IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Haec littera continet aliquot dicta. Primum, Christus in Eucharistia non potest habere ullam operationem corpoream internam vel externam, quia ejus potentiae corporeae nulli passo sunt localiter approximatae. Secundum dictum, potest habere operationem spiritualem, ut illuminare Angelum praesentem. Tertium dictum, potest anima Christi in Eucharistia actione spirituali movere inorganice (id est, totum simul) corpus ab uno loco in alium, quia hoc potest Angelus, et aliquibus videtur Christus usus hac potentia in vita mortali, ut quando elapsus est e manibus Judaeorum, Luc. 4. In primo dicto convenit D.Thom. d...a.4. et communis,contra Occham Gabr. Major. citatos. De tertio dicto vide infr. d. 49. q. 14. et quae ibi noto.
Respondeo (a), sicut homo est compositus ex anima et corpore, ita habet potentias quasdam mere spirituales, quae conveniunt animae primo, tamen toti per se per animam, ut sunt intellectus et voluntas. Habet etiam quasdam potentias corporeas, quae scilicet non sunt animae per se, sed totius conjuncti exanima et corpore, ex lib.
de Sensu et Sensato; et quidem illarum, quae sunt totius conjuncti, quaedam sunt magis corporeae, qua scilicet consequuntur naturam corporis sic mixti; quaedam sunt magis approximantes ad naturam animae, scilicet quae consequuntur corpus animatum, inquantum tale. De his ergo potentiis supponendo aliquas hinc inde activas videndum est per ordinem.
(b) Et sit prima conclusio, quod Christus in Eucharistia non potest uti aliqua potentia activa corporea, sive illa sit mere corporea, puta consequens naturam corporis mixti, sive sit corporea, hoc est, consequens totum animatum. Primo hoc probatur, quia omnis potentia activa corporea requirit passum, in quod agat approximatum sibi localiter: ista potentia, ut est hic, non est alicui localiter approximata; ergo ut est hic, non potest habere passum sibi approximatum, sicut requiritur ad actionem talis potentiae. Major patet 7. Physicorum, ubi probatur, quod oportet agens corporeum approximatum esse passo mediate vel immediate.
Secunda (c) conclusio est, quod Christus in Eucharistia potest uti quacumque potentia activa spirituali. Hoc probatur per medium oppositum, quia illa non requirit ad actionem, quod habeat esse loca^ liter, quia etsi agens per principium spirituale sit in loco, non tamen requiritur, quod sit ibi localiter ad hoc quod agat.
Hanc autem conclusionem in speciali explicando, dico quod Christus in Eucharistia potest habere aliquam actionem mere spiritualem, tam ex parte principii quam ex parte termini; et potest habere aliquam spiritualem ex parte principii agendi, corporalem tamen ex parte termini. Primum illorum probo, quia si esset aliquis Angelus praesens Christo in Eucharistia, posset anima Christi illum Angelum illuminare, et illi loqui locutione mentali, eo modo quod Angelus existens, ubi Christus est, posset alium Angelum illuminare, vel alii loqui, nam ista illuminatio et locutio non requirit, nisi principium activum sufficiens in illuminante et loquente, et subjectum capax ex parte illuminati, sive cui fit locutio, et forte approximationem secundum ubi definitivum, seu approximationem simplicem illuminantis ad illuminatum, vel loquentis ei cui loquitur ; nec requiritur ibi localiter esse, sicut nec si unus Angelus loqueretur alii. Haec autem omnia sunt in proposito: qualiter autem anima Christi habeat principium illuminandi Angelos, et loquendi eis intellectualiter, supponatur ex 3. lib. dist. 13. et 14.
Secundum, scilicet quod potest habere actionem spiritualem ex parte principii, tamen corporalem ex parte termini, declaratur sic, quia Angelus habet potentiam motivam secundum locum, non organicam. Patet, quia non potest habere potentiam aliquam organicam: illa potest esse principium movendi corpus secundum totum, non secundum partes, quomodo corpus nostrum movetur organice ; quaelibet autem anima intellectiva talem potentiam habet; ergo potest esse principium motus, et per consequens illa est mere spiritualis ex parte principii, quia nul lo modo organica, et tamen corporalis ex parte termini, quia ejus terminus est motus localis corporis.
Et si arguitur, quod tunc anima hominis habet duplicem potentiam activam motivam, secundum locum respectu corporis; habet enim unam organicam, et praeter illam aliam non organicam; hoc autem ponere, videtur superfluum, tum quia videtur esse rationis ejusdem cum altera , tum quia altera potentia non potest exire in actum suum pro statu isto, ut manifestum est.
Respondeo, sicut anima quantum ad multa alia, similis est Angelo, ita etiam quantum ad potentiam motivam corporis non organicam ; non enim est ratio quare ista substantia non habet hujusmodi potentiam motivam corporis. Et universaliter nulli naturae debet negari quod esset in ea perfectionis, nisi manifeste appareat, quod tale sibi repugnet, quia secundum Philosophum 2. de Generatione in fine : Dignificanda est natura semper secundum melius, quantum possibile est.
