CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Positis argumentis pro falsa sententia negante species intelligibiles, et adducta ratione in contrarium, recitat in particulari opinionem Henrici eas negantis, requirentis tantum phantasmata, eamque rationibus et auctoritatibus Philosophi et Augustini suadet.
(a) In ista quaestione negatur omnis species intelligibilis praecedens naturaliter actum intelligendi propter rationes positas ad primam partem quaestionis.
Modus autem ponendi est iste, habita impressione speciei sensibilis in organum sensus, et toto illo processu usque ad virtutem phantasticam, intellectus agens abstrahit ab ipso objecto in phantasmate, et immutat intellectum possibilem ad simplicem apprehensionem essentiae, ita tamen quod intellectus possibilis nullam speciem impressam recipit a phantasmate, nec est objectum praesens intellectui, nisi quia species praesens est in imaginatione, et hoc probatur ex ista deductione. Sensus enim recipit speciem aliam ab actu, quia organum est ejusdem rationis cum medio, vel quia species illa recepta est dispositio propinqua ad actum sentiendi recipiendum, neutrum istorum concurrit in intellectui est enim intellectus virtus non organica, et de se summe disposita ad actum intelligendi, igitur intellectus nullam speciem recipit priorem actu.
Haec dicitur esse intentio Aristotelis 3. de Anima, ubi commendat antiquos dicentes animam esse locum specierum non totam, sed intellectivam: haec autem distinctio Aristotelis non videtur esse bona, intelligendo quod aliae partes non habent species, sunt enim species in parte sensitiva: sed quia aliae partes non habent species ut loca, sed ut subjectum habent accidentia, intellectus autem habet eas ut locus, quia ut formam expressam non impressam.
Hoc etiam accipitur ex eo quod dicitur tertio de Anima, quod spe culamur quod quid est in phantasmatibus, et quod phantasmata se habent ad intellectum sicut sensibilia ad sensum, et quod nihil intelligimus sine phantasma te, et plura similia dicit Philosophus.
Ex his concludit, quod nullam ponit speciem intelligibilem, quia si ipsa poneretur, intellectus non specularetur quod quid est in phantasmatibus, sed in specie intelligibili. Similiter non oporteret intellectum converti ad phantasmata, sed sufficeret species intelligibilis in qua haberet objectum praesens ad quam converteretur.
Si arguitur contra hoc, quia per Philosophum ibidem necesse est, quod aut res sint in anima, aut species earum, et res non sunt, ergo species.
Dicit, quod ex parte intellectus est species impressa, quae est habitus vel actus, vel species expressa quae est species in phantasmate, vel quidditas, quae quidditas relucens in phantasmate, est species respectu singularis: non enim hic lapis est in anima, sed quidditas, quae est species respectu hujus lapidis.
Haec etiam ponitur intentio Augustini, qui vult quod verbum gignitur non ex specie intelligibili, sed ex habitu, dicit enim 15. de Trinitate cap. 10 et 24. Quod ex ipsa
scientia, quam memoria tenemus, nascitur verbum, et eodem lib. cap. 2. et 18. Gignitur verbum de scientia quae manet in animo. Idem ponit Doctor quidam negando speciem intelligibilem, et pertractat illam rationem de organo, quae tacta est in positione ista.
Ponit etiam aliam rationem talem, quia quaecumque potentia est in potentia primo ordinata ad aliquem actum, primo perficitur secundum talem actum ab agente proportionato praesente; sed potentia apprehensiva est potentia primo ordinata ad hunc actum, scilicet apprehensionem ; ergo ab agente proportionato primo potentia perficitur secundum actum istum, qui est apprehendere, et per consequens intellectus ab objecto proportionato recipit cognitionem et non speciem.