CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Contra istam opinionem. Hic Doctor supponit unum verum, quod intellectus potest cognoscere universale, et per consequens intellectus potest habere objectum perfecte praesens in ratione universali. Nota, quod tantum loquitur de universali, hoc est, de natura ut indifferenti ad singularia, et ut priori quolibet singulari) non autem loquitur de universali secundo intentionaliter capto, sive de natura ut accepta sub tali intentione, patet, quia loquitur hic de universali ut praecedit cognitionem sui:sed universale secundo intentionaliter captum non potest fundari in natura absoluta, sed tantum in natura ut cognita, ut Doctor innuit in suis universalibus. Intendit ergo loqui de universali, ut est natura indifferens ad omnia singularia, et ut prior illis. Cum ergo dicit in littera : Intellectus potest habere objectum, actu universale perfecte sibi praesens in ratione objecti prius naturaliter quam actu intelligat, id est, quod potest habere naturam ut priorem quacumque singularitate, praesentem sibi in ratione objecti, supple intelligibilis, priorem naturaliter quam actu intelligat illam; et cum non possit illam habere praesentem, nisi per aliquod repraesentativum naturae, ut naturae, et tale repraesentativum existens in intellectu vocat speciem intelligibilem, quae ideo dicitur species intelligibilis, quia est repraesentativa objecti intelligibilis sub ratione qua est intelligibile, et non sub ratione qua actu intelligitur.
(b) Antecedens assumptum videtur satis manifestum, quia objectum in ratione objecti, est prius naturaliter actu, et per consequens universalitas, etc. Ista universalitas non accipitur pro aliqua secunda intentione, sed pro aliqua conditione naturae indifferentis ad singularia et praecedentis illa.
Consequentiam probo, scilicet quod in illo priori intellectus habet objectum sibi praesens in specie intelligibili, et probat primo ex parte universalitatis objecti; secundo ex parte praesentiae. Ex parte universalitatis objecti arguit sex viis, probando quod tale universale, ut prius actu intelligendi non possit esse praesens intellectui in ratione objecti intelligibilis, nisi per speciem intelligibilem causatam, impressam intellectui possibili repraesentantem tale universale in ratione objecti intelligibilis.
(c) Primo arguo sic. Hic probat primo ratione sumpta ex parte phantasmatis repraesentantis. Et ratio stat in hoc: Universale ut est prius actu intelligendi, antequam intelligatur, oportet esse praesens intellectui non in se, (ut patet) ergo in aliquo repraesentativo, aut ergo in phantasmate, aut in specie intelligibili: aliud dari non potest, non in phantasmate, (ut probat) ergo in specie intelligibili. Patet consequentia a tota disjunctiva ad unam partem cum negatione alterius. Quod autem non possit esse praesens in phantasmate, sive quod phantasma non possit repraesentare aliquod universale, sive aliquod ens sub ratione universalis, probat Doctor.
Sed pro intelligentia probationis suppono aliqua. Primo, quod repraesentativum alicujus in ratione objecti intelligibilis est duplex, scilicet omnino illimitatum ut essentia divina. Aliud omnino limitatum ut repraesentativum causatum. Primo modo, essentia divina propter sui illimitationem perfectissime est repraesentativa omnium intelligibilium quantumcumque diversorum, ut patet a Scoto dist. 2. et 37. et de tali non intelligitur. Secundo, suppono quod repraesentare aliquid perfecte, vel esse repraesentativum alterius entis a seipso, est ipsum ens continere eminenter aliud secundum totam entitatem illius, ut patet a Doctore dist. 3. secundi, et ex intentione ipsius dist.2. primi. Et sic nulla creatura quantumcumque perfecta, potest esse repraesentativa alterius non contenti virtualiter in ipsa. Tertio suppono, quod ratio universalis et ratio singularis sunt rationes omnino repraesentabiles diversarum rationum, sic quod non potest reperir aliquod unum repraesentativum simpliciter limitatum perfecte repraesentans utrumque, et quod singulare possit etiam habere repraesentativum in intellectu sub ratione singularitatis, quod dicatur species intelligiblis, de hoc patebit in 2. d. 3. q. 10. et 11. comparando singulare ad intellectum ex natura potentiae.
Si fieret instantia quod eadem species intelligibilis potest esse repraesentativa minus universalis, et magis universalis, puta albedinis et coloris, et Doctor dubitative loquitur quaest. 1. praesentis distinctionis.
