Consequenter cum dicit, anima, ostendit quis effectus sequitur in istis ex hac consideratione.
Et est duplex. Primus effectus sperandi. Secundus orandi, ibi, fiat misericordia tua etc.. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit, quomodo in eis consurgit effectus spei. Secundo assignatur ratio, ibi, quoniam adjutor. Dicit ergo ita, oculi domini super metuentes eum etc.. Et ideo anima nostra sustinet dominum, idest si qua mala nobis a deo immittuntur, patienter sustineamus. Jac. 1: sufferentiam job audistis. Item expectando ejus promissa. Sustinet ergo punientem et promittentem.
Et est duplex ratio. Una est propter experientiam beneficiorum; alia vero propter spem futurorum.
Ibi, in eo laetabitur. Experientia beneficiorum est in bonorum promotione; unde dicit, quoniam adjutor.
Item in protectione a malis; et ideo dicit, et protector. Speramus autem futuram jucunditatem; unde ait, in eo laetabitur cor nostrum, idest in ejus visione. Isa. 66: videbitis et gaudebit cor vestrum. Job 22: tunc super omnipotentem deliciis afflues etc.. Et hoc gaudium est hic imperfectum, sed ibi, in patria scilicet, est perfectum.
Et hoc ideo, quia, in nomine sancto ejus speravimus.
Ponitur enim hic et pro quia. Nomen sanctum ejus est nomen misericordiae ejus; quasi dicat, ideo, laetabimur, quia, speravimus in nomine sancto ejus, idest in ejus bonitate, vel in ejus misericordia, et non in meritis nostris.
Deinde cum dicit, fiat misericordia, ponitur orandi effectus: nam oratio interpres est spei; et ideo sequitur spem. Et licet quodlibet particulare beneficium sit ex misericordia divina, duo tamen specialiter sunt ex hac. Primum est beneficium incarnationis: Luc. 1: per viscera misericordiae dei nostri etc.. Fiat misericordia tua, scilicet ut carnem suscipias et liberes nos, super nos, idest supra nostra merita. Aliud beneficium est salutis; et hoc est super nos, quia non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Tit. 3: quemadmodum speravimus in te, quia, nullus speravit in domino, et confusus est, Eccl. 2.