Quod divina gratia causat in nobis fidem.
Ex hoc autem quod divina gratia caritatem in nobis causat, necessarium est quod etiam in nobis fides per gratiam causetur.
Motus enim quo per gratiam in ultimum finem dirigimur, est voluntarius, non violentus, ut supra ostensum est. Voluntarius autem motus in aliquid esse non potest nisi sit cognitum. Oportet igitur quod per gratiam in nobis cognitio ultimi finis praestituatur, ad hoc quod voluntarie dirigamur in ipsum. Haec autem cognitio non potest esse secundum apertam visionem in statu isto, ut supra probatum est. Oportet igitur quod sit cognitio per fidem.
Amplius. In quolibet cognoscente modus cognitionis consequitur modum propriae naturae: unde alius modus cognitionis est Angeli, hominis, et bruti animalis, secundum quod eorum naturae diversae sunt, ut ex praemissis patet. Sed homini, ad consequendum ultimum finem, additur aliqua perfectio super propriam naturam, scilicet gratia, ut ostensum est. Oportet igitur quod etiam super cognitionem naturalem hominis, addatur in eo aliqua cognitio quae rationem naturalem excedat. Et haec est cognitio fidei, quae est de his quae non videntur per rationem naturalem.
Item. Quandocumque ab aliquo agente movetur aliquid ad id quod est proprium illi agenti, oportet quod a principio ipsum mobile subdatur impressionibus agentis imperfecte, quasi alienis et non propriis sibi, quousque fiant ei propriae in termino motus: sicut lignum ab igne primo calefit, et ille calor non est proprius ligno, sed praeter naturam ipsius; in fine autem, quando iam lignum ignitum est, fit ei calor proprius et connaturalis. Et similiter, cum aliquis a magistro docetur, oportet quod a principio conceptiones magistri recipiat non quasi eas per se intelligens, sed per modum credulitatis, quasi supra suam capacitatem existentes: in fine autem, quando iam edoctus fuerit, eas poterit intelligere. Sicut autem ex dictis patet, auxilio divinae gratiae dirigimur in ultimum finem.
Ultimus autem finis est manifesta visio primae veritatis in seipsa: ut supra ostensum est. Oportet igitur quod, antequam ad istum finem veniatur, intellectus hominis deo subdatur per modum credulitatis, divina gratia hoc faciente.
Praeterea. In principio huius operis positae sunt utilitates propter quas necessarium fuit divinam veritatem hominibus per modum credulitatis proponi.
Ex quibus etiam concludi potest quod necessarium fuit fidem esse divinae gratiae effectum in nobis.
Hinc est quod apostolus dicit, ad Ephes. 2-8: gratia salvati estis per fidem.
Et hoc non ex vobis: dei enim donum est.
Per hoc autem excluditur error pelagianorum, qui dicebant quod initium fidei in nobis non erat a deo, sed a nobis.