CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Impugnat Scotus sententiam dictam, negantem species intelligibiles, quia intellectus cum intelligat universale debet habere objectum actu universale sibi praesens, prius naturaliter actu intelligendi, quia sub modo universalitatis intelligit; ergo pro illo priori praesens est per speciem intelligibilem. Hanc consequentiam probat dupliciter: Primo, ex parte universalitatis objecti. Secundo ex parte praesentiae; et quoad primum id probat sex viis, quarum duae primae sunt ex parte phantasmatis repraesentantis. Prima est, quia phantasma repraesentat singulares ergo non universale, quia sunt opposita. Secunda, phantasma repraesentat secundum ultimum potentiae singulares ergo nullo modo universale.
Contra istam (a) opinionem arguo sic: sive intelligatur singulare sive non, non est cura ad propositum ; certum est enim quod universale potest ab intellectu intelligi, et magis ponitur a Philosophis, quod intellectus est potentia distincta a potentia sensitiva propter intellectionem universalis, et propter compositionem et divisionem, et propter syllogizationem quam propter cognitionem, singularis, si posset intelligere singulare.
Ex hoc igitur manifesto, quod intellectus potest intelligere universale , accipio hanc propositionem. Intellectus potest habere objectum actu universale, perfecte sibi praesens in ratione objecti prius naturaliter quam actu intelligat: ex hoc sequitur propositum, quod in illo priori habet objectum sibi praesens in specie intelligibili, et ita habet speciem intelligibilem priorem actu. Antecedens assumptum (b) videtur satis manifestum, quia objectum in ratione objecti est prius naturaliter actu: igitur universalitas, quae est propria conditio objecti inquantum objectum, praecedit actum intelligendi, et sub illa ratione oportet objectum esse praesens, quia praesentia objecti praecedit naturaliter actum intelligendi. Consequentiam probo, primo ex parte universalitatis objecti. Secundo ex parte praesentiae. Ex parte universalitatis objecti arguo sex viis, quarum duae primae sumuntur ex parte phantasmatis repraesentantis , et duae ex parte intellectus agentis, et duae ex parte communioris et minus communis.
Primo arguo sic (c), species ex hoc quod talis species habet talem rationem repraesentandi , et hoc respectu objecti sub tali ratione repraesentabilis ; ergo eadem species manens, non habet duas rationes repraesentativas, nec est respectu duarum rationum repraesentabilium. Sed repraesentare objectum sub ratione universalis et singularis, requirit duplicem rationem repraesentativam, et est respectu duplicis rationis repraesentabilis formaliter: igitur idem manens idem non repraesentat sic et sic: ergo phantasma quod de se repraesentat objectum sub ratione singularis, non potest ipsum repraesentare sub ratione universalis.
Vel potest sic formari ratio : Eadem species et ejusdem rationis, non est per se repraesentativa objecti sub oppositis rationibus repraesentabilis; ratio singularis et ratio universalis sunt oppositae rationes in cognoscibili et repraesentabili, ergo nulla eadem species et unius rationis. potest esse repraesentativa alicujus objecti sub ratione universalis et singularis. Species in phantasmate repraesentat singulare sub ratione singularis; ergo non potest repraesentare sub ratione universalis idem objectum. Major probatur, quia species sub illa ratione repraesentat objectum qua mensuratur ab objecto; sed idem non potest mensurari duabus mensuris oppositis, nec e converso ;tunc enim idem bis diceretur secundum Philosophum 5. Metaphysicae; ergo eadem species non potest repraesentare duo objecta opposita, nec idem sub diversis rationibus objectivis oppositis.
Respondetur quod species eadem sub alio et alio lumine repraesentat objectum sub alia et alia ratione, sicut nocte lucentia in lumine diei repraesentant se sub ratione coloratorum, in lumine autem noctis sub ratione lucentium. Sic in proposito, per lumen intellectus et phantasiae eadem species potest repraesentare opposita in objecto.
Contra (e), repraesentativum prius naturaliter est aliquid in se, quam in tali lumine vel tali repraesentet, quia enim est talis species, ideo congruit sibi lumen in quo repraesentet unum et non aliud: alioquin posset poni quod eadem species repraesentaret colorem et sonum, quia species illa ut in aere tremulo repraesentaret sonum , quae secundum quod concurrit medium extrinsecum medio connaturali, conjungitur organo auditus ut in aere illuminato et perspicuo, et secundum quod est conveniens organo visus repraesentaret colorem, et ita non posset ostendi aliqua distinctio repraesentativorum. In illo igitur priori oportet intelligere unitatem speciei in se quam consequitur unitas repraesentationis, et objecti repraesentabilis per ipsam inquantum per ipsam repraesentatur: et ita aliquid quod est idem in isto priori, non potest habere diversam rationem repraesentandi, nec potest repraesentare idem sub alia et alia ratione repraesentabilis.
