S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI AD MARCELLINUM DE CIVITATE DEI CONTRA PAGANOS Libri viginti duo .

 PRAEFATIO. De suscepti operis consilio et argumento.

 CAPUT PRIMUM. De adversariis nominis Christi, quibus in vastatione Urbis propter Christum Barbari pepercerunt .

 CAPUT II. Quod nulla unquam bella ita gesta sunt, ut victores, propter deos eorum quos vicerant, parcerent victis.

 CAPUT III. Quam imprudenter Romani deos penates, qui Trojam custodire non potuerant, sibi crediderunt profuturos.

 CAPUT IV. De asylo Junonis in Troja, quod neminem liberavit a Graecis, et basilicis Apostolorum, quae omnes ad se confugientes a Barbaris defenderunt.

 CAPUT V. De generali consuetudine hostium victas civitates evertentium, quid Caesar senserit.

 CAPUT VI. Quod nec Romani quidem ita ullas ceperint civitates, ut in templis earum parcerent victis.

 CAPUT VII. Quod in eversione Urbis quae aspere gesta sunt, de consuetudine acciderint belli quae vero clementer, de potentia provenerint nominis Chri

 CAPUT VIII. De commodis atque incommodis, quae bonis ac malis plerumque communia sunt.

 CAPUT IX. De causis correptionum, propter quas et boni et mali pariter flagellantur.

 CAPUT X. Quod sanctis in amissione rerum temporalium nihil pereat.

 CAPUT XI. De fine temporalis vitae, sive longioris, sive brevioris.

 CAPUT XII. De sepultura humanorum corporum, quae Christianis etiamsi fuerit negata, nil adimit.

 CAPUT XIII. Quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi.

 CAPUT XIV. De captivitate sanctorum, quibus nunquam divina solatia defuerunt.

 CAPUT XV. De Regulo, in quo captivitatis, ob religionem etiam sponte tolerandae, exstat exemplum: quod tamen illi deos colenti prodesse non potuit.

 CAPUT XVI. An stupris, quae etiam sanctarum forte virginum est passa captivitas, contaminari potuerit virtus animi sine voluntatis assensu.

 CAPUT XVII. De morte voluntaria ob metum poenae sive dedecoris.

 CAPUT XVIII. De aliena violentiarum libidine, quam in oppresso corpore meus invita perpetitur.

 CAPUT XIX. De Lucretia, quae se ob illatum sibi stuprum peremit.

 CAPUT XX. Nullam esse auctoritatem, quae Christianis in qualibet causa jus voluntariae necis tribuat.

 CAPUT XXI. De interfectionibus hominum, quae ab homicidii crimine excipiuntur.

 CAPUT XXII. Quod nunquam possit mors voluntaria ad magnitudinem animi pertinere.

 CAPUT XXIII. Quale exemplum sit Catonis, qui se, victoriam Caesaris non ferens, interemit.

 CAPUT XXIV. Quod in ea virtute, qua Regulus Catone praestantior fuit, multo magis emineant Christiani.

 CAPUT XXV. Quod peccatum non per peccatum debeat declinari.

 CAPUT XXVI. De his quae fieri non licent, cum a sanctis facta noscuntur, qua ratione facta credenda sint.

 CAPUT XXVII. An propter declinationem peccati mors spontanea appetenda sit.

 CAPUT XXVIII. Quo judicio Dei in corpora continentium libido hostilis peccare permissa sit.

 CAPUT XXIX. Quid familia Christi respondere debeat infidelibus, cum exprobrant quod eam a furore hostium non liberaverit Christus.

 CAPUT XXX. Quam pudendis prosperitatibus affluere velint qui de christianis temporibus conqueruntur.

 CAPUT XXXI. Quibus vitiorum gradibus aucta sit in Romanis cupido regnandi.

 CAPUT XXXII. De scenicorum institutione ludorum.

 CAPUT XXXIII. De vitiis Romanorum, quos patriae non correxit eversio.

 CAPUT XXXIV. De clementia Dei, quae Urbis excidium temperavit.

 CAPUT XXXV. De latentibus inter impios Ecclesiae filiis, et de falsis intra Ecclesiam christianis.

 CAPUT XXXVI. De quibus causis sequenti disputatione sit disserendum.

 LIBER SECUNDUS. In quo disputatione instituta de malis quae ante Christum, vigente deorum falsorum cultu, perpessi sunt Romam, demonstratur primum eos

 CAPUT PRIMUM. De modo, qui necessitati disputationis adhibendus est.

 CAPUT II. De his quae primo volumine expedita sunt.

 CAPUT III. De assumenda historia, qua ostendatur quae mala acciderint Romanis, cum deos colerent, antequam religio christiana obcresceret.

 CAPUT IV. Quod cultores deorum nulla unquam a diis suis praecepta probitatis acceperint, et in sacris eorum turpia quaeque celebraverint.

 CAPUT V. De obscenitalibus, quibus Mater deûm a cultoribus suis honorabatur.

 CAPUT VI. Deos Paganorum nunquam bene vivendi sanxisse doctrinam.

 CAPUT VII. Inutilia esse inventa philosophica sine auctoritate divina, ubi quemquam ad vitia pronam magis movet quod dii fecerint, quam quod homines d

 CAPUT VIII. De ludis scenicis, in quibus dii non offenduntur editione suarum turpitudinum, sed placantur.

 CAPUT IX. Quid Romani veteres de cohibenda poetica licentia senserint, quam Graeci deorum secuti judicium, liberam esse voluerunt.

 CAPUT X. Qua nocendi arte daemones velint vel falsa de se crimina, vel vera narrari.

 CAPUT XI. De scenicis apud Graecos in reipublicae administrationem receptis, eo quod placatores deorum injuste ab hominibus spernerentur.

 CAPUT XII. Quod Romani auferendo libertatem poetis in homines, quam dederunt in deos, melius de se, quam de diis suis senserint.

 CAPUT XIII. Debuisse intelligere Romanos, quod dii eorum, qui se turpibus ludis coli expetebant, indigni essent honore divino.

 CAPUT XIV. Meliorem fuisse Platonem, qui poetis locum in bene morata urbe non dederit, quam hos deos, qui se ludis scenicis voluerint honorari.

 CAPUT XV. Quod Romani quosdam sibi deos non ratione, sed adulatione instituerint.

 CAPUT XVI. Quod si diis ulla esset cura justitiae, ab eis Romani accipere debuerint praecepta vivendi potius, quam leges ab aliis hominibus mutuari.

 CAPUT XVII. De raptu Sabinarum, aliisque iniquitatibus, quae in civitate Romana etiam laudatis viguere temporibus.

 CAPUT XVIII. Quae de moribus Romanorum, aut metu compressis, aut securitate resolutis, Sallustii prodat historia.

 CAPUT XIX. De corruptione Romanae reipublicae, priusquam cultum deorum Christus auferret.

 CAPUT XX. Quali velint felicitate gaudere, et quibus moribus vivere, qui tempora christianae religionis incusant.

 CAPUT XXI. Quae sententia fuerit Ciceronis de Romana republica.

 CAPUT XXII. Quod diis Romanorum nulla unquam cura fuerit, ne malis moribus respublica deperiret.

