CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De beneficentia, qualiter se habeat ad amicitiam ?
Beneficentia autem aliquid esse videtur amicitiae. Proprium enim amicorum est amicis benefacere, et bene rebeneficiare eum cui benefactum est. Hoc autem ex duobus elicitur. Aliquando enim movet ad hoc bonum et pulchrum et liberale quod in ipso actu beneficiationis est. Est enim bonum et bonum facere et per se laudabile : et sic beneficiario et beneficentia aliquid est liberalitatis et magnificentiae. Aliquando autem hoc quidem non movet, sed affectus in amicum transpositus, cum quo omne bonum quod in affectu amici est, in amicum transfluat : et hoc modo beneficentia conditio amicitiae est. Non est autem conditio nisi verae amicitiae. In amicitia enim utilis vel delectabilis non transfluit simplex bonum, sed transfluit ut refluat abundantius, quod venditioni vel mutuo magis assimilatur quam beneficentiae. Deficit tamen beneficentia ad verae amicitiae rationem. Ministratio enim amicitiae se-
cundum lotum est quod est et potest et habet amicus : beneficentia autem secundum aliquid est et non secundum totum.
Taliter autem benefactores communiter magis videntur magis amare beneficiatos ab ipsis, quam beneficiati ament benefactores. Beneficiati enim bene passi sunt secundum receptionem, benefactores autem bene cooperantes secundum ministrationem. Cum autem praeter rationem factum esse videatur, quod benefactor plus amat et minus amatur, oportet de hoc quaestionem facere et determinare veritatem. Rationabile enim videretur esse, quod qui alium beneficio praevenit, plus etiam ab ipso diligeretur: cum communiter fiat e converso : pluribus autem hominum accidere videtur : propter hoc quod recipientes beneficia ex ipsa receptione obligantur, debent, et debitores efficiuntur benefactorum : benefactoribus autem debetur fieri recompensatio secundum beneficii quod impenderunt dignitatem. Dicunt enim, quod quemadmodum in mutuis datis et acceptis, illi qui debent ex receptione, vellent non esse quibus debent, ut sic a redditione absolverentur : accommodantes autem sive mutuum dantes, multam curam habent de salute debentium, ne perdant mutuum et mutui lucrum quod dederunt: ita etiam benefacientes volunt esse et salvari eos qui ab ipsis benepassi sunt secundum receptionem. Similes enim illorum lucrantur gratiosas repensionos beneficiorum. Beneficiati autem non curant reddere gratias receptas. Ex hoc enim videtur eis quod minorentur in bonis. Hujus autem repensationis auctor est Epicharmus poeta, qui multos hoc dicere dicit, beneficiatos hoc facere, et ex malo avaritiae et ingratitudinis invidere, et respuere suos benefactores : et ideo non tantum amare eos, quantum amati sunt. Dicunt etiam quod hoc assimilatur humano. Humana enim natura multipli citer ancilla est, et multis indiget : propter quod libenter accipit et invite rependit. Multi enim ut in pluribus immemores sunt beneficiorem acceptorum, et magis appetunt benepati secundum receptionem quam benefacere secundum beneficiorum ministrationem.
Haec autem causa non videtur esse conveniens: vera enim causa hujus non est ex moralibus, sed ex principiis naturae sumenda est. Nec est haec causa similis ei quae est circa accommodantes, in quibus etiam accommodans plus amat salutem, ejus cui accommodavit quam ametur ab ipso. Circa accommodantes enim non vere est amatio, sed voluntas salutis ei qui accommodatum est, lucri gratia est. Benefactores autem amant eos quibus benefecerunt, et diligunt eos qui benepassi sunt ab ipsis, etiamsi nihil utiles sint in praesenti, neque posterius in futurum aliqua utilitas speretur ab ipsis, quemadmodum expresse videtur in artificibus. Omnis enim artifex proprium opus diligit magis quam diligatur utique ab opere, etiamsi opus ipsum animatum esse per impossibile ponamus. Maxime autem hoc apparet circa poetas, quorum opus non ad aliam refertur utilitatem, sed placet per seipsum. Poetae enim super diligunt propria poemata, diligentes ea quemadmodum filios. Quemadmodum enim in filiis generantis resplendet natura, ita et in poematibus poetae resplendet intellectus. Et tali aliquo assimilatur utique opus beneficiorum. Ille enim qui benepassus est ab ipsis, quodammodo opus ipsorum ad similitudinem eorum formatus in bono quod recepit ab eis. Benefactores igitur hoc opus magis diligunt, quam e converso opus diligat facientem et formantem se in beneficio percepto. Si. autem subtiliter respiciatur, haec hujus vera causa in naturalibus est accepta. Sicut enim omnes desiderant scire, et maxime desiderant hoc scire quod principium omnis scientiae est : ita omnibus
eligibile et amabile est esse, et maxime hoc esse quod in ipsis omnis esse principium est. Esse autem hoc in homine sicut jam ante determinatum est, est intellectus quod in homine principium est omnis esse in sensibili et vegetabili et toto corpore. Et sicut dicit Aristoteles in epistola de principio universi esse, hoc est tamquam centrum ex quo fluit esse in omnia et in omnibus quae secundum aliquid et non simpliciter esse habent.
Hoc autem esse duplex est : in habitu quidem ut in somno sopitum : in actu autem et agere ut in vigilia suscitatum et excitatum. et vigilans, et expandens se, et suas effluens bonitates in omnia quae per circuitum constituuntur ab ipso : et non est dubium quin hoc perfectum sit, aliud autem in potentia. Si, igitur amatur et desideratur, maxime desideratur, secundum quod in actu est et secundum hoc quod in. actu esse demonstratur. Hoc autem in sequentibus magis erit manifestum. Faciens igitur et per modum operantis et facientis se habens, est opus scilicet quodammodo, sicut filius est pater quodammodo : est enim intellectualis boni resplendentia et imago : et quodammodo unum esse formale est facientis et operis constituti. Sequitur igitur quod factor diligit opus suum, propter hoc quod diligit suum esse secundum quod factor est. Principium autem talis dilectionis naturale est. Idem enim esse quod factor est potentia vel virtute activa, hoc etiam opus constitutum nuntiat in actu et agere.