Dico quod hoc sustinendo, non est simile de repraesentatio alicujus sub ratione singularis et sub ratione universalis, et de repraesentativo alicujus sub ratione minus universalis et sub ratione magis universalis, quia in primo modo intelliguntur repraesentantia simpliciter diversarum rationum ; non sic intelligendo quod haec albedo, et albedo in contmuni sint diversarum rationum, cum una sit de quidditate alterius, sed sic, quod ratio universalitatis, et ratio singularitatis sunt diversae rationes. Sed secundo modo minus universale et magis universale non sunt repraesentabilia, ut omnino diversarum rationum, cum utrumque sit repraesentabilis sub ratione universalis. Istis suppositis patet ratio Scoti, quod phantasma sit repraesentativum simpliciter limitatum, et est primo repraesentativum naturae singularis sub conditionibus, et circumstantiis singularibus et materialibus: sequitur quod idem phantasma manens simpliciter idem, non potest repraesentare naturam in ratione objecti intelligibilis sub ratione simpliciter absoluta et universali. Nota tamen propter illa, quae dixi in secundo supposito quod repraesentativum est duplex, scilicet formale et virtuale. Primum est species intelligibilis respectu objecti intelligibilis Secundum est continens virtualiter vel eminenter entitatem alicujus objecti intelligibilis, ut docet Doctor in Quodlibelis quaest. 14. Secundum ergo suppositum debet intelligi de repraesentativo virtuali et non formali.
Posset etiam addi tertium repraesentativum quod dicitur repraesentativum essentiale, et sic objectum inferius est repraesentativum essentialiter objecti superioris ; ex hoc quod continet tale superius essentialiter, et per consequens non tantum potest esse ratio formalis, licet remota producendi speciem intelligibilem sui; sed etiam potest esse ratio formalis, remota tamen, producendi speciem intelligibilem omnium superiorum, ut supra exposui. Doctor autem in praesenti q. loquitur tantum de repraesentativo formali, quod est, vel species intelligibilis vel phantasma, et probat quod non phantasma.
(d) Respondetur quod species eadem. Hic ponitur responsio Henrici ad argumentum Doctoris, et dicit quod licet eadem species sive idem phantasma, non possit repraesentare idem sub diversis rationibus, tamen sub alio et alio lumine potest repraesentare, quia in lumine virtutis phantasticae tantum repraesentat sub ratione singularis, sed in lumine intellectus agentis repraesentat sub ratione universalis.
(e) Contra. Hic Doctor arguit contra responsionem Henrici.Et pro intelligentia hujus responsionis nota, dicimus enim quod aliquid potest competere alicui, puta A ratione posterioris, et aliquid ratione ipsius A. Exemplum primi, Francisco competit esse similem, puta Joanni albo, ratione albedinis sibi inhaerentis, et competit sibi esse similem Joanni essentialiter , ratione naturae existentis in utroque. Primo modo competit sibi tantum per accidens. Secundo modo per se, quia ratione naturae quae est de essentia Francisci. Hoc idem dico de repraesentativo, quod competit alicui esse repraesentativum ex sua ratione formali et priori, vel ex aliquo posteriori, et per accidens. Exemplum primi, species sensibilis albedinis ex sua ratione formali, est repraesentativa albedinis. Exemplum secundi, potentia sensitiva, vel organum habens in se talem speciem sensibilem , potest dici repraesentativum albedinis, et hoc per accidens, quia non ratione talis potentiae, sed ratione illius speciei sibi accidentaliter inhaerentis.
Dicit ergo Doctor, quod hic quaeritur de repraesentativo ex sua ratione formali, sive de repraesentativo in se ; et illud est in se simpliciter tale, nec fit tale per aliquid posterius, nec variatur per quodcumque posterius quoad suam rationem formalem repraesentandi, nec similiter per quodcumque extrinsecum, licet forte per aliquod extrinsecum possit magis vel minus disponi ad perfectius, vel imperfectius repraesentandum ; erit tamen semper ex sua ratione formali tantum repraesentativum alicujus sub eadem ratione, et non sub diversis omnino rationibus: cum ergo phantasma ex sua ratione formali sit tantum repraesentativum alicujus sub ratione singularis, per nullum posterius sibi adveniens, nec per aliquod extrinsecum poterit esse repraesentativum alicujus sub ratione universalis: ergo falsum est dicere, quod idem phantasma in lumine intellectus agentis est repraesentativum universalis, et in lumine virtutis phantasticae sit repraesentativum singularis, et hoc est quod dicit Doctor, et patet littera usque ibi:
(f) Si respondeatur. Hic ponitur una responsio Henrici, qui dicit quod non est inconveniens idem sub eadem ratione formali esse repraesentativum diversorum, et probat per simile, quia idem secundum eamdem qualitatem potest esse simile diversis, sicut unum album, secundum eamdem albedinem est simile diversis albis. Dicit Doctor quod hoc nihil est ad propositum, et responsio stat in hoc : Licet eadem qualitas, puta eadem albedo possit esse similis decem albis, ita quod in eadem albedine sint decem similitudines terminatae ad decem alba, est tamen impossibile, quod eadem albedo una similitudine sit similis duabus albis, quia tunc eadem similitudo per se dependeret a duobus terminis fatalibus. Sic dico in proposito, ubi est ordo essentialis sive dependentia essentialis unius ad aliud, est impossibile unum dependere a duobus in eodem genere, nam species repraesentativa essentialiter dependet ab ipso repraesentato, quia repraesentativum imitatur suum repraesentatum, sicut imperfectum suum perfectum, et semper loquor de repraesentativo, quod ex sua natura est posterius repraesentato, et in essendo et in perfectione, quia essentia divina est perfectissima ratio repraesentandi quodcumque intelligibile, tamen ipsa est simpliciter prior in essendo et in perfectione. Si ergo phantasma per te, repraesentaret aliquid sub ratione sirigularis, et aliquid sub ratione universalis, tunc idem dependeret a duobus totaliter, qu a t repraesentat singulare ipsum imitatur, ut posterius suum prius, et sic idem simpliciter dependeret a duobus in eodem genere, quod est impossibile. Patet ergo quod non est simile de albedine habente plures similitudines.