 CAPUT XXIII. Varietates rerum temporalium, non ex favore aut impugnatione daemonum, sed ex veri Dei pendere judicio.

 CAPUT XXIV. De Syllanis actibus, quorum se daemones ostentaverunt adjutores.

 CAPUT XXV. Quantum maligni spiritus ad flagitia incitent homines, cum in committendis sceleribus quasi divinam exempli sui interponunt auctoritatem.

 CAPUT XXVI. De secretis daemonum monitis, quae pertinebant ad bonos mores, cum palam in sacris eorum omnis nequitia disceretur.

 CAPUT XXVII. Quanta eversione publicae disciplinae Romani diis suis placandis sacraverint obscena ludorum.

 CAPUT XXVIII. De Christianae religionis salubritate.

 CAPUT XXIX. De abjiciendo cultu deorum cohortatio ad Romanos.

 LIBER TERTIUS. Ut in superiori libro de malis morum et animi, sic in praesenti de corporis externarumque rerum incommodis ostendit Augustinus, Romanos

 CAPUT PRIMUM. De adversitatibus quas soli mali metuunt, et quas semper passus est mundus, cum deos coleret.

 CAPUT II. An dii, qui et a Romanis et a Graecis similiter colebantur, causas habuerint quibus Ilium paterentur exscindi.

 CAPUT III. Non potuisse offendi deos Paridis adulteterio, quod inter ipsos traditur frequentatum.

 CAPUT IV. De sententia Varronis, qua utile esse dixit ut se homines diis genitos mentiantur.

 CAPUT V. Non probari quod dii adulterium Paridis punierint, quod in Romuli matre non ulti sunt.

 CAPUT VI. De parricidio Romuli, quod dii non vindicarunt.

 CAPUT VII. De eversione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit.

 CAPUT VIII. An debuerit diis Iliacis Roma committi.

 CAPUT IX. An illam pacem, quae sub Numae regno fuit, deos praestitisse credendum sit.

 CAPUT X. An optandum fuerit quod tanta bellorum rabie Romanorum augeretur imperium, cum eo studio, quo sub Numa auctum est, et quietum esse potuisset

 CAPUT XI. De simulacro Cumani Apollinis, cujus fletus creditus est cladem Graecorum, quibus opitulari non poterat, indicare.

 CAPUT XII. Quantos sibi deos Romani praeter constitutionem Numae adjecerint, quorum eos numerositas nihil juverit.

 CAPUT XIII. Quo Jure, quo foedere Romani obtinuerint prima conjugia.

 CAPUT XIV. De impietate belli quod Albanis Romani intulerunt, et de victoria dominandi libidine adepta.

 CAPUT XV. Qualis Romanorum regum vita atque exitus fuerit.

 CAPUT XVI. De primis apud Romanos consulibus, quorum alter alterum patria pepulit, moxque Romae post atrocissima parricidia a vulnerato hoste vulnerat

 CAPUT XVII. Post initia consularis imperii, quibus malis vexata fuerit Romana respublica, diis non opitulantibus quos colebat.

 CAPUT XVIII. Quantae clades Romanos sub bellis Punicis triverint, frustra deorum praesidiis expetitis.

 CAPUT XIX. De afflictione belli Punici secundi, qua vires partis utriusque consumptae sunt.

 CAPUT XX. De exitio Saguntinorum, quibus propter Romanorum amicitiam pereuntibus dii Romani auxilium non tulerunt.

 CAPUT XXI. Quam ingrata fuerit Romana civitatis Scipioni liberatori suo, et in quibus moribus egerit, quando eam Sallustius optimam fuisse describit.

 CAPUT XXII. De Mithridatis edicto, quo omnes cives Romanos, qui intra Asiam invenirentur, jussit occidi.

 CAPUT XXIII. De interioribus malis, quibus Romana respublica exagitata est, praecedente prodigio, quod in rabie omnium animalium, quae hominibus servi

 CAPUT XXIV. De discordia civili, quam Gracchiae seditiones excitaverunt.

 CAPUT XXV. De aede Concordiae ex senatusconsulto in loco seditionum et caedium condita.

 CAPUT XXVI. De diversis generibus belli, quae post conditam aedem Concordiae sunt secuta.

 CAPUT XXVII. De bello civili Mariano atque Syllano.

 CAPUT XXVIII. Qualis fuerit Syllana victoria vindex Marianae crudelitatis.

 CAPUT XXIX. De comparatione Gothicae irruptionis cum eis cladibus quas Romani vel a Gallis, vel a bellorum civilium auctoribus exceperunt.

 CAPUT XXX. De connexione bellorum, quae adventum Christi plurima et gravissima praecesserunt.

 CAPUT XXXI. Quod impudenter praesentia incommoda Christo imputent qui deos colere non sinuntur, cum tantae clades eo tempore, quo colebantur, exstiter

 LIBER QUARTUS . In quo probatur amplitudinem Romani imperii ac diuturnitatem adscribendam esse, non Jovi diisve Paganorum, quibus singulis vix singula

 CAPUT PRIMUM. De his quae primo volumine disputata sunt.

 CAPUT II. De his quae libro secundo et tertio continentur.

 CAPUT III. An lalitudo imperii, quae nonnisi bellis acquiritur, in bonis sive sapientium habenda sit, sive felicium.

 CAPUT IV. Quam similia sint latrociniis regna absque justitia.

 CAPUT V. De fugitivis gladiatoribus, quorum potentia similis fuerit regiae dignitatis.

 CAPUT VI. De cupiditate Nini regis, qui, ut latius dominaretur, primus intulit bella finitimis.

 CAPUT VII. An regna terrena inter profectus suos atque defectus deorum vel juventur vel deserantur auxilio.

 CAPUT VIII. Quorum deorum praesidio putent Romani imperium suum auctum atque servatum, cum singulis vix singularum rerum tuitionem committendam esse c

 CAPUT IX. An imperii Romani amplitudo et diuturnitas Jovi fuerit adscribenda, quem summum deum cultores ipsius opinantur.

 CAPUT X. Quas opiniones secuti sint, qui diversos deos diversis mundi partibus praefecerunt.

 CAPUT XI. De multis diis, quos doctores Paganorum unum eumdemque Jovem esse defendunt.

 CAPUT XII. De opinione eorum qui Deum animam mundi, et mundum corpus Dei esse putaverunt.

 CAPUT XIII. De his qui sola rationalia animantia partes esse unius Dei asserunt.

 CAPUT XIV. Augmenta regnorum Jovi incongruenter adscribi: cum, si Victoria, ut volunt, dea est, ipsa huic negotio sola sufficeret.

 CAPUT XV. An congruat bonis latius velle regnare.

 CAPUT XVI. Quid fuerit quod Romani omnibus rebus et omnibus motibus deos singulos deputantes, aedem Quietis extra portas esse voluerunt.

 CAPUT XVII. An, si Jovis summa potestas est, etiam Victoria dea debuerit aestimari.

 CAPUT XVIII. Felicitatem et Fortunam qui deas putant, qua ratione secernunt .

 CAPUT XIX. De Fortuna muliebri.

 CAPUT XX. De Virtute et Fide, quas Pagani templis et sacris honoraverunt, praetermittentes alia bona, quae similiter colenda fuerunt, si recte aliis d

 CAPUT XXI. Quod dona non intelligentes Dei, Virtute saltem et Felicitate debuerint esse contenti.

