Deinde cum dicit, ecce oculi, ostenditur efficacia divinae misericordiae ad salvandum. Et primo ponit misericordiam salvantem. Secundo affectum sanctorum ex hac consideratione conceptum, ibi, anima nostra. Circa primum tria facit. Primo enim ostendit divinam misericordiam. Secundo, in quibus habet effectum divina misericordia, ibi, super metuentes eum. Tertio, quem effectum habet, ibi, ut eruat. Dicit ergo, ecce oculi domini.
Divinam enim misericordiam insinuat per respectum dei. Psalm. 118: aspice in me, et miserere mei. In quo autem respicit, subdit, super metuentes etc.. Habac. 1: mundi sunt oculi tui ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Respice ergo super eos, qui timorem habent et spem. Unum sine altero non sufficit; quia timor sine spe desperat, et spes sine timore praesumit. Timor autem consurgit ex consideratione divinae potestatis. Hier. 10: quis non timebit te o rex gentium? spes vero consurgit ex dei misericordia. Ex primo consurgit fuga peccati, ex secundo spes veniae. Effectum autem divinae misericordiae ostendit cum dicit, ut eruat a morte etc.. Ubi duplicem effectum ostendit: quia liberat a malo; et quantum ad hoc dicit, ut eruat a morte.
Item confirmat in bono; et quantum ad hoc dicit, et alat eos. Dicit ergo, ut eruat a morte animas eorum, a morte corporali, et morte peccati, et a morte futurae damnationis in resurrectione. Oseae 13: de manu mortis liberabo eos etc.. Confirmat etiam in bono: unde ait: et alat eos in fame, idest in necessitate; et loquitur de alimento corporali.
Ps. 144: oculi omnium in te sperant, domine, et tu das illis escam in tempore opportuno.
Et de alimento spirituali. Deut. 8: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore dei. Et de alimento sacramentali.
Jo. 6: caro mea vere est cibus. In loco pascuae ibi me collocavit: Ps. 22.