(g) Secundo principaliter ex eadem via arguit Doctor, probando quod phantasma non possit esse repraesentativum alicujus objecti intelligibilis sub ratione universalis, et probat sic : Quia repraesentativum quod secundum totam virtutem suam repraesentat objectum, etc. Major patet, tum quia repraesentativum formale in repraesentando dependet a repraesentato, quia sub eadem ratione formali repraesentat quo causatur, sed idem non potest in eodem instanti dependere a duabus rationibus formalibus oppositis, ut patet, nec etiam pro alio instanti. Tum, quia repraesentativum repraesentans aliquid secundum totam virtutem suam alicui potentiae ut ibi existens, in eodem instanti non potest repraesentare illud perfecte alteri potentiae cui non inexistit, ut patet de spe-, cie sensibili existente in organo potentiae visivae, quae non repraesentat idem in eodem instanti secundum totam virtutem virtuti phantasticae, imo nec in alio instanti, cum in virtute phantastica sit pro prium repraesentativum ; ergo a fortiori non poterit repraesentare diversa sub diversis rationibus, sive idem sub oppositis rationibus. Tum quia sicut virtus limitata in agendo in eodem instanti non potest habere duos effectus perfectos, praecipue diversarum rationum ; ergo nec virtus limitata in repraesentando in eodem instanti poterit repraesentare idem sub diversis rationibus, et maxime diversis potentiis, ut supra dixi, et sic patet ista major.
Si objiciatur, quod idem repraesentativum potest repraesentare idem sub ratione magis et minus universalis, ut supra dixi, et.illud repraesentativum quod ponitur a Scoto, repraesentat secundum totam virtutem, cum sit agens mere naturale; ergo idem sub diversis rationibus potest ab eadem specie intelligibili repraesentari, ut albedo sub ratione albedinis, et sub ratione coloris, et qualitatis,et entis.
Dico primo, quod non sunt rationes oppositae sicut ratio singularis et universalis. Secundo dico quod ad mentem Scoti, sunt ponendae aliae et aliae species respectu magis et minus universalis, ut supra patet quaest. 1. et 2. praesentis distinctionis. Tertio dico, quod forte non est inconveniens posse repraesentare idem sub diversis rationibus potentiae cui inexistit. Quarto dico quod non est probatum, quod eadem species intelligibilis in eodem instanti sit simul ratio repraesentandi minus universale, et magis universale, quia forte simul non potest esse ratio formalis producendi notitiam minus universalis, et magis universalis, cum prius producat notitiam confusam magis universalis, ut diffuse patet quaest. 2. praesentis distinctionis. Si iterum dicatur, quod sicut eadem species intelligibilis primo repraesentat singulare vagum ; secundo ipsam naturam in.se; tertio singulare signatum, ut patet a Doctore in sua Metaphysica in 7. libro ; ergo similiter et phantasma poterit.
Dico ultra ea quae dixi supra, quod primum repraesentatum occurrens intellectui est singulare vagum. Nam primo, intellectus judicat de aliquo singulari vago ut de aliqua albedine ; secundo, de albedine in se ; et tertio de omni albedine singulari judicat ipsam esse albedinem, sicut dixi supra, exponendo dictum Augustini, q. 3. praesentis distinctionis, quod secundum formam communem judico de occurrentibus esse talia secundu m illam formam; sed non intelligit, quod eadem species intelligibilis repraesentet aliquid sub ratione universalis, et sub ratione propria singularis, cum ipse velit quod singulare natum sit repraesentari intellectui sub ratione propria singularitatis, per speciem propriam causatam ab illo, ut patet in 2. distinct. 3. quaest. 11. et sic per speciem intelligibilem universalis posset repraesentare omnia singularia illius universalis, sed tamen sub ratione universali et non sub ratione propria singularitatis.