Ostenso quod principium respectu creaturae dicitur de deo ex tempore, consequenter ostendit qualiter aliquid de deo ex tempore dici possit; et dividitur in partes duas: in prima ostendit aliquid de deo dici ex tempore; in secunda ostendit modum quo ista de deo dicuntur, ibi: quomodo igitur obtinebimus nihil secundum accidens dici deum, nisi quia ipsius naturae nihil accidit quo mutetur? circa primum duo facit: primo ostendit veritatem; secundo excludit objectionem, ibi: sed hic aliquis dicet, quod non ex tempore competit deo haec appellatio.
Quomodo igitur obtinebimus nihil secundum accidens dici deum? hic ostendit modum qualiter ista de deo dicuntur; et circa hoc duo facit: primo ostendit modum, quia scilicet dicuntur de ipso sine sui mutatione, et sine aliqua reali habitudine; sed quod solum nomen est relativum; secundo ex modo determinato solvit quamdam quaestionem quam supra, 18 dist., reliquerat insolutam, ibi: hic potest solvi quaestio superius proposita.
Hic tria quaeruntur: 1 utrum aliquid de deo ex tempore dicatur; 2 utrum ista significent essentiam divinam; 3 utrum illa nomina relativa ponant aliquam relationem realiter in deo existentem.