 CAPUT XXII. De scientia colendorum deorum, quam a se Varro gloriatur collatam esse Romanis.

 CAPUT XXIII. De Felicitate, quam Romani, multorum veneratores deorum, diu non coluerunt honore divino, cum pro omnibus sola sufficeret.

 CAPUT XXIV. Qua ratione defendant Pagani, quod inter deos colant ipsa dona divina.

 CAPUT XXV. De uno tantum colendo Deo, qui, licet nomine ignoretur, tamen felicitatis dator esse sentitur.

 CAPUT XXVI. De ludis scenicis, quos sibi dii celebrari a suis cultoribus exegerunt.

 CAPUT XXVII. De tribus generibus deorum, de quibus Scaevola pontifex disputavit.

 CAPUT XXVIII. An ad obtinendum dilatandumque regnum profuerit Romanis cultus deorum.

 CAPUT XXIX. De falsitate auspicii, quo Romani regni fortitudo et stabilitas visa est indicari.

 CAPUT XXX. Qualia de diis Gentium etiam cultores eorum se sentire fateantur.

 CAPUT XXXI. De opinionibus Varronis, qui reprobata persuasione populari, licet ad notitiam veri Dei non pervenerit, unum tamen deum colendum esse cens

 CAPUT XXXII. Ob quam speciem utilitatis principes Gentium apud subjectos sibi populos falsas religiones voluerunt permanere.

 CAPUT XXXIII. Quod judicio et potestate Dei veri omnium regum atque regnorum ordinata sint tempora.

 CAPUT XXXIV. De regno Judaeorum, quod ab uno et vero Deo institutum atque servatum est, donec in vera religione manserunt.

 LIBER QUINTUS . Initio de tollenda fati opinione agit, ne demum existant qui Romani imperii vires et incrementa, quae non posse diis talsis adscribi s

 PRAEFATIO.

 CAPUT PRIMUM. Causam Romani imperii omniumque regnorum nec fortuitam esse, nec in stellarum positione consistere.

 CAPUT II. De geminorum simili dissimilique valetudine.

 CAPUT III. De argumento quod ex rota figuli Nigidius mathematicus assumpsit in quaestione geminorum.

 CAPUT IV. De Esau et Jacob geminis, multum inter se morum et actionum qualitate disparibus.

 CAPUT V. Quibus modis convincantur mathematici vanam scientiam profiteri.

 CAPUT VI. De geminis disparis sexus.

 CAPUT VII. De electione diei quo uxor ducitur, quove in agro aliquid plantatur aut seritur.

 CAPUT VIII. De his qui non astrorum positionem, sed connexionem causarum ex Dei voluntate pendentem fati nomine appellant.

 CAPUT IX. De praescientia Dei et libera hominis voluntate, contra Ciceronis definitionem.

 CAPUT X. An voluntatibus hominum aliqua dominetur necessitas.

 CAPUT XI. De universali providentia Dei, cujus legibus omnia continentur.

 CAPUT XII. Quibus moribus antiqui Romani meruerint ut Deus verus, quamvis non eum colerent, eorum augeret imperium.

 CAPUT XIII. De amore laudis, qui cum sit vitium, ob hoc virtus putatur, quia per ipsum vitia majora cohibentur.

 CAPUT XIV. De resecando amore laudis humanae, quoniam justorum gloria omnis in Deo sit.

 CAPUT XV. De mercede temporali, quam Deus reddidit bonis moribus Romanorum.

 CAPUT XVI. De mercede sanctorum civium civitatis aeternae, quibus utilia sunt Romanorum exempla virtutum.

 CAPUT XVII. Quo fructu Romani bella gesserint, et quantum his quos vicere, contulerint.

 CAPUT XVIII. Quam alieni a jactantia esse debeant Christiani, si aliquid fecerint pro dilectione aeternae patriae, cum tanta Romani gesserint pro huma

 CAPUT XIX. Quo inter se differant cupiditas gloriae, et cupiditas dominationis.

 CAPUT XX. Tam turpiter servire virtutes humanae gloriae, quam corporis voluptati.

 CAPUT XXI. Romanum regnum a Deo vero esse dispositum, a quo est omnis potestas, et cujus providentia reguntur universa.

 CAPUT XXII. Tempora exitusque bellorum ex Dei pendere judicio.

 CAPUT XXIII. De bello in quo Rhadagaisus rex Gothorum, daemonum cultor, uno die cum ingentibus copiis suis victus est.

 CAPUT XXIV. Quae sit christianorum imperatorum, et quam vera felicitas.

 CAPUT XXV. De prosperitatibus, quas Constantino imperatori christiano Deus contulit.

 CAPUT XXVI. De fide et pietate Theodosii Augusti.

 LIBER SEXTUS. Hactenus contra eos qui propter hanc temporalem vitam colendos deos putant: nunc autem adversus eos qui cultum ipsis credunt propter vit

 PRAEFATIO.

 CAPUT PRIMUM. De his qui dicunt deos a se non propter praesentem vitam coli, sed propter aeternam.

 CAPUT II. Quid Varronem de diis Gentium sensisse credendum sit, quorum talia et genera et sacra detexit, ut reverentius cum eis ageret, si de illis om

 CAPUT III. Quae sit partitio Varronis librorum suorum, quos de Antiquitatibus rerum humanarum divinarumque composuit.

 CAPUT IV. Quod ex disputatione Varronis apud cultores deorum antiquiores res humanae quam divinae reperiantur.

 CAPUT V. De tribus generibus theologiae secundum Varronem, scilicet uno fabuloso, altero naturali, tertioque civili.

 CAPUT VI. De theologia mythica, id est fabulosa, et de civili, contra Varronem.

 CAPUT VII. De fabulosae et civilis theologiae similitudine atque concordia.

 CAPUT VIII. De interpretationibus naturalium rationum, quas doctores pagani pro diis suis conantur ostendere.

 CAPUT IX. De officiis singulorum deorum.

 CAPUT X. De libertate Senecae, qui vehementius civilem theologiam reprehendit, quam Varro fabulosam.

 CAPUT XI. Quid de Judaeis Seneca senserit.

 CAPUT XII. Quod Gentilium deorum vanitate detecta, nequeat dubitari aeternam eos vitam nemini posse praestare, qui nec ipsam adjuvent temporalem.

 LIBER SEPTIMUS. De diis selectis civilis theologiae, Jano, Jove, Saturno, et caeteris, quod nec eorum cultu perveniatur ad aeternae vitae felicitatem.

 PRAEFATIO.

 CAPUT PRIMUM. An, cum in theologia civili deitatem non esse constiterit, in selectis diis eam inveniri posse credendum sit.

 CAPUT II. Qui sint dii selecti, et an ab officiis viliorum deorum habeantur excepti.

 CAPUT III. Quam nulla sit ratio, quae de selectione quorumdam deorum possit ostendi, cum multis inferioribus excellentior administratio deputetur.

 CAPUT IV. Melius actum cum diis inferioribus, qui nullis infamentur opprobriis, quam cum selectis, quorum tantae turpitudines celebrentur.

 CAPUT V. De Paganorum secretiore doctrina physicisque rationibus.

