CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Eamdem consequentiam de danda specie intelligibili, probat duabus viis ex parte intellectus agentis. Prima, quia est potentia activa secundum Philosophum ; ergo habet terminum realem non in phantasia, quia est inextensus, sed ejus primus actus est secundum Philosophum facere universalem actu,quod fuit tale in potentia, nec hoc aliter fit, quam producendo speciem intelligibilem. Secunda, agens in ratione activi coaequatur po sibili in ratione passivi ; ergo quod causat, recipitur in possibili, sed causat universale ; ergo, etc.
Ex alio membro (a)arguitur sic : intellectus agens est potentia mere activa secundum Philosophos, quia est illud quo est omnia facere, sicut possibilis est quo est omnia fieri, et secundum Philosophum, est sicut ars ad materiam, id est, ita comparatur ad intellectum possibilem sicut ars ad materiam : omnis autem actio realis habet aliquem terminum realem et unum: ille autem terminus realis non est in phantasmate, quia intellectus agens nihil causat in phantasmatibus, quia illud receptum esset extensum, et ita intellectus (b) agens non transferret objectum ab ordine in ordinem, nec illud esset magis proportionatum intellectui possibili quam phantasma ; ergo est in intellectu possibili, quia nihil recipitur in intellectu agente. Illud autem primum causatum non potest poni actus intelligendi, quia primus terminus actionis intellectus agentis, est universale in actu ; universale autem in actu praecedit actum intelligendi, sicut praedictum est in antecedente, quia objectum sub ratione objecti praecedit actum.
Et confirmatur ratio (c), quia intellectus agentis est facere de non universali universale, vel de intellecto in potentia intellectum in actu, sicut dicunt auctoritates Philosophi ; et Commentator 3. de anima, dicit quod si essentiae rerum essent universales, sicut posuit Plato, non indigeremus, secundum ipsum, intellectu agente. Cum antem universale inquantum universale nihil sit in existentia, sed tantum sit in aliquo, ut repraesentante ipsum objectum sub tali ratione, ista verba nullum intellectum habent. nisi quia intellectus agens facit aliquid repraesentativum universalis, de eo quod fuit repraesentativum singularis, quomodocumque illud de intelligatur, materialiter vel virtualiter, hoc realiter est facere repraesentativum sub ratione universalis, quia actio talis non terminatur nisi ad repraesentativum objecti sub ratione universalis ; ergo talis actio intellectus agentis terminatur ad formam aliquam realem in existentia, quae formaliter repraesentat universale inquantum universale, quia aliter non posset terminari actio ejus ad universale sub ratione universalis.
Dicetur quod terminus actionis intellectus agentis, est objectum universale sub ratione universalis lucens in phantasmate.
Contra, universale objectum sub ratione universalis lucens in phantasmate, non habet nisi esse diminutum quia esse repraesentatum in imagine ; sed si aliquod esse habet, hoc est inquantum in aliquo, ut in repraesentante ipsum sub illa ratione universalis, ita scilicet quod intellectus, agens sicut dictum est, facit aliquod repraesentativum universalis de eo quod fuit repraesentativum singularis, cum terminus actionis realis non sit objectum habens esse diminutum ut esse cognitum vel repraesentatum, sed quid reale, sequitur quod talis actio intellectus agentis terminatur ad formam realem in existentia, qua formaliter repraesentatur universale ut universale, et quam formam realem concomitatur terminus intentionalis, ut objectum universale secundum esse repraesentatum, quod habet in specie.
Item secundo, secundum istam (d) viam sic, intellectus agens in ratione activi non excedit possibilem in ratione passivi ; ergo quidquid causatur ab intellectu agente recipitur in possibili, ergo primus terminus actionis intellectus agentis recipitur in possibili, et ita cum prima actio intellectus agentis sit ad universale in actu, illud universale vel illud quo ipsum habet esse tale, recipietur in intellectu possibili.