IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Explicatis tribus terminis, intellectus, naturaliter et videre, ponit aliqua dicta. Primum, certum est, quod intelligimus abstractive corpus Christi in Eucharistia. Secundum, non possumus illud intueri pro hoc statu. Tertium, intellectus creatu non alligatus sensibilibus potest intuitive videre existentiam corporis Christi in Eucharistia. Probat primo, quia modus accidentalis non impedit cognoscibilitatem substantiae, quae est per se objectum intellectus, quia sicut ipsa prius habet esse, ita et intelligibilitatem, ante illum modum. Secundo, intellectus cognoscere potest absentiam panis. Tertio, eus creatum est objectum proportionatum intellectus creati. Quarto, supsrnaturalitas, quae videtur esse habitudo ad supernaturale agens, non tollit intelligibilitatem rei creatae, quia quaedam naturalia videntur in entitate perfectiora quibusdam supernaturalibus, quia haec ordinantur ad illa. Contra hanc clamant Thomistae 3. part. q. 76. cum Suarez ibi disp. 53. sect. 5. Scotum sequuntur Major q. 5. Palacius disp. 3. concl. 7. Occham 4. q. 5. Gabriel lect. 45. in canon. Aegid. Theor. 16. et omnes Scotistae, Rub. Bassol. Mayron. citati, Leuchetus, Tartaretus, et alii hic.
Respondeo (a) ad quaestionem, primo exponendo istos tres terminos , intellectus, videre, naturaliter. Intellectus enim creatus vel est omnino separatus a materia, sicut Angelicus: vel est sibi similis in operatione, ut intellectus animae separatae, et intellectus animae conjunctae corpori beato, qui sunt similes Angelis in operatione, ut suppono hic, et probatur inferius ; vel est intellectus creatus conjunctus corpori corruptibili, quod aggravat animam, Sapient. 9. ille non intelligit nisi imaginabilia, vel illa quae relucent in phantasmatibus, ex 3. de Anima.
Et per hoc adverbium naturaliter non intelligitur, quod intellectus ex sola sua natura possit illud objectum cognoscere, quia anima est sicut tabula rasa, quae nihil potest ex se sola cognoscere, ex 3. de Anima, sed intelligitur illud cognoscere naturaliter, quia intellectus potest cognoscere, concurrentibus causis naturalibus, scilicet activo et passivo.
Videre autem importat intellectionem intuitivam, ut distinguitur contra intellectionem abstra ctivam; et quidem, ut dictum est alibi, intellectio intuitiva est cognitio rei, ut in se est praesens ,-abstractiva potest esse ejus secundum quod relucet in aliqua similitudine, quae potest esse existentis, et etiam non existentis, sive praesentis, sive non.
Non ergo quaeritur de intelligere naturaliter, sed de videre, quia de intelligere loquendo de intellectione abstractiva, manifestum est, quod noster intellectus potest intellige re corpus Christi; impossibile est enim aliquam complexionem concipere, cujus extrema non concipiuntur; possibile est autem intellectum nostrum concipere hanc complexionem, corpus Christi est in Eucharistia, alioquin non posset illam formare: ergo intellectus noster et istam complexionem et ejus extrema potest cognoscere et intelligere aliqua intellectione.
Et si quaeras, quomodo potest corpus Christi, vel existentia ejus in Eucharistia intelligi a nobis abstractive ? Respondeo, docet Augustinus 8. de Trinit. c. 4. et 5. quomodo habemus fidem de Christo, cum tamen Christum non viderimus, hoc est secundum ipsum in quibusdam intentionibus communibus acceptis a singularibus, sicut diffuse docet ibi, quia nihil interest ad fidem nostram , utrum erremus in quibusdam conditionibus singularibus conceptis de Christo, quia fides nostra non respicit per se illas conditiones singulares proprias, sed aliquem hominem singularem, cujus notitia potuit nobis infieri ex notitia cujuscumque singularis hominis, ita etiam existentia corporis Christi hic potuit nobis infieri ex alia existentia , utpote alicujus contenti in continente, seu signati in signo, vel tecti in tegente. De videre igitur, hoc est, de intellectione intuitiva hujus existentiae , movetur quaestio.
His autem rationibus terminorum suppositis, respondeo ad quaestionem secundum membra distinctionis, et sit prima conclusio : Quod intellectus noster pro statu viae non potest naturaliter videre corpus Christi, ut ibi existens. Hoc probatur, quia intellectus qui non intelligit, nisi ex sensibilibus, eodem modo intelligit sensibilibus eodem modo sibi praesentibus ; noster intellectus pro nunc est hujusmodi ; sensibilia autem sunt sibi eodem modo praesentia antequam sit ibi corpus Christi, et postea ; ergo, etc. sed ante non videt intuitive corpus Christi, quia ante non est ibi; ergo nec post videt intuitive. . Secunda conclusio est de intellectu non alligato sensibilibus in intelligendo, et ait ista: Omnis talis intellectus, sive Angelicus , sive animae separatae, sive hominis beati, naturaliter potest videre existentiam corporis Christi in Eucharistia. Hoc probatur, quia intellectus se habens ad intelligibilia, sicut ipsa sunt in se intelligibilia, prius intelligit illud, quod prius intelligibile est in se, et per consequens illud, quod est prius in se ens, quia unumquodque, sicut se habet ad esse, ita ad veritatem, id est, intelligibilitatem secundum se, 2. Metaphys. intellectus autem talis respicit totum ens, et quodcumque secundum ordinem suae intelligibilitatis. Substantia autem est prior, sicut in entitate, sic in cognoscibilitate, quocumque modo accidentali ipsius substantiae ; ergo talis intellectus .prius intelligit ipsam substantiam, quam quemcumque modum ejus, et per consequens nullus modus sub quo est substantia, potest impedire intellectionem substantiae a tali intellectu.
Brevitersic arguitur: Modus accidentalis per se objecti non impedit cognitionem illius objecti; ista praesentia in Eucharistia est modus accidentalis substantiae corporis Christi; ergo non. impedit illam substantiam cognosci ab intellectu, cujus ipsa est per se objectum ; est autem per se objectum istius intellectus abstracti, qui non dependet in intelligendo a sensibilibus. Si dicas,quod ista concludunt, quod talis substantia corporis Christi posset cognosci a tali intellectu, sed non intuitive videri, quia illa existentia est supernaturalis, et per consequens improportionalis cuilibet intellectui creato, ut naturaliter cognoscenti. Contra hoc, et primo contra conclusionem, deinde contra rationem.
Contra primum dupliciter : primo, quia virtus potens cognoscere objectum dum est praesens intuitive, potest cognoscere ejus absentiam dum est absens, patet 2. de Anima, quia per visum cognoscimus non tantum lucem, sed tenebram. Intellectus abstractus talis potest cognoscere praesentiam panis, quando est praesens, quia non est objectum supernaturale: ergo potest cognoscere absentiam ejus, quando est absens, et qua ratione potest cognoscere istam absentiam substantiae panis, potest cognoscere praesentiam substantiae corporis Christi, quia corpus illud in se est objectum proportionatum etiam intellectui tali, ut intuenti;ergo modus accidentalis ipsius corporis non impedit quin sit objectum intuibile eidem intellectui. Secundo sic : totum ens creaf tum est objectum proportionatum tali intellectui, quantum ad cognitionem tam abstractivam quam intuitivam ; non enim differt intuitiva ad abstractiva, nisi propter praesentiam objecti aliam et aliam; quidquid ergo potest esse objectum proportionatum intellectui in hac praesentia, et in illa. Si ergo quodcumque ens potest abstractive cognosci a talli intellectu, quando est sibi praesens uno modo, sequitur quod potest intuitive intelligi ab eodem, quando est sibi perfecte praesens in propria existentia actuali. Contra rationem etiam istius
. responsionis de supernaturali, arguo sic : quia naturale et supernaf turale non distinguunt naturam alicujus in se, sed tantum in comparatione ad agens, ideo enim dicitur aliquid supernaturale, quia a supernaturali agente, naturale vero, quia a naturali agente. Sed habitudo ad agens aliud et aliud, non necessario concludit aliquid esse aliud et aliud in se, secundum Augustinum, 3. de Trinit. c. 9. ergo non necessario concludit illud esse aliud et aliud ratione intelligibilis. Hoc etiam patet, quia imperfectum ens posset esse supernaturale, et naturale aliquod posset esse perfectius eo; sicut omnis substantia est simpliciter perfectior omni accidente, 7. Metaphys. et tamen alicui substantiae, quae est ens naturale, potest inesse aliquod accidens supernaturale. Hoc etiam patet, quia virtutes Theologicae, ut charitas et hujusmodi sunt in determinata specie Qualitatis: et secundum multos, Angelus habet naturaliter principia cognoscendi omnes species entium ; ergo habet naturaliter principia cognoscendi istas virtutes, licet sint entia supernaturalia.