Et cum arguis, quod essent ejusdem rationis, nego, nam ista potentia non organica, quae movet totum corpus simul, non ordinate per partes eo modo quo fit motio corporis animalis in motu progressivo, ista, inquam, est alterius rationis a virtute progressiva, quia ista habet tionem movendi totum corpus immediate, non partem post partem ; illa autem non potest movere totum nisi ordinate movendo partes, et partem post partem, sicut modo virtus progressiva primo movet quasdam partes, et per illas alias, deinde totum corpus ; sunt ergo alteriun rationis, sicut patet ex proprietatibus et actionibus earum, quae sunt alterius rationis.
Ad secundum, cum dicis quod illa nunc est frustra, quia nullus ejus actus potest haberi, respondeo, quod nunc gustum, et alios sensus ponimus, et necessarios ad perfectionem naturae humanae, et tamen non oportet omnes istos . esse in actu suo aliquando, sed possunt esse sine actu suo, ut in Beatis, nec tamen sunt frustra, quia pertinent ad perfectionem naturalem illius in quo sunt ; si ergo illi non sunt ibi frustra, quorum tamen usus est frustra pro illo statu, qui est simpliciter status perfectus naturae humanae (possibilis autem est usus illorum praecise pro isto statu naturali), multo magis illa potentia motiva non organica non est frustra, licet usus ejus non possit modo haberi, cujus tamen usus erit perpetuo in Beatitudine, quia non tantum poterit tunc Beatus movere corpus suum progressive, id est, primo movendo unam partem, et per illam aliam, et sic totum: sed potent statim et immediate movere totum corpus secundum ubi, sine tali ordine motus partium. De hoc inferius in materia de Beatitudine, q. de agili tate.
Hanc potentiam motivam non organicam suppono esse in anima Christi, quia etiam erit in anima cujuslibet Beati, non tantum quantum ad habitum, sed quantum ad actum, vel usus possibilitatem. Hac etiam poterit uti immediate, movendo aliquod corpus secundum se totum, sicut Angelus posset movere. Hac etiam forte usus est Christus in vita ista, ut quando elapsus est de manibus Judaeorum, qui ducentes eum ad montem super quem erat civitas eorum sita, voluerunt ipsum praecipitare; quando etiam elapsus est de manibus parentum, et mansit in Jerusalem, ut patet secundum Origenem super illud Luc. 2. Cum factus esset Jesus annorum duodecim. Ergo anima Christi in Eucharistia existens poterit uti ista potentia, movendo species illas, vel hostiam, et forte sic aliquando mota est hostia a Christo immediate.
Et si quaeras, numquid prius movit corpus suum per istam potentiam motivam quam hostiam? Respondeo, non fuit necessarium, sicut nec oportet Angelum prius movere se localiter ad hoc, ut corpus sibi approximatum moveat localiter.
Ad argumenta. Ad primum dico, quod ista descriptio de potentia activa, scilicet quod est principium transmutandi, etc. debet intelligi quantum est ex parte sui; sed multa impedimenta possunt provenire, vel ex parte habentis, vel ex parte objecti, vel medii, propter quae non potest habens illam potentiam, exire in actum.
Si vero ponderetur illud gerundium transmutandi secundum illa, quae dicta sunt primo libro distinct. 7. de potentia generandi, respondeo, debet intelligi transmutandi, quantum est ex parte illius potentiae, sed non sequitur quin aliud possit impedire actualem transmutationem.
Ad secundum dico, quod corpus hic nutritur, si nutritur in existentia naturali, sed non sequitur, ergo ut hic agit, quia nutritio non est nisi aggeneratio partis ipsius substantiae nutrita?, et ista aggeneratio potest esse per actionem virtutis nutritivae, sive ut hic, sive ut alibi.
Ad tertium de inspiratione et respiratione, dico quod corpus Christi, ut hic, non respirat aerem, nec inspirat: tunc enim oporteret ponere aerem aliquem, ut hic simul cum corpore Christi sub hostia; sed tamen corpus Christi,ut hic,habet pulmonem refrigeratum, sicut alibi in existentia naturali, quia frigus causatum per aerem ibi attractum causatur hic concomitanter, licet non primo.
Ad quartum dico, quod potentia illa motiva Christi, quae est organica et corporalis, licet sit in corpore Christi, ut hic, tamen non potest esse principium actus sui in corpore, ut hic, quia requirit partem extra partem, non tantum in toto, sed in comparatione ad locum, ad hoc ut per unam partem motam localiter moveat aliam. Potentia autem alia motiva non organica potest in actum suum hic, sicut in coelo, et per consequens secundum istam potest movere corpus aliud sibi approximatum, sicut Angelus posset, sed tamen non potest movere corpus suum, ut hic, quia ut sic illud corpus non subest alicui potentiae motivae, nisi divinae immediate, ut dictum est supra.