Quod divina gratia causat in nobis spem.
Ex eisdem etiam ostendi potest quod oportet in nobis per gratiam spem futurae beatitudinis causari.
Dilectio enim quae est ad alios, provenit in homine ex dilectione hominis ad seipsum, inquantum ad amicum aliquis se habet sicut ad se. Diligit autem aliquis seipsum inquantum vult sibi bonum: sicut alium diligit inquantum vult ei bonum.
Oportet igitur quod homo, per hoc quod circa proprium bonum afficitur, perducatur ad hoc quod afficiatur circa bonum alterius.
Per hoc igitur quod aliquis ab alio sperat bonum, fit homini via ut illum diligat a quo bonum sperat, secundum seipsum: diligitur enim aliquis secundum seipsum quando diligens bonum eius vult, etiam si nihil ei inde proveniat. Cum igitur per gratiam gratum facientem causetur in homine quod deum propter se diligat, consequens fuit ut etiam per gratiam homo spem de deo adipisceretur.
Amicitia vero, qua quis alium secundum se diligit, etsi non sit propter propriam utilitatem, habet tamen multas utilitates consequentes, secundum quod unus amicorum alteri subvenit ut sibi ipsi. Unde oportet quod, cum aliquis alium diligit, et cognoscit se ab eo diligi, quod de eo spem habeat.
Per gratiam autem ita constituitur homo dei dilector, secundum caritatis affectum, quod etiam instruitur per fidem quod a deo praediligatur: secundum illud quod habetur 1 Ioan. 4-10: in hoc est dilectio, non quasi nos dilexerimus deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Consequitur igitur ex dono gratiae quod homo de deo spem habeat.
Ex quo etiam patet quod, sicut spes est praeparatio hominis ad veram dei dilectionem, ita et e converso ex caritate homo in spe confirmatur.
Amplius. In omni diligente causatur desiderium ut uniatur suo dilecto inquantum possibile est: et hinc est quod delectabilissimum est amicis convivere. Si ergo per gratiam homo dei dilector constituitur, oportet quod in eo causetur desiderium unionis ad deum, secundum quod possibile est. Fides autem, quae causatur ex gratia, declarat possibilem esse unionem hominis ad deum secundum perfectam fruitionem, in qua beatitudo consistit. Huius igitur fruitionis desiderium in homine consequitur ex dei dilectione. Sed desiderium rei alicuius molestat animam desiderantis nisi adsit spes de consequendo. Conveniens igitur fuit ut in hominibus in quibus dei dilectio et fides causatur per gratiam, quod etiam causetur spes futurae beatitudinis adipiscendae.
Item. In his quae ordinantur ad aliquem finem desideratum, si aliqua difficultas emerserit, solatium affert spes de fine consequendo: sicut amaritudinem medicinae aliquis leviter fert propter spem sanitatis. In processu autem quo in beatitudinem tendimus, quae est finis omnium desideriorum nostrorum, multa difficilia imminent sustinenda: nam virtus, per quam ad beatitudinem itur, circa difficilia est. Ad hoc igitur ut levius et promptius homo in beatitudinem tenderet, necessarium fuit ei spem de obtinenda beatitudine adhibere.
Praeterea. Nullus movetur ad finem ad quem aestimat esse impossibile perveniri. Ad hoc igitur quod aliquis pergat in finem aliquem, oportet quod afficiatur ad finem illum tanquam possibilem haberi: et hic est affectus spei. Cum igitur per gratiam dirigatur homo in ultimum finem beatitudinis, necessarium fuit ut per gratiam imprimeretur humano affectui spes de beatitudine consequenda.
Hinc est quod dicitur 1 Petri 1-3 regeneravit nos in spem vivam, in hereditatem immarcescibilem, conservatam in caelis. Et Rom. 8-24 dicitur: spe salvi facti sumus.