Vel forma sic rationem : lumen non repraesentat, quia lumen in medio est ejusdem rationis, sive videam nigrum sive album ;quid ergo distinguit essentialiter repraesentativum a repraesentativa? Altera est species et repraesentativum albi et nigri,etper se consequens distinctio luminis non causat distinctam rationem repraesentandi vel repraesentati, sed manente eadem natura repraesentativi semper repraesentat idem repraesentabile et ejusdem rationis , non est ergo eadem sub diversis rationibus
Confirmatur ratio, quia repraesentativum in lumine perfectiori non repraesentat aliud, sed repraesentat idem, clarius tamen, ut patet in lumine Solis quam Lunoe ;ergo licet species in organo phantastico in lumine intellectus agentis, clarius repraesentet singulare, ut intellectus possit melius illud intelligere quam in lumine proprio scilicet phantasmate, nunquam tamen repraesentabit objectum universale sub ratione universali per quodcumque lumen. Exemplum eorum de nocte lucentibus non valet, sed concludit oppositum. Nam quaero, an eodem repraesentativa repraesentat illa diversimode de die et de nocte, an alio et alio repraesentativa? non eodem, quia illa tunc repraesentarentur de die sicut de nocte quia
repraesentativum prius est aliquid in se quam in tali vel tali lumine repraesentet ;si in alio et alio repraesentativo, repraesentantur diversa in nocte lucentia, habetur propositum, sive idem sit lumen sive diversum.
Confirmatur,quia lumen non repraesentatur formaliter, nec est ratio formalis repraesento tini,sed tantum est illud in quo aliquid repraesentatur. Videtur ergo, quod quanto lumen est perfectius, tanto in ipso praedatus et distinctius relucet illud, quod repraesentativum repraesentat. Nec exemplum valet ad propositum, imo est ad oppositum, quia vel duae qualitates sunt in tali corpore ut lux et color, quarum altera multiplicat se in lumine majori praesente, alia in minori quando nihil aliud efficacius movens movet, vel utraque multiplicat se simul in luce majori: sed efficacius movens tantum percipitur, et minus efficaciter movens non percipitur, sicut stellae de die multiplicant radios suos, sed non videntur, quia aliud luminosius efficacius movet visum. Vel si una est qualitas sensibilis in tali corpore, ipsa virtualiter continet duo repraesentativa; color enim quodam modo continet lucem, cum sit lux in corpore terminato, et ideo in alio et alio lumine causat diversa repraesentativa, aliud scilicet in majore, et aliud in minore, et ita semper stat, quod non sit idem repraesentativum objecti sub diversa ratione repraesentabilis, quantumcumque aliud lumen et aliud concurrat.
Si respondeatur (f) quod idem secundum eamdem qualitatem potest esse simile diversis , sicut unum album secundum eamdem albedinem, est simile diversis albis: hoc nihil est ad propositum, quia in relationibus ordinis essentialis, non potest esse alia et alia dependentia in aliquo ad duo in eodem ordine, ut puta ejusdem mensurati ad duas mensuras in eo dem ordine , nec ejusdem participantis ad duo participata, nec ejusdem effectus ad duas causas totales in eodem ordine, sicut probatum est in quaestione de unitate Dei: ergo in ista relatione, ubi non est tantummodo similitudo, sed imitatio et exemplatio passiva, impossibile est idem absolutum referri ad diversa, et ita non potest esse eadem species in ratione repraesentativi diversorum sub ratione diversorum.
Secundo (g) ad istud primum membrum arguo sic, quia repraesentativum secundum totam virtutem suam repraesentans objectum aliquod sub una ratione, non potest simul repraesentare idem , vel aliud sub alia ratione objecti, sed phantasma in eodem instanti in quo intelligitur universale, secundum totam virtutem suam repraesentat objectum ut singulare virtuti phantasticae, quia tunc est actualis imaginatio illius objecti in singulari: et patet, quod secundum totam virtutem phantasmatis , quia alias virtus phantastica, non posset habere per phantasma ita perfectum actum circa objectum, sicut objectum natum est repraesentari per illud phantasma, igitur tunc non potest repraesentare objectum sub alia ratione repraesentabilis .