IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Rationes adductas pro opinione Alberti negantis materiam esse de quidditate rei, ducit ad oppositum, explicando varia loca difficilia Philosophi ; cujus etiam plura loca adducit ad suum intentum.
Rationes (f) quas faciunt, sunt ad oppositum, cum dicitur quod materia est per quam res potest esse et non esse, igitur non includitur in definitione vel quidditate : Arguo quod ex hoc eodem debet includi, quia scientia naturalis, quae est Vera scientia, non est nisi de quidditatibus rerum secundum Philosophum 7. Metaph. in fine ; sed de quidditate corporis physici potest aliqua passio demonstrari ; passio autem corporis mixti compositi ex elementis est corruptibilis igitur potest ostendi corpus e3se corruptibile, non solum quod hoc corpus est corruptibile, quia demonstratio est universalium, sicut scientia, ex 7. Metaphys. et 1. Poster. igitur hoc erit per medium commune et universale ; hoc autem non est dare, nisi materiam in resolutione tanquam medium primum et immediatum, quia quamvis mixtum corrumpatur, quia est ex contrariis, non tamen esset mutua, nisi quia aliquid in potentia est actio, quod possit aliam formam recipere ; etsi etiam corpus simplex agat in simplici ratione contrarietatis, prima tamen radix est materia cum privatione, quae est in potentia, ut transmutatur ad aliam formam, ut aer ad aquam, et e converso, ita quod medium immediatum, ad quod constat resolutio, ut corruptibilitas demonstretur de corpore aliquo, est materia ; igitur materia includitur in quidditate corporis ; aliter haec conclusio : corpus est corruptibile, non plus sciretur de aliquo composito vel quidditate composita, quam de Angelo, quod falsum est. Unde de corruptibilibus potest esse vera demonstratio in universali, ita quod demonstrative ostenderetur talia esse corruptibilia, nec est medium ad hoc, nisi quia habent materiam.
Cum igitur scientia naturalis sit vera scientia, et universalium, sequitur quod corpus mixtum in sua universali, sive generali ratione et quidditate, includit materiam ; licet enim nunquam corrumpatur actu, nisi in hoc corpore, tamen de hoc corpore non demonstratur passio primo, sed de corpore in communi.
Praeterea, secundum argumentum, cum arguitur, quia quod quid est est principium cognoscendi illud cujus est, ex hoc concluditur materiam includi in quidditate, quia res non potest cognosci, nisi cognitis causis, secundum Philosophum 2. Metaph. Dicit enim, quod si causae essent infinitae, nihil contingeret cognoscere, et exemplificat tam in causis materialibus quam in aliis. Et ratio sua est, quia tunc cognoscimus rem, cum causam ejus cognoscimus ; infinitae autem causae, si essent, non possent pertransiri ; igitur nihil posset cognosci ; si ergo nihil necessarium ad cognitionem rei, nisi quod quid est, et materia est necessaria, secundum Philosophum, sequitur quod materia includitur in quod quid est, quia si materia non includitur in quod quid est, quod est principium cognoscendi, tunc perfecte res posset cognosci, quamvis causae materiales essent infinitae; homo enim perfecte cognosceretur, non obstante infinitate causarum materialium.
Ad tertium cum arguitur, quod in habentibus per se quod quid est, idem est quod quid est, cum eo cujus est illud ; ergo quod prohibet, etc. sed materia prohibet quod quid est, esse idem cum eo cujus est ; minor est falsa, loquendo de materia quocumque modo, sicut infra patebit magis. Nam sicut quod quid est, in immaterialibus est idem cum eo cujus est primo, sic in materialibus quod quid est, est idem cum eo cujus est primo, ut quod quid est hominis cum homine, et est idem cum hoc homine per se, sed non primo, sicut hic homo habet per se definitionem, sed non primo. Unde eo modo quo res habet definitionem, et quod quid est, sic est idem sibi, vel non idem. Quod autem quod quid est, compositi materialis, ut hominis, includit materiam, probatur per Philosophum 7, Metaph. cap. de Def. ubi dicit, quod definitio est ratio, et omnis ratio habet partes, sicut autem se habet tota ratio ad exprimendam totam rem, quae definitur, sic oportet partem definitionis exprimere partem rei, ex quo definitio exprimit totam substantiam definiti. Cum igitur materia sit pars rei, nisi definitio includeret materiam, non haberet unde exprimeret totam rem, nec quod pars ejus exprimeret partem. Pro ista etiam parte sunt auctoritates expressae. Philosophus enim 8. Metaph. cap. 3, et 1. de Anima, recitat opinionem quorumdam definientium res materiales aliquorum per materiam tantum, aliquorum per actum, aliquorum per utrumque, et isti ultimi secundum ipsum perfecte definiunt ; unde commendat Architam, qui tam materiam quam formam complexus est in definitione.
Praeterea 8. Metaph. cap. 3. vult quod terminum, id est, definitionem, oportet esse rationem longam, et hoc quidem ut materiam, illud vero ut formam esse in definitione. Praeterea, in 7. cap. de Part. dif. concludit conclusionem probatam, quod materia est pars speciei speciem autem dico, quod quid erat esse.