sed loquendo de forma totius, puta humanitate, quae resultat ex partibus simul unitis, illam in triduo dimisit, quia tunc non fuit humanitas, nec per consequens homo, ut infra patebit distinctione immediate sequenti.
(g) Ad argumenta principalia. Hic Doctor primo probat quod corpus Christi in triduo fuisset putrefactum, si resurrectio non fuisset accelerata, et hoc primo auctoritate Philosophi 2. Met. text. com. 8. ubi vult quod natura non incipit motum, quem terminare non potest: Qui, inquit, infinitum faciunt, latent auferentes boni naturam, etc. et post, nullus collabitur aliquid facere ad terminun, nisi futurus venire. Et ibi Commentator : et mirum est de negantibus istam causam, scilicet finalem, cum concedant quod nullus facit actionem aliquam, nisi intendendo finem et ultimum.
Respondet Doctor concedendo majorem esse veram, si natura non prohibetur a fortiori agente ; sed Deus voluit inchoare motum illum per separationem animae, quia consonabat effectui redemptionis, quia per talem separationem quam Christus voluit, et pro nobis Trinitati obtulit, principaliter nobis meruit gratiam et gloriam. Caetera patent.