IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum aliquis intellectus creatus possit naturaliter videre existentiam corporis Christi in Eucharistia ?
D. Thom. 3. p. 3. 76. a. 7. et hic q. 4. a. 2. 4. D. Bonav. hic p. 2. a. 2. q. 1 . Richard. a. 5. q. 1. Henr. quodl. 11. q. 12. Occhara 4. q. 5. Palac. hic disp. 3. Major. hic q. 5. Bassol. q. 8.
a. 3. Aegid. Theor. 16. Argent.Me q. 1. Rnb. q. 8. Maynon. d. 11. q. 2. a. 2. Gabr. lect. 45. in can. Suar. 3. p. tom. 3. d. 53. s. 5. Vide Scot. 8. Met. q. 10. et 12.
Ad secundum sic proceditur, et videtur quod nullus intellectus creatus naturaliter possit videre corpus Christi, ut in Eucharistia. Primo, quia illa existentia est supernaturalis, et per consequens est verum supernaturale ; ergo est tantum supernaturaliter cognoscibile ; non ergo ab aliquo intellectu creato naturaliter. Haec consequentia ultima probatur, quia factibile supernaturale non potest fieri, nisi tantum supernaturaliter a causa supernaturali ; ergo a simili cognoscibile supernaturale non potest cognosci ab aliquo intellectu creato naturaliter.
Item, cognitio fidei est simpliciter eminentior omni cognitione naturali; sed de existentia corporis Christi in Eucharistia est fides, vel cognitio fidei, sicut de articulis aliis secundum illum articulum, Sanctam Ecclesiam Catholicam; ergo, etc. Major probatur, quia alias non esset necesse fidem esse infusam simpliciter, quia ad cognitionem illam posset natura attingere, si non esset simpliciter eminentior omni cognitione naturali.
Tertio sic, si inte lectus posset naturaliter cognoscere existentiam corporis Christi in Eucharistia, mali Angeli possent eam cognoscere, quia secundum Dionysium 4. de divin. nom. remanent in eis naturalia integra ; consequens falsum est, quia inimici gratiae non possunt cognoscere Sacramentum gratiae. Et hoc confirmatur per illud Ambrosii super illud Lucae primo : Missus est, quia secundum eum, malignum spiritum latuit mysterium Incarnationis ; sed aeque posset ipse percipere illud, sicut istud, quia qua ratione istud esset cognoscibile naturaliter, ita et illud. Hoc etiam confirmatur secundum Damascenum lib. 4. cap. 5. ubi loquens de isto Sacramento, ait : Vere (inquit) Spiritus operatio haec, quae super naturam sunt, operatur, quae non potest capere, nisi sola fides; et paulo post : Interrogas qualiter panis sit corpus Christi? dico tibi : Spiritus sanctus sic supervenit, et facit hoec, quoe sunt super rationem et intellectum.
Item, nullus intellectus creatus potest cognoscere futurum contingens ; istud autem, scilicet corpus Christi esse sub Eucharistia, est aeque indeterminatum, sicut futurum contingens, quia dependet mere a voluntate divina ad hoc contingenter se habente: ergo, etc.
Contra, anima Christi novit naturaliter se esse ubicumque est, et per consequens novit se esse in Eucharistia, et ita naturaliter potest nosse existentiam, quae ratione sui et corporis, ibi est.
Secundo sic, existentia non est excellentius cognoscibile quam existens, cujus est existentia ; sed Christus est naturaliter cognoscibilis ab intellectu creato ; ergo et quaecumque existentia ejus. Probatio majoris, quia non potest aliquis modus improportionaliter excedere illud, cujus est modus. Item Beatus naturaliter videt in alio Beato actum beatificum, et tamen illa Beatitudo non est minus supernaturalis, quam existentia corporis Christi in Eucharistia; ergo, etc. Major patet, quia etsi non videat Beatus in Verbo Beati alterius beatitudinem, nec in se, nec per aliquam specialem revelationem, potest tamen videre alium esse Beatum, sicut potest videre animam alterius Beati, vel Angelum, vel essentiam alterius Angeli, quia non magis excellit intellectum ejus naturalem beatitudo Angeli, quam ipsa anima.