 CAPUT VI. De opinione Varronis, qua arbitratus est Deum animam esse mundi, qui tamen in partibus suis habeat animas multas, quarum divina natura sit.

 CAPUT VII. An rationabile fuerit, Janum et Terminum in duo numina separari.

 CAPUT VIII. Ob quam causam cultores Jani bifrontem imaginem ipsius finxerint, quam tamen etiam quadrifrontem videri volunt.

 CAPUT IX. De Jovis potestate, atque ejusdem cum Jano comparatione.

 CAPUT X. An Jani et Jovis recta discretio sit.

 CAPUT XI. De cognominibus Jovis, quae non ad multos deos, sed ad unum eumdemque referuntur.

 CAPUT XII. Quod Jupiter etiam Pecunia nuncupetur.

 CAPUT XIII. Quod dum exponitur quid Saturnus, quidve sit Genius, uterque unus Jupiter esse doceatur.

 CAPUT XIV. De Mercurii et Martis officiis.

 CAPUT XV. De stellis quibusdam, quas Pagani deorum suorum nominibus nuncuparunt.

 CAPUT XVI. De Apolline et Diana caeterisque selectis diis, quos partes mundi esse voluerunt.

 CAPUT XVII. Quod etiam ipse Varro opiniones suas de diis pronuntiarit ambiguas.

 CAPUT XVIII. Quae credibilior causa sit, qua error Paganitatis inoleverit.

 CAPUT XIX. De interpretationibus, quibus colendi Saturni ratio concinnatur .

 CAPUT XX. De sacris Cereris Eleusinae.

 CAPUT XXI. De turpitudine sacrorum, quae Libero celebrabantur.

 CAPUT XXII. De Neptuno, et Salacia, ac Venilia.

 CAPUT XXIII. De Terra, quam Varro deam esse confirmat, eo quod ille animus mundi, quem opinatur deum, etiam hanc corporis sui infimam partem permeet,

 CAPUT XXIV. De Telluris cognominibus eorumque significationibus, quae etiamsi erant multarum rerum indices, non debuerunt multorum deorum firmare opin

 CAPUT XXV. Quam interpretationem de abscisione Atidis Graecorum sapientium doctrina repererit.

 CAPUT XXVI. De turpitudine sacrorum Matris magnae.

 CAPUT XXVII. De figmentis physiologorum, qui nec veram divinitatem colunt, nec eo cultu quo colenda est vera divinitas.

 CAPUT XXVIII. Quod doctrina Varronis de theologia in nulla sibi parte concordet.

 CAPUT XXIX. Quod omnia quae physiologi ad mundum partesque ipsius retulerunt, ad unum verum Deum referre debuerint.

 CAPUT XXX. Qua pietate discernatur a creaturis Creator, ne pro uno tot dii colantur, quot sunt opera unius auctoris.

 CAPUT XXXI. Quibus proprie beneficiis Dei, excepta generali largitate, sectatores veritatis utantur.

 CAPUT XXXII. Quod sacramentum redemptionis Christi nullis retro temporibus defuerit, semperque sit diversis significationibus praedicatum.

 CAPUT XXXIII. Quod per solam christianam religionem manifestari potuerit fallacia spirituum malignorum, de hominum errore gaudentium.

 CAPUT XXXIV. De libris Numae Pompilii, quos senatus, ne sacrorum causae, quales in eis habebantur, innotescerent, jussit incendi.

 CAPUT XXXV. De hydromantia, per quam Numa, visis quibusdam daemonum imaginibus, ludificabatur.

 LIBER OCTAVUS. Venit ad tertium genus theologiae, quae dicitur naturalis, deque diis eo pertinentibus quaestionem, an istorum videlicet deorum cultus

 CAPUT PRIMUM. De quaestione naturalis theologiae cum philosophis excellentioris scientiae discutienda.

 CAPUT II. De duobus philosophorum generibus, id est, Italico et Ionico, eorumque auctoribus.

 CAPUT III. De Socratica disciplina.

 CAPUT IV. De praecipuo inter Socratis discipulos Platone, qui omnem philosophiam triplici partitione distinxit.

 CAPUT V. Quod de theologia cum Platonicis potissimum disceptandum sit, quorum opinioni omnium philosophorum postponenda sint dogmata.

 CAPUT VI. De Platonicorum sensu in ea parte philosophiae, quae physica nominatur.

 CAPUT VII. Quanto excellentiores caeteris in logica, id est rationali philosophia, Platonici sint habendi.

 CAPUT VIII. Quod etiam in morali philosophia Platonici obtineant principatum.

 CAPUT IX. De ea philosophia quae ad veritatem fidei christianae propius accessit.

 CAPUT X. Quae sit inter philosophicas artes religiosi excellentia christiani.

 CAPUT XI. Unde Plato eam intelligentiam potuerit acquirere, qua christianae scientiae propinquavit.

 CAPUT XII. Quod etiam Platonici, licet de uno vero Deo bene senserint, multis tamen diis sacra facienda censuerint.

 CAPUT XIII. De sententia Platonis, qua definivit deos non esse nisi bonos amicosque virtutum.

 CAPUT XIV. De opinione eorum qui rationales animas trium generum esse dixerunt, id est, in diis coelestibus, in daemonibus aeriis, et in hominibus ter

 CAPUT XV. Quod neque propter aeria corpora, neque propter superiora habitacula daemones hominibus antecellant.

 CAPUT XVI. Quid de moribus atque actionibus daemonum Apuleius Platonicus senserit.

 CAPUT XVII. An dignum sit eos spiritus ab homine coli, a quorum vitiis eum oporteat liberari.

 CAPUT XVIII. Qualis religio sit, in qua docetur quod homines, ut commendentur diis bonis, daemonibus uti debeant advocatis.

 CAPUT XIX. De impietate artis magicae, quae patrocinio nititur spirituum malignorum.

 CAPUT XX. An credendum sit quod dii boni libentius daemonibus quam hominibus misceantur.

 CAPUT XXI. An daemonibus nuntiis et interpretibus dii utantur, fallique se ab eis aut ignorent, aut velint.

 CAPUT XXII. De abjiciendo cultu daemonum, contra Apuleium.

 CAPUT XXIII. Quid Hermes Trismegistus de idololatria senserit, et unde scire potuerit superstitiones Aegyptias auferendas.

 CAPUT XXIV. Quomodo Hermes patenter parentum suorum sit confessus errorem, quem tamen doluerit destruendum.

 CAPUT XXV. De his quae sanctis Angelis et hominibus possunt esse communia.

 CAPUT XXVI. Quod omnis religio Paganorum circa homines mortuos fuerit impleta.

 CAPUT XXVII. De modo honoris, quem Christiani martyribus impendunt.

 LIBER NONUS. Postquam dixit in superiore libro de abjiciendo daemonum cultu, quippe qui spiritus malos se ipsi prodant tam multis argumentis in isto

 CAPUT PRIMUM. Ad quem articulum disputatio praemissa pervenerit, et quid discutiendum sit de residua quaestione.

 CAPUT II. An inter daemones, quibus dii superiores sunt, sit aliqua pars bonorum, quorum praesidio ad veram beatitudinem possit humana anima pervenire

 CAPUT III. Quae daemonibus Apuleius adscribat quibus cum rationem non subtrahat, nihil virtutis assignat.