Diximus autem jam, quod benefactoris bonum et optimum non est in habitu, sed secundum actum. Gaudet ergo in. illo in quo esse suum in esse demonstratur. Econtra autem ben.epatien.ti nullum tale bonum et esse est in operante. Si enim aliquid habet in operante, hoc non est nisi bonum conferentis : quia scilicet benefactor utilis fuit beneficiato ad bonum consequendum. Diligit ergo benefactor opus suum ut bonum simpliciter : beneficiatus autem benefacientem ut utilem et conferentem. Minus autem diligitur conferens quam bonum simpliciter, eo quod conferens non diligitur nisi propter bonum : et ideo bonum plus diligitur quam conferens. Benefactor ergo plus diligit beneficiatum quam beneficiatus benefacientem.
Hujus autem et alia ratio est, quia in delectabilibus praesens quidem afficit et delectat secundum operationem quae actu est : futuri autem non delectabilis nisi spes quae minus afficit et delectat : in potentia enim est quod futurum est : facti autem in praeterito delectabilis memoria est, et secundum hanc solam afficit et delectat, minus autem quam praesens, eo quod jam praeteriit, et non salvatur nisi in imagine praeteritionis. Inter haec igitur delectabilissimum, est praesens quod secundum operationem est et actum. Est igitur simpliciter amabile. Cum igitur opus benefactoris diuturnum sit et manens secundum praesens : benepassi autem sive beneficiati utile quod habuit in benefactore, transiit: cum enim adeptus est, jam transiit utilitas conferens ad hoc ut adipisceretur : sicut transiit aedificatio facta jam domo,et sicut transiit AdminBookmark vel ustio
adepta jam sanitate. Diligit ergo magis benefactor opus quod manet in omne praesens, quam beneficiatus benefactorem propter utilitatem quae transiit in praeteritum. Adhuc autem si haec etiam ad eamdem temporis differentiam referantur, sicut ad praeteritum, memoria bonorum quae per se bona et per se appetibilia sunt, simpliciter delectabilis est, vel magis delectabilis quam memoria propter bonorum alterum. Benefactor ad opus suum se habet sicut ad bonum per se : beneficiatus autem ad utile quod habet in benefactore, se habet sicut ad bonum propter alterum. Minus ergo afficitur beneficiatus ad benefactorem quam benefactor ad beneficiatum. In exspectatione autem futuri quantum ad aliquid e converso se habet : in illo enim prius exspectatur utile quam bonum finale quod per ipsum aliquis consequitur. In affectu autem eodem modo est : plus enim afficit finale bonum quam utile ad ipsum. Unde quamvis in praeterito bonum finale magis sit propinquum quam utile quod fecit ad ipsum consequendum, et in futuro utile magis propinquum quam bonum finale : tamen in afficiendo semper bonum finale magis afficit quam utile : benefactor igitur magis afficitur beneficiato quam e converso.
Amplius amatio quae est in actu benefactoris, factioni et actioni assimilatur : amari autem quod est in beneficiatione beneficiati, assimilatur ei quod est pati: et quamvis actio et passio, ut quidam dicunt, idem sint in substantia : tamen actio secundum quod est actus perfectus, in agente est, et passio secundum quod est actus imperfectus, in patiente est. Passionem autem dicimus receptionem actionis sicut est motus in agente quidam et ab agente actus perfectus : in patiente vero et moto actus imperfecti et imperfectus est. Est igitur excellentia boni in. actu et in agere : beneficiatio autem in pati et in recipere. Hanc eamdem habitudinem sequitur amare, et amicabilia esse. Sequitur ergo benefactorem qui agit, beneficiatum magis amare et magis sibi amicabile esse : beneficiatum autem minus amaro benefactorem et minus sibi esse amicabilem. Propter quod et omnium Dominus et Deus dixit : Beatius est magis dare quam accipere .
Adhuc autem quae laboriose fiunt, omnes communiter magis diligunt quam ea quae minori labore constituuntur. Verbi gratia, hi qui. pecunias vel divitias possident propriis laboribus acquisitas, magis diligunt eas quam illi qui accipiunt eas sine labore datas sive collatas. Benepati autem in accipiendo videtur illaboriosum esse secundum exteriorem laborem :
prompto enim et illaboriose omnes accipiunt. Benefacere operosum est et cum difficultate. Magis ergo amat benefactor beneficiatum quem operose in bono constituit, quam beneficiatus benefactorem a quo prompte et sine difficultate accepit. Et hujus simile est, quod matres magis sunt amatrices filiorum quam patres. Quamvis enim in principio commixtionis aequalis patris et matris sit delectatio : tamen in ea quae deinceps est in praegnatione et enutritione, laboriosior est cura matris quam patris. Est autem et alia causa ejusdem, quod matres magis sciunt suos esse filios quam patres sciant esse suos.Ex alieno enim semine potuit concipere : quae suspicio diminuit in dilectione patris. Hoc autem omnino simile est in benefactore et beneficiato. Benefactor enim scit de quali et quanto et quam suo benefacit : beneficiatus autem suspicari potest quod non de suo benefacit, et propter hoc minus diligit benefactorem quam diligatur a benefactore,
TBACTATUS III
DE DUBITATIONIBUS CONSEQUENTIBUS AD EA QUAE DE AMICITIA
DETERMINATA SUNT.