IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Respondeo, sicut homo compositus, etc. Potentias hominis reducit ad tria genera: primum est mere spiritualium, ut est voluntas et intellectus, quae dicuntur potentiae rationabiles, et conveniunt primo ; secundum genus est potentiarum, quae sequuntur naturam corporis viventis, ut potentiae animae vegetativae, ut sunt nutritiva, augmentativa, expulsiva; tertium genus, quod sequitur ad corpus animatum, anima sensitiva, ut sunt sensus externi et interni.
(b) Et sit prima conclusio, quod Christus in Eucharistia, etc. Negat usum potentiae corporeae a Christo in Eucharistia, et actionem, quae ipsi in eo statu primum conveniat. Eadem conclusio perinde vera . est de passione mediante potentia receptiva, ut probavit Doctor in praecedentibus quaestionibus, et potissimum quaestione sexta. Eamdem tamen addo hic ex occasione contrariae sententiae, qua respondeatur aliquibus ejus fundamentis: illa est sententia Nominalium, et affirmativa, Occham in 4. quaest. 4. Aliacus quaest. 5. art. 2. Major in hac dist. quaest. 5. Gabriel lect. 45. in canonem.
Conclusionem praemissam tenent communiter Theologi citati a Scholiaste. Probatur primo ratione philosophica, quia quantitas extensa est conditio agendi et patiendi in substantia corporea, ut experientia docet. Alii probant, quia agentia naturalia agunt per contactum, qui nequit esse sine quantitate. Sed haec ratio non valet, quia dari potest actio indistans per solum contactum virtutis, non autem quantitativum, seu mathematicum.
Secundo haec dependentia actionis et passionis in substantia corporea ab extensione probatur in materia rara et densa ; aliter enim ferrum candens calefacit, aliter stupa, in quibus est differentia tantum secundum quantitatem, quia idem est principium agendi, idem passum utrique applicatum, eadem applicatio, solum differunt secundum quantitatem. Patet idem in actione sensibili, in sensum quodlibet minimum non agit quamvis habeat, et easdem qualitates sensibiles, quas habet magnum, et solum differt secundum extensionem.
Tertio, quia quantitas est subjectum quo formarum, saltem accidentalium ; ergo ab ipsa dependent in fieri, sicut in facto esse.
Quarto, quidquid recipitur in aliquo, per modum recipientis recipitur: ergo divisibiliter, si est divisibile, et consequenter passio et actio, ut sumuntur pro re acta, dependent a quantitate. Deinde forma corporis quaecumque, praeter animam rationalem, non est tota in toto, et tota in qualibet parte, sed divisibilis secundum partem in parte ; sed actio sequitur modum essendi formae, ergo agit actione divisibili, ergo in aliquid divisibile, et consequenter ab extensione. Ex quibus sequitur corpus secundum modum existendi sacramentalem non habere actionem transeuntem in aliud, neque posse pati ab alio divisibili.
Objicies, agens nihil aliud postulat praeter principium agendi, et applicationem ejus secundum indistantiam, quae conveniunt corpori etiam indivisibiliter existenti; ergo, etc. Respondetur negando antecedens ex dictis, quia modus agendi corporis supponit modum essendi connaturalem ejus ; unde male Suarez admittit posse fieri actionem transeuntem a corpore indivisibiliter existente, quamvis nequeat pati, neque disparitas assignata ab ipso subsistit, quia, inquit, quidquid recipitur per modum recipientis recipitur, ideoque nequit forma extensa, aut actio ab extenso recipi in id, quod indivisibile est. E contra, cum actio transiens recipiatur non in agente, sed in passo, nihil repugnat, quin possit esse ab agente indivisibiliter existente ; ergo a corpore, cum habeat virtutem activam, et sufficiat contactus virtutis.
Retorqueo eamdem rationem, quia sicut se habet corpus ad actionem, ita et ad passionem, quia potentia non activa quam passiva in ipso manet indivisibiliter existenti, ac etiam formae, quae sequuntur, ut proprietates absolutae, et praesentia, et reliqua quae insunt in ordine ad locum indivisibilem ; ergo quantum est ex parte ejus, eadem est ratio; ergo si potest agere actione transeunte in aliud extensum, ita et pati ab ipso, quia quidquid recipitur in aliquo, per modum recipientis recipitur, quia actio sequitur naturam passi, et modum ejus existendi; ergo passio et actio, quae fierent in corpus indivisibiliter existens, essent indivisibiles, et sic non repugnarent. Sicut neque passionem et actionem esse ab ipso in aliud divisibile, quia sequerentur modum essendi subjecti non agentis.
Utrumque ergo asserendum est, vel negandum: communis negat ex rationibus supra allatis, quia sicut in esse dependet corpus a quantitate, ita etiam in agere magis quam in poli, quia divina virtute potesi, et Angelica posset exerceri actio circa corpus indivisibiliter existens: ergo de facto nequit pati ab agente corporeo, quia ab hoc nequit esse actio nisi in illud quod est extensum, loquendo de reali actione, ideoque requiritur a Philosopho, et astruitur intellectus agens propter hanc improportionem phantasiae, quae est materialis ad intellectum, ut passum. Eadem ratione negant Theologi ignem inferni agere in spiritum physice, quamvis non repugnat materiale agere in immateriale partialiter; repugnat tamen ut causam totalem sic agere.
Objicies tamen secundo, quod indivisibile possit moveri localiter, quia quodlibet indivisibile sphaerae potest describere planum; ergo neque repugnat corpus etiam indivisibiliter existens agere et, pati. Antecedens est Doctoris in 2. dist. 2. quaest. 6. sig. Ad tertium argumentum principale. Respondetur indivisibile in continuo moveri posse per accidens, et secundario ab agente etiam corporeo, quod primo potest movere totum, non tamen primo movetur indivisibile: unde, ut supra praemisi, non est repugnantia ex parte ipsius indivisibilis simpliciter, quin recipere possit formam a Deo, aut Angelo, aut etiam ab agente corporeo, sed repugnantia est ex parte agentis, quia nequit producere actionem, nisi supposita extensione sui, quia proxime non - applicatur virtus ejus creativa, nisi ut extensiva est.
Nam sicut nequit agere agens corporeum substantiale primo per actionem formae substantialis, nisi agat per formam accidentalem prius, ut ignis per calorem, non ob subordinationem, quae est inter formas simpliciter, sed respective ad passum, a quo debet primum expelli qualitas contraria conservativa suae formae, quae si abesset, posset esse actio substantialis primo in ipsum.
Ita etiam in proposito, subordinatio, quae est inter passum et agens, ratione extensionis, oritur primo ex natura agentis, quod nequit agere, nisi ipsum sit extensum, qui est modus naturalis essendi ejus ; unde si posset agere, posset etiam passum recipere, et reciperet a virtute activa proportionata, illa solum est divina quoad omnia ; Angelica quoad motum localem, si sibi dimitteretur, non quoad alias formas creatas corporeas: demus etiam virtutem activam, quoad has Angelo, idem erit. Ratio est, quia quaelibet forma corporea ex natura sua exigit tanquam modum naturalem essendi esse extensum, a quo absolvi solum potest a solo Deo; unde cum virtus quaecumque creata, quae respiciat effectum seu formam ipsam continet in sua virtute, secundum modum naturalem essendi, nequit eam aliter producere. Motus tamen localis ad ubi indivisibile, supposito miraculo, potest convenire corpori, ut passo, sicut et existentia indivisibilis ; potest etiam fieri ab Angelo, quia subjectum est capax ejus, licet nequeat fieri ab agente corporeo ob rationem datam.
Objicies tertio, quia corpus vivens in Eucharistia, et passibile, ut potuit esse Christus saltem in via, necessario nutritur ; ergo haberet actus nutritivae. Item necessario respirat, ergo habet actus respirativae. Respondetur utrumque antecedens esse falsum, sed secundum magis.
Quantum ad primum antecedens respondet Doctor in quaestione praecedenti in corollario post responsionem ad quartum ; post ergo responsionem ad secundum quod movet in littera, dicit nutritionem, si corpus alibi secundum modum naturalem essendi nutriretur, quod etiam quantum ad aggenerationem per concomitantiam nutriretur in Eucharistia. In corollario autem supponendo, quod corpus non haberet modum alium essendi, nisi sacramentalem, movet dubium ; et respondet, quod semper ibi maneret et viveret sine nutritione et respiratione, et aliis, quae ad vitam mortalem communiter requiruntur.
Ratio autem hujus est, quia corpus vivens, ut existens sacramentaliter, manet in eadem dispositione naturali, in qua primo ponitur praesens sacramentaliter, quae natura sua est permanens, donec corrumpatur actione extrinseci contrarii ; ut est autem in Eucharistia, nequit pati ab ullo agente corporeo, neque una ejus pars propter inextensionem agit, aut patitur ab alia ; ac proinde, nec partes sic sunt in fluxu, quorum restauratio dependeret a nutritione, neque pulmo patitur a calore, ut ideo exigat respirationem. Vide etiam responsionem ad tertium in hac quaestione.
(c) Conclusio secunda est, quod Christus, etc. Dicit quod Christus, ut in Eucharistia, possit habere actiones intellectus et voluntatis: fundamentum hujus est ab opposilo ejus, quo probavit non posse habere usum potentiarum naturalium et facultatum corporalium, propter dependentiam earum in agendo et patiendo a quantitate extensa. Per oppositum ergo, sicut haec dependentia non exigitur in voluntate aut intellectu ex parte principii, aut termini, id est, potentiae et actus, possint exire in suos actus.
Dices dependere intellectum a phantasmatibus ; ergo nequit operari sine phantasmate, aut non operante simul phantasia, quia quando intellectus intelligit, phantasia phantasiatur ex Philosopho, et experientia, quam habemus de nobis.
Respondetur, quidquid sit de natura intellectus et intellectionis nostrae pro hoc statu, quod exigit longiorem disserlationem, saltem conclusionem veram esse in intellectu, quoad ea in quibus non dependet a phantasia, et habente objectum sibi praesens ; non ita tamen intellectus dependet a phantasia, etiam pro hoc statu, quin operatio possit esse primo ab ipso intellectu, atque determinatio operandi: hanc habere posset in Sacramento, licet phantasia non operatur, in statu autem glorioso, et animae etiam separatae, non est dubium quin intellectus sine dependentia a phantasmate operari possit, ut infra latius patebit dist. 45. quaest. 2.
Dicit tertio, quod potest Christus movere aliud corpus vicinum per potentiam motivam, non organicam; quod perinde dicendum est de corpore proprio, nisi divina voluntas obstaret, utrumque potest praestare Angelus, quantum est ex se ; Christus ergo posset loqui mentaliter Angelo, et illum illuminare, posset etiam uti potentia motiva non organica, qua primo posset movere suum aut alienum corpus non organice. Hanc secundam partem videtur negare Suarez disp. 53. sect. 1. Dependet resolutio et probatio ex assertione hujus potentiae motivae non organicae; quod remitto, quantum ad praesens, ad ea quae breviter hic perstringit Doctor, et major per se infra dist. 49. quaest. 14. ubi fusius, et in proprio loco agemus: admittendo namque talem potentiam motivam, non est fundamentum denegandi actum ejus proprium hic habere posse circa ea, quae simpliciter subsunt potestati creaturae. Supponatur ergo pro nunc antecedens, et facilis est conclusio ex dictis.