 CAPUT IV. De perturbationibus quae animo accidunt, quae sit Peripateticorum Stoicorumque sententia.

 CAPUT V. Quod passiones, quae christianos animos afficiunt, non in vitium trahant, sed virtutem exerceant.

 CAPUT VI. Quibus passionibus daemones, confitente Apuleio, exagitentur, quorum ope homines apud deos asserit adjuvari.

 CAPUT VII. Quod Platonici figmentis poetarum infamatos asserant deos de contrariorum studiorum certamine, cum hae partes daemonum, non deorum sint.

 CAPUT VIII. De diis coelestibus et daemonibus aeriis hominibusque terrenis Apuleii Platonici definitio.

 CAPUT IX. An amicitia coelestium deorum per intercessionem daemonum possit homini provideri.

 CAPUT X. Quod secundum Plotini sententiam, minus miseri sint homines in corpore mortali, quam daemones in aeterno.

 CAPUT XI. De opinione Platonicorum, qua putant animas hominum daemones esse post corpora.

 CAPUT XII. De ternis contrariis, quibus secundum Platonicos daemonum et hominum natura distinguitur.

 CAPUT XIII. Quomodo daemones, si nec cum diis beati, nec cum hominibus sunt miseri, inter utramque partem sine utriusque communione sint medii.

 CAPUT XIV. An homines, cum sint mortales, possint vera beatitudine esse felices.

 CAPUT XV. De Mediatore Dei et hominum, homine Christo Jesu.

 CAPUT XVI. An rationabiliter Platonici definierint deos coelestes, declinantes terrena contagia, hominibus non misceri, quibus ad amicitiam deorum dae

 CAPUT XVII. Ad consequendam vitam beatam, quae in participatione est summi boni, non tali mediatore indigere hominem qualis est daemon, sed tali quali

 CAPUT XVIII. Quod fallacia daemonum, dum sua intercessione viam spondet ad Deum, hoc annitatur, ut homines a via veritatis avertat.

 CAPUT XIX. Quod appellatio daemonum jam nec apud cultores eorum assumatur in significationem alicujus boni.

 CAPUT XX. De qualitate scientiae, quae daemones superbos facit.

 CAPUT XXI. Ad quem modum Dominus voluerit daemonibus innotescere.

 CAPUT XXII. Quid intersit inter scientiam sanctorum Angelorum, et scientiam daemonum.

 CAPUT XXIII. Nomen deorum falso adscribi diis Gentium, quod tamen et Angelis sanctis et hominibus justis ex divinarum Scripturarum auctoritate commune

 LIBER DECIMUS. In quo docet Augustinus divinum honorem, qui latriae cultus dicitur et sacrificiis agitur, nolle Angelos bonos exhiberi nisi uni Deo, c

 CAPUT PRIMUM. Veram beatitudinem sive Angelis, sive hominibus, per unum Deum tribui, etiam Platonicos definisse: sed utrum hi, quos ob hoc ipsum colen

 CAPUT II. De superna illuminatione quid Plotinus Platonicus senserit.

 CAPUT III. De vero Dei cultu, a quo Platonici, quamvis creatorem universitatis intellexerint, deviarunt colendo angelos sive bonos sive malos honore d

 CAPUT IV. Quod uni vero Deo sacrificium debeatur.

 CAPUT V. De sacrificiis quae Deus non requirit, sed ad significationem eorum observari voluit quae requirit.

 CAPUT VI. De vero perfectoque sacrificio.

 CAPUT VII. Quod sanctorum Angelorum ea sit in nos dilectio, ut nos non suos, sed unius veri Dei velint esse cultores.

 CAPUT VIII. De miraculis quae Deus ad corroborandam fidem piorum, etiam per Angelorum ministerium, promissis suis adhibere dignatus est.

 CAPUT IX. De illicitis artibus erga daemonum cultum, in quibus Porphyrius Platonicus, quaedam probando, quaedam quasi improbando, versatur.

 CAPUT X. De theurgia, quae falsam purgationem animis daemonum invocatione promittit.

 CAPUT XI. De epistola Prophyrii ad Anebontem Aegyptium, in qua petit de diversitate daemonum se doceri.

 CAPUT XIII. De miraculis quae per sanctorum Angelorum ministerium Deus verus operatur.

 CAPUT XIII. De invisibili Deo, qui se visibilem saepe praestiterit, non secundum quod est, sed secundum quod poterant ferre cernentes.

 CAPUT XIV. De uno Deo colendo, non solum propter aeterna, sed etiam propter temporalia beneficia, quia universa in ipsius providentiae potestate consi

 CAPUT XV. De ministerio sanctorum Angelorum, quo providentiae Dei serviunt.

 CAPUT XVI. An de promerenda beata vita his angelis sit credendum, qui se coli exigunt honore divino an vero illis, qui non sibi, sed uni Deo sancta p

 CAPUT XVII. De arca Testamenti miraculisque signorum, quae ad commendandam Legis ac promissionis auctoritatem divinitus facta sunt.

 CAPUT XVIII. Contra eos qui de miraculis, quibus Dei populus eruditus est, negant ecclesiasticis Libris esse credendum.

 CAPUT XIX. Quae ratio sit visibilis sacrificii, quod uni vero et invisibili Deo offerri docet vera religio.

 CAPUT XX. De summo veroque sacrificio, quod ipse Dei et hominum Mediator effectus est.

 CAPUT XXI. De modo potestatis daemonibus datae ad glorificandos sanctos per tolerantiam passionum , qui aerios spiritus non placando ipsos, sed in Deo

 CAPUT XXII. Unde sit sanctis adversum daemones potestas, et unde cordis vera purgatio.

 CAPUT XXIII. De principiis, in quibus Platonici purgationem animae esse profitentur.

 CAPUT XXIV. De uno veroque principio, quod solum naturam humanam purgat et renovat.

 CAPUT XXV. Omnes sanctos et sub Legis tempore, et sub prioribus saeculis, in sacramento et fide Christi justificatos fuisse.

 CAPUT XXVI. De inconstantia Porphyrii inter confessionem veri Dei et cultum daemonum fluctuantis.

 CAPUT XXVII. De impietate Porphyrii, qua etiam Apuleii transcendit errorem.

 CAPUT XXVIII. Quibus persuasionibus Porphyrius obcaecatus non potuerit veram sapientiam, quod est Christus, agnoscere.

 CAPUT XXIX. De incarnatione Domini nostri Jesu Christi, quam confiteri Platonicorum erubescit impietas.

 CAPUT XXX. Quanta Platonici dogmatis Porphyrius refutaverit, et dissentiendo correxerit.

 CAPUT XXXI. Contra argumentum Platonicorum, quo animam humanam Deo asserunt esse coaeternam.

 CAPUT XXXII. De universali via animae liberandae, quam Porphyrius male quaerendo non reperit, et quam sola gratia christiana reseravit.

 LIBER UNDECIMUS . Incipit operis hujus pars altera , quae est de duarum civitatum, terrenae et coelestis, exortu, et procursu, ac debitis finibus. Hoc

 CAPUT PRIMUM. De ea parte operis, qua duarum civitatum, id est coelestis ac terrenae, initia et fines incipiunt demonstrari.

 CAPUT II. De cognoscendo Deo, ad cujus notitiam nemo hominum pervenit, nisi per Mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum.

