CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De impedimentis penes defectum principiorum praedictorum acceptis.
Vera Igitur amicitia est in communicatione dictorum principiorum, sicut in historiis gentilium dicitur fuisse Achilles Patrocii amicus, qui quanta et qualia in se habuit bona, tanta et talia voluit provenire Patrocii. Qui autem talia vult provenire alteri propter hoc quod ipse in illis delectetur et confruatur, et ad seipsum referat quae vult amico, non amicum dicimus, sed adulatorem vel fictum. Videbitur eni mamicitia esse secundum praedicta, secundum quod duo vel plura ex praeinductis existunt amico : et hoc est propter hoc, quia superabundantia amicitiae assimilatur amicitiae illi quae est ad. se ipsum : superabundanter enim amicitiam exprimentes ad amicum dicimus, quoniam diligimus sicut nosipsos. Praedicta tamen multis videntur existere ad invicem, quamvis non boni, sed pravi sint : et hoc est ideo, quia existimant se AdminBookmark : et bonos esse in his in quibus placeret sibiipsis, et diligentes seipsos, summum bonum in vita in his ponentes, sicut Epicurei summum bonum ponunt in voluptate, et avari in divitiis, ambitiosi autem in honoribus : in omnibus enim his quae sunt ad imitationem verae amicitiae, amici ad invicem volunt esse et vivere : et si plus proficit amicitia, talia operantur et procurant ad.
invicem : si perfectissima sit, talia coeligunt, et in talibus convivunt, et in talibus condolent, et in talibus gaudent : quamvis simpliciter non sint nisi in vera amicitia. Ex quo patet, quod valde pravorum et nefariorum hominum nulli haec existunt, nec etiam videntur existere : et si universaliter loquamur etiam pravis, non tamen valde pravis haec non existunt, nisi secundum quod et ex deceptione ignorantibus humanum bonum. Quod autem haec talia non existunt, causa est, quia pravi differunt a seipsis : et altera quidem concupiscunt secundum appetitum sensibilem, altera autem volunt secundum rationalem appetitum. Appetitus enim communis est et rationali animae et sensuali. Et appetitus sensibilis distribuitur in concupiscibilem et irascibilem. Rationalis autem quia simplicior est, in sola voluntate consistit : omnis enim voluntas in ratione est. Quod autem alia velit et alia concupiscat pravus, patet in incontinentibus.Hi enim eligunt et praeoptant prae eis quae sibiipsis secundum rationem videntur bona esse, delectabilia secundum sensum, quae sunt nociva.
Et similiter in aliis pravitatibus. Quidam enim propter timiditatem et desidiam fugiunt et recedunt ab operibus scilicet quae existimant ipsimet optima esse secundum rationem. Propter quod quum quidam multa et valde dura operata sunt, quae propter malitiam nimiam quae est in eis, etiam ab ipsis odiuntur et abominantur et detestantur, accidit seipsos abominari et odire : et ideo accidit eis fugere vivere, in quantum quod aliquando interimunt seipsos. Valde pravi enim et mali, in seipsis requiem non habentes, quaerunt in exterioribus cum quibus commorentur, et fugiunt seipsos, in. seipsis nihil nisi triste invenientes : quando enim secundum seipsos apud se sunt, recordantur multorum malorum et difficilium et abominabilium valde quae operati sunt in praeterito, et pravos seipsos
videntes, talia altera se operaturos exspectant in futurum, nullam, de seipsis bonam spem habentes : quando autem cum aliis sunt et abstrahuntur a propriis, aliquando et ad tempus obliviscuntur, ita quod talia secundum actum non considerant : secundum habitum tamen nihil eis nisi talia injacet.
Et quia nihil amabile habent ad. seipsos, nihil amicabile patiuntur ad seipsos. Tales enim sibiipsis neque congaudent, neque condolent secundum totam animam. Contendit enim anima istorum : et una quidem pars animae propter nimiam malitiam dolet et recedit a quibusdam valde male operatis : alia autem, pars in eisdem delectatur : et superior quidem pars trahit huc, a malo avertens, inferior autem trahit illuc, ad tam magnum malum inclinans. Trahunt autem ista quemadmodum sicut discerpentia animam. Et si dicat aliquis, quod delectatio et tristitia non possunt simul esse in eodem secundum actum, tamen post paucum tempus valde tristantur de hoc quo ante valde secundum paucum tempus delectatus est, et pro certo volebat tam prava sibi fieri delectabilia vel facta fuisse : et sic pravi paenitudine semper replentur. Propter quod pravus etiam saltem ad seipsum non amicabiliter disponitur : eo quod nihil habet amicabile propter quod amet seipsum. Si autem sic se habere valde est miserum et nefas pravitatis indicium, valde intense et instanter fugienda est malitia, et valde intente tentandum et laborandum est AdminBookmark , id est, superbonum esse. Sic enim ad. seipsum aliquis amicabiliter se habebit tunc, et alteris amicus fiet congruenter.
Quod autem quidam dicunt Mahumeti sequentes errorem, quod anima cum simplex sit, in se non habet contrarietatem, et per consequens pugnam habere non potest : vel si diversitatem habet in potentiis, non habet contrarietatem. Diversa autem non contraria non pugnant. Haec imperiti hominis sunt dicta Ad pu- gnam enim diversitas sufficit quae est cum modo contrarietatis. Bonum autem ut nunc et hic quod in sensibilem agit partem, quamvis non sit contrarium bono simpliciter in movendo, tamen modum contrarietatis habet ad illud. Movet enim contra motum intellectus practici, et abstrahit ab illo : et ex hoc surgit, quod anima discerpitur sicut puella quae a diversis procis ad honestas et inhonestas nuptias per diversas rationes delectabilia in distrahitur.