Deinde cum dicit, de praeparato, removet dubitationem. Aliqui enim crediderunt deum habitare in caelis, quasi in remotis non cognosceret humana: job 22: circa cardines caeli perambulat, et nostra non considerat. Hoc excludit Psalmista dicens, de praeparato habitaculo; quasi dicat: nullus praepararet sibi locum ad impediendum se. Secus foret si alius praepararet. Stultus enim rex esset si praepararet sibi sedem ubi non posset regere regnum: et hoc est quod dicit, de praeparato habitaculo, idest de caelo quod sibi praeparavit ut esset habitaculum suum: non quidem quod comprehendatur eo, sed quia magis relucet in eo gloria sua, respexit, inquit, super omnes qui habitant terram, idest carnem, eam domando: psalm. 112: quis sicut dominus deus noster qui in altis habitat, et humilia respicit etc.. Psal. 102: dominus in caelo paravit sedem suam etc.. Vel de caelo, idest christo. Angelis vel apostolis respexit oculo misericordiae suae ad salvandum homines.