 CAPUT III. De auctoritate canonicae Scripturae, divino Spiritu conditae.

 CAPUT IV. De conditione mundi, quod nec intemporalis sit, nec novo Dei ordinata consilio, quasi postea voluerit, quod antea noluerit.

 CAPUT V. Tam non esse cogitandum de infinitis temporum spatiis ante mundum, quam nec de infinitis locorum.

 CAPUT VI. Creationis mundi et temporum unum esse principium, nec aliud alio praeveniri.

 CAPUT VII. De qualitate primorum dierum, qui antequam sol fieret, vesperam et mane traduntur habuisse.

 CAPUT VIII. Quae qualisve intelligenda sit Dei requies, qua post opera sex dierum requievit in septimo.

 CAPUT IX. De Angelorum conditione quid secundum divina testimonia sentiendum sit.

 CAPUT X. De simplici et incommutabili Trinitate, Patris et Filii et Spiritus sancti, unius Dei: cui non est aliud qualitas, aliud substantia.

 CAPUT XI. An ejus beatitudinis, quam sancti Angeli ab initio sui semper habuerunt, etiam illos spiritus qui in veritate non steterunt, participes fuis

 CAPUT XII. De comparatione beatitudinis justorum, necdum tenentium promissionis divinae praemium, et primorum in paradiso hominum ante peccatum.

 CAPUT XIII. An ita unius felicitatis omnes Angeli sint creati, ut neque lapsuros se possent nosse qui lapsi sunt, et post ruinam labentium perseverant

 CAPUT XIV. Quo genere locutionis dictum sit de diabolo, quod in veritate non steterit, quia veritas non est in eo.

 CAPUT XV. Quid sentiendum sit de eo quod scriptum est, Ab initio diabolus peccat.

 CAPUT XVI. De gradibus et differentiis creaturarum, quod aliter vendit usus utilitatis, aliter ordo rationis.

 CAPUT XVII. Vitium malitiae non naturam esse, sed contra naturam, cui ad peccandum non Conditor causa est, sed voluntas.

 CAPUT XVIII. De pulchritudine universitatis, quae per ordinationem Dei etiam ex contrariorum fit oppositione luculentior.

 CAPUT XIX. Quid sentiendum videatur de eo quod scriptum est, Divisit Deus inter lucem et tenebras.

 CAPUT XX. De eo quod post discretionem lucis atque tenebrarum dictum est, Et vidit Deus lucem, quia bona est.

 CAPUT XXI. De aeterna et incommutabili scientia Dei ac voluntate, qua semper illi universa quae fecit, sic placuerunt facienda, quemadmodum facta.

 CAPUT XXII. De his quibus in universitate rerum a bono Creatore bene conditarum quaedam displicent, et putant nonnullam esse naturam malam.

 CAPUT XXIII. De errore, in quo Origenis doctrina inculpatur.

 CAPUT XXIV. De Trinitate divina, quae per omnia opera sua significationis suae sparsit indicia.

 CAPUT XXV. De tripartita totius philosophiae disciplina.

 CAPUT XXVI. De imagine summae Trinitatis, quae secundum quemdam modum in natura etiam necdum beatificati hominis invenitur.

 CAPUT XXVII. De essentia et scientia, et utriusque amore.

 CAPUT XXVIII. An etiam ipsum amorem, quo et esse et scire diligimus, diligere debeamus, quo magis divinae Trinitatis imagini propinquamus.

 CAPUT XXIX. De sanctorum Angelorum scientia, qua Trinitatem in ipsa ejus deitate noverunt, et qua operum causas prius in operantis arte, quam in ipsis

 CAPUT XXX. De senarii numeri perfectione, qui primus partium suarum quantitate completur.

 CAPUT XXXI. De die septimo, in quo plenitudo et requies commendatur.

 CAPUT XXXII. De opinione eorum qui Angelorum creationem anteriorem volunt esse, quam mundi.

 CAPUT XXXIII. De duabus Angelorum societatibus diversis atque disparibus, quae non incongrue intelliguntur lucis et tenebrarum nominibus nuncupatae.

 CAPUT XXXIV. De eo quod quidam putant, in conditione firmamenti aquarum discretarum nomine Angelos significatos, et quod quidam aquas existimant non c

 LIBER DUODECIMUS. In quo prius quidem de Angelis inquirit Augustinus, unde nimirum aliis bona voluntas, aliis mala, et quae causa beatitudinis bonorum

 CAPUT PRIMUM. De una bonorum malorumque angelorum natura.

 CAPUT II. Nullam essentiam Deo esse contrariam, quia ab eo qui summe est et semper est, hoc totum videtur diversum esse quod non est.

 CAPUT III. De inimicis Dei, non per naturam, sed per contrariam voluntatem, quae cum ipsis nocet, bonae utique naturae nocet: quia vitium si non nocet

 CAPUT IV. De natura irrationalium, aut vita carentium, quae in suo genere atque ordine ab universitatis decore non discrepat.

 CAPUT V. Quod in omni naturae specie ac modo laudabilis sit Creator.

 CAPUT VI. Quae causa sit beatitudinis Angelorum bonorum, et quae causa sit miseriae angelorum malorum.

 CAPUT. VII. Causam efficientem malae voluntatis non esse quaerendam.

 CAPUT VIII. De amore perverso, quo voluntas ab incommutabili bono ad commutabile bonum deficit.

 CAPUT IX. An sancti Angeli quem habent creatorem naturae, eumdem habeant bonae voluntatis auctorem per Spiritum sanctum in eis charitate diffusa.

 CAPUT X. De falsitate ejus historiae, quae multa millia annorum praeteritis temporibus adscribat.

 CAPUT XI. De his qui hunc quidem mundum non sempiternum putant, sed aut innumerabiles, aut eumdem unum certa conclusione saeculorum semper nasci et re

 CAPUT XII. Quid respondendum sit his, qui primam conditionem hominis tardam esse causantur.

 CAPUT XIII. De revolutione saeculorum, quibus certo fine conclusis, universa semper in eumdem ordinem eamdemque speciem reditura quidam philosophi cre

 CAPUT XIV. De temporali conditione generis humani, quam Deus nec novo consilio constituerit, nec mutabili voluntate.

 CAPUT XV. An ut Deus semper, etiam dominus fuisse semper intelligatur, credendum sit creaturam quoque nunquam defuisse cui dominaretur: et quomodo dic

 CAPUT XVI. Quomodo intelligenda sit promissa homini a Deo vita aeterna ante tempora aeterna.

 CAPUT XVII. Quid de incommutabili consilio aut voluntate Dei fides sana defendat, contra ratiocinationes eorum qui opera Dei ex aeternitate repetita p

 CAPUT XVIII. Contra eos qui dicunt, ea quae infinita sunt nec Dei posse scientia comprehendi.

 CAPUT XIX. De saeculis saeculorum.

 CAPUT XX. De impietate eorum qui asserunt animas summae veraeque beatitudinis participes, iterum atque iterum per circuitus temporum ad easdem miseria

 CAPUT XXI. De conditione unius primi hominis, atque in eo generis humani.

 CAPUT XXII. Quod praescierit Deus hominem, quem primum condidit, peccaturum simulque praeviderit quantum piorum populum ex ejus genere in angelicum c

 CAPUT XXIII. De natura humanae animae creatae ad imaginem Dei.

