Quod ille qui decidit a gratia per peccatum, potest iterum per gratiam reparari.
Ex his autem apparet quod per auxilium gratiae homo, etiam si non perseveraverit, sed in peccatum ceciderit, potest reparari ad bonum.
Eiusdem enim virtutis est continuare salutem alicuius, et interruptam reparare: sicut enim per virtutem naturalem continuatur sanitas in corpore, ita per eandem virtutem naturalem sanitas interrupta reparatur. Homo autem perseverat in bono auxilio divinae gratiae, ut ostensum est.
Igitur, si per peccatum lapsus fuerit, eiusdem gratiae auxilio poterit reparari.
Adhuc. Agens quod non requirit dispositionem in subiecto, potest suum effectum imprimere in subiectum qualitercumque dispositum: et propter hoc deus, qui in agendo non requirit subiectum dispositum, potest absque dispositione subiecti formam naturalem inducere; utpote dum caecum illuminat, mortuum vivificat, et sic de similibus. Sed sicut non requirit dispositionem naturalem in subiecto corporeo, ita non requirit meritum in voluntate ad gratiam conferendam: quia sine meritis datur, ut ostensum est. Ergo gratiam gratum facientem, per quam peccata tolluntur, deus alicui conferre potest etiam postquam a gratia cecidit per peccatum.
Amplius. Haec sola homo recuperare amissa non potest quae per generationem ei adveniunt, sicut potentias naturales et membra: eo quod homo non potest iterum generari. Auxilium autem gratiae datur homini non per generationem, sed postquam iam est. Potest igitur post amissionem gratiae per peccatum, iterum reparari ad peccata delenda.
Item. Gratia est quaedam habitualis dispositio in anima, ut ostensum est.
Sed habitus acquisiti per actus, si amittantur, possunt iterum reacquiri per actus per quos acquisiti sunt. Multo igitur magis gratia deo coniungens et a peccato liberans, si amittatur, divina operatione reparari potest.
Praeterea. In operibus dei non est aliquid frustra, sicut nec in operibus naturae: hoc enim et natura habet a deo.
Frustra autem aliquid moveretur, nisi posset pervenire ad finem motus. Necessarium est ergo quod id quod natum est moveri ad aliquem finem, sit possibile venire in finem illum.
Sed homo postquam in peccatum cecidit, quandiu status huius vitae durat, remanet in eo aptitudo ut moveatur ad bonum: cuius signa sunt desiderium de bono, et dolor de malo, quae adhuc in homine remanent post peccatum. Est igitur possibile hominem post peccatum iterum redire ad bonum quod gratia in homine operatur.
Amplius. Nulla potentia passiva invenitur in rerum natura quae non possit reduci in actum per aliquam potentiam activam naturalem. Multo igitur minus est aliqua potentia in anima humana quae non sit reducibilis in actum per potentiam activam divinam. Manet autem in anima humana, etiam post peccatum potentia ad bonum: quia per peccatum non tolluntur potentiae naturales, quibus anima ordinatur ad suum bonum. Potest igitur per divinam potentiam reparari in bono. Et sic auxilio gratiae homo potest consequi remissionem peccatorum.
Hinc est quod dicitur Isaiae 1-18, si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et Proverb. 10-12, universa delicta operit caritas. Hoc etiam quotidie a domino non frustra petimus, dicentes: dimitte nobis debita nostra.
Per hoc autem excluditur error Novatianorum, qui dixerunt quod de peccatis quae homo post baptismum peccat, homo veniam consequi non potest.