 CAPUT XXIV. An ullius vel minimae creaturae possint dici Angeli creatores.

 CAPUT XXV. Omnem naturam et omnem speciem universae creaturae nonnisi opere Dei formari.

 CAPUT XXVI. De Platonicorum opinione, qua putaverunt angelos quidem a Deo conditos, sed ipsos esse humanorum corporum conditores.

 CAPUT XXVII. In primo homine exortam fuisse omnem plenitudinem generis humani, in qua praevidit Deus quae pars honoranda esset praemio, quae damnanda

 LIBER DECIMUS TERTIUS. In quo docetur, mortem in hominibus esse poenalem, ortamque ex Adami peccato.

 CAPUT PRIMUM. De lapsu primi hominis, per quem est contracta mortalitas.

 CAPUT II. De ea morte quae animae semper utcumque victurae accidere potest, et ea cui corpus obnoxium est.

 CAPUT III. Utrum mors, quae per peccatum primorum hominum in omnes homines pertransiit, etiam sanctis poena peccati sit.

 CAPUT IV. Cur ab his qui per gratiam regenerationis absoluti sunt a peccato, non auferatur mors, id est, poena peccati.

 CAPUT V. Quod sicut iniqui male utuntur lege quae bona est, ita et justi bene utuntur morte quae mala est.

 CAPUT VI. De generalis mortis malo, quo animae et corporis societas separatur.

 CAPUT VII. De morte, quam non regenerati pro Christi confessione suscipiunt.

 CAPUT VIII. Quod in sanctis primae mortis pro veritate susceptio, secundae sit mortis absolutio.

 CAPUT IX. Tempus mortis, quo vitae sensus aufertur, in morientibus, an in mortuis esse dicendum sit.

 CAPUT X. De vita mortalium, quae mors potius quam vita dicenda est.

 CAPUT XI. An quisquam simul et vivens esse possit, et mortuus.

 CAPUT XII. Quam mortem primis hominibus Deus, si mandatum ejus transgrederentur, fuerit comminatus.

 CAPUT XIII. Praevaricatio primorum hominum, quam primam senserit poenam.

 CAPUT XIV. Qualis homo sit factus a Deo, et in quam sortem deciderit suae voluntatis arbitrio.

 CAPUT XV. Quod Adam peccans prius reliquerit Deum, quam relinqueretur a Deo et primam fuisse animae mortem a Deo recessisse.

 CAPUT XVI. De philosophis, qui animae separationem a corpore non putant esse poenalem, cum Plato inducat summum Deum diis minoribus promittentem, quod

 CAPUT XVII. Contra eos qui asserunt, terrena corpora incorruptibilia fieri et aeterna non posse.

 CAPUT XVIII. De terrenis corporibus, quae philosophi affirmant in coelestibus esse non posse quia quod terrenum est, naturali pondere vocetur ad terr

 CAPUT XIX. Contra eorum dogmata, qui primos homines, si non peccassent, immortales futuros fuisse non credunt.

 CAPUT XX. Quod caro sanctorum, quae nunc requiescit in spe, in meliorem reparanda sit qualitatem, quam fuit primorum hominum ante peccatum.

 CAPUT XXI. De paradiso, in quo primi homines fuerant, quod recte possit significatione ejus spirituale aliquid intelligi, salva veritate narrationis h

 CAPUT XXII. De corporibus sanctorum post resurrectionem, quae sic spiritualia erunt, ut non in spiritum caro vertatur.

 CAPUT XXIII. Quid intelligendum sit de corpore animali et de corpore spirituali: aut qui moriuntur in Adam, qui vero vivificantur in Christo.

 CAPUT XXIV. Qualiter accipienda sit vel illa insufflatio, in qua primus homo factus est in animam viventem vel illa quam Dominus fecit, dicens,

 LIBER QUARTUS DECIMUS . Rursum de primi hominis peccato, ex quo vitae carnalis et vitiosorum affectuum causam profluxisse docet Augustinus: sed praese

 CAPUT PRIMUM. Per inobedientiam primi hominis in secundae mortis perpetuitatem ruituros omnes fuisse, nisi multos Dei gratia liberaret.

 CAPUT II. De vita carnali, quae non ex corporis tantum, sed etiam ex animi sit intelligenda vitiis.

 CAPUT III. Peccati causam ex anima, non ex carne prodiisse, et corruptionem ex peccato contractam, non peccatum esse, sed poenam.

 CAPUT IV. Quid sit secundum hominem, quidve secundum Deum vivere.

 CAPUT V. Quod de corporis animaeque natura tolerabilior quidem Platonicorum quam Manichaeorum sit opinio sed et ipsi reprobantur, quoniam vitiorum ca

 CAPUT VI. De qualitate voluntatis humanae, sub cujus judicio affectiones animi aut pravae habentur, aut rectae.

 CAPUT VII. Amorem et dilectionem indifferenter et in bono et in malo apud sacras Litteras inveniri.

 CAPUT VIII. De tribus perturbationibus, quas in animo sapientis Stoici esse voluerunt, excluso dolore sive tristitia, quam virtus animi sentire non de

 CAPUT IX. De perturbationibus animi, quarum affectus rectos habet vita justorum.

 CAPUT X. An primos homines in paradiso constitutos nullis perturbationibus, priusquam deliquerint, affectos fuisse credendum sit.

 CAPUT XI. De lapsu primi hominis, in quo bene condita natura est, nec potest nisi a suo Auctore reparari.

 CAPUT XII. De qualitate primi peccati per hominem admissi.

 CAPUT XIII. Quod in praevaricatione Adae ad opus malum voluntas praecessit mala.

 CAPUT XIV. De superbia transgressionis, quae ipsa fuit transgressione deterior.

 CAPUT XV. De justitia retributionis, quam primi homines pro sua inobedientia receperunt.

 CAPUT XVI. De libidinis malo, cujus nomen cum multis vitiis congruat, proprie tamen motibus obscenis corporis adscribitur.

 CAPUT XVII. De nuditate primorum hominum, quam post peccatum turpem pudendamque viderunt.

 CAPUT XVIII. De pudore concubitus, non solum vulgari, sed etiam conjugali.

 CAPUT XIX. Quod partes irae atque libidinis tam vitiose moventur, ut eas necesse sit frenis sapientiae cohiberi, quae in illa ante peccatum naturae sa

 CAPUT XX. De vanissima turpitudine Cynicorum.

 CAPUT XXI. De benedictione multiplicandae fecunditatis humanae ante peccatum, quam praevaricatio non adimeret, et cui libidinis morbus accesserit.

 CAPUT XXII. De copula conjugali a Deo primitus instituta, atque benedicta.

 CAPUT XXIII. An etiam in paradiso generandum fuisset, si nemo peccasset vel utrum contra actum libidinis pugnatura illic fuisset traditio castitatis.

 CAPUT XXIV. Quod insontes homines et merito obedientiae in paradiso permanentes, ita genitalibus membris fuissent usuri ad generationem prolis, sicut

 CAPUT XXV. De vera beatitudire, quam temporalis vita non obtinet.

 CAPUT XXVI. Quod felicitas in paradiso viventium sine erubescendo appetitu generandi officium credenda sit implere potuisse.

 CAPUT XXVII. De peccatoribus et angelis et hominibus, quorum perversitas non perturbat providentiam Dei.

 CAPUT XXVIII. De qualitate duarum civitatum, terrenae atque coelestis.

 LIBER QUINTUS DECIMUS. Postquam egit quatuor proxime antecedentibus libris de civitatum duarum, terrenae ac coelestis exortu, libros totidem de earumd

 CAPUT PRIMUM. De duobus ordinibus generationis humanae in diversos fines ab initio procurrentis.

 CAPUT II. De filiis carnis, et filiis promissionis.

 CAPUT III. De sterilitate Sarrae, quam Dei gratia fecundavit.

 CAPUT IV. De terrenae civitatis vel concertatione, vel pace.

 CAPUT V. De primo terrenae civitatis auctore fratricida, cujus impietati Romanae urbis conditor germani caede responderit.

 CAPUT VI. De languoribus, quos ex poena peccati etiam cives civitatis Dei in hujus vitae peregrinatione patiuntur, et a quibus Deo medente sanantur.

 CAPUT VII. De causa et pertinacia sceleris Cain, quem a facinore concepto nec Dei sermo revocavit.

 CAPUT VIII. Quae ratio fuerit, ut Cain inter principia generis humani conderet civitatem.

 CAPUT IX. De longa vita hominum, quae fuit ante diluvium, et de ampliore humanorum corporum forma.

 CAPUT X. De differentia qua inter hebraeos et nostros codices videntur annorum numeri dissonare.

 CAPUT XI. De annis Mathusalem, cujus aetas quatuordecim annis diluvium videtur excedere.

 CAPUT XII. De opinione eorum, qui primorum temporum homines tam longaevos, quam scribitur, fuisse non credunt.

 CAPUT XIII. An in dinumeratione annorum, Hebraeorum magis quam Septuaginta interpretum sit sequenda auctoritas.

 CAPUT XIV. De parilitate annorum, qui iisdem quibus nunc spatiis et in prioribus saeculis cucurrerunt.

 CAPUT XV. An credibile sit, primi saeculi viros usque ad eam aetatem, qua filios generasse referuntur, a concubitu continuisse.

 CAPUT XVI. De jure conjugiorum, quod dissimile a subsequentibus matrimoniis habuerint prima connubia.

 CAPUT XVII. De duobus ex uno genitore procreatis patribus atque principibus.

 CAPUT XVIII. Quid significatum sit in Abel, et Seth, et Enos, quod appareat ad Christum et corpus ejus, id est Ecclesiam, pertinere.

 CAPUT XIX. De significatione quae in Enoch translatione monstratur.

 CAPUT XX. De eo quod Cain successio in octo ab Adam generationes clauditur, et in posteris ab eodem patre Adam Noe decimus invenitur.

 CAPUT XXI. Qua ratione commemorato Enoch, qui fuit filius Cain, totius generationis ejus usque ad diluvium sit continuata narratio commemorato autem

 CAPUT XXII. De lapsu filiorum Dei alienigenarum mulierum amore captorum, unde et omnes, exceptis octo hominibus, diluvio perire meruerunt.

 CAPUT XXIII. An credendum sit angelos substantiae spiritualis, amore speciosarum mulierum captos, earumdem iniisse conjugia, ex quibus gigantes sint c

 CAPUT XXIV. Quomodo intelligendum sit, quod de eis qui diluvio perdendi erant, Dominus dixit, Erunt dies eorum centum viginti anni.

 CAPUT XXV. De ira Dei, quae incommutabilem tranquillitatem nulla inflammatione perturbat.

 CAPUT XXVI. Quod arca quam Noe jussus est facere, in omnibus Christum Ecclesiamque significet

 CAPUT XXVII. De arca atque diluvio, nec illis esse consentiendum, qui solam historiam recipiunt sine allegorica significatione nec illis qui solas fi

 LIBER DECIMUS SEXTUS. In cujus priore parte , a capite videlicet primo ad duodecimum, civitatis utriusque, coelestis ac terrenae, procursus exhibetur

 CAPUT PRIMUM. An post diluvium, a Noe usque ad Abraham, aliquae familiae secundum Deum viventium reperiantur.

 CAPUT II. Quid in filiis Noe prophetice fuerit praefiguratum.

 CAPUT III. De generationibus trium filiorum Noe.

 CAPUT IV. De diversitate linguarum, principioque Babylonis.

 CAPUT V. De descensione Domini ad confundendam linguam aedificantium turrem.

 CAPUT VI. Qualis intelligenda sit esse locutio, qua Deus Angelis loquitur.

 CAPUT VII. An omne bestiarum genus etiam remotissimae a terris insulae ex eo numero acceperint, qui in arca a diluvii inundatione servatus est.

 CAPUT VIII. An ex propagine Adam vel filiorum Noe quaedam genera hominum monstrosa prodierint.

 CAPUT IX. An inferiorem partem terrae, quae nostrae habitationi contraria est, Antipodas habere credendum sit.

 CAPUT X. De generatione Sem, in cujus progenie tendens ad Abraham civitatis Dei ordo dirigitur.

 CAPUT XI. Quod ea primitus lingua in usu hominum fuerit, quae postea Hebraea ab Heber nomine nuncupata est, et in cujus familia remansit, cum diversit

 CAPUT XII. De articulo temporis in Abraham, a quo sanctae successionis novus ordo contexitur.

 CAPUT XIII. Quae ratio fecisse videatur, ut in transmigratione Tharae, qua Chaldaeos deserens in Mesopotamiam transiit, nulla filii ejus Nachor facta

 CAPUT XIV. De annis Tharae, qui in Charra vitae suae tempus implevit.

 CAPUT XV. De tempore profectionis Abrahae, qua secundum praeceptum Dei exiit de Charra.

 CAPUT XVI. De ordine et qualitate promissionum Dei, quae ad Abraham factae sunt.

 CAPUT XVII. De tribus excellentioribus gentium regnis, quorum unum, id est Assyriorum, jam Abraham genito sublimius eminebat.

 CAPUT XVIII. De iterato alloquio Dei ad Abraham, quo ei et semini ejus Chanaan terra promittitur.

 CAPUT XIX. De Sarrae pudicitia in Aegypto per Deum custodita, quam Abraham non uxorem suam esse dixerat, sed sororem.

 CAPUT XX. De secessione Lot et Abrahae, quae illis salva charitate complacuit.

 CAPUT XXI. De tertia promissione Dei, qua terram Chanaan Abrahae et semini ejus in perpetuum pollicetur.

 CAPUT XXII. De superatis ab Abraham hostibus Sodomorum, quando et Lot de captivitate eripuit, et a Melchisedech sacerdote benedictus est.

 CAPUT XXIII. De verbo Domini ad Abraham, quo ei promittitur secundum multitudinem stellarum multiplicanda posteritas quod credens justificatus est ad

 CAPUT XXIV. De significatione sacrificii, quod Abraham offerre praeceptus est, cum poposcisset ut de his quae crediderat , doceretur.

 CAPUT XXV. De Agar ancilla Sarrae. quam eadem Sarra Abrahae voluit esse concubinam.

 CAPUT XXVI. De testificatione Dei ad Abraham, qua eidem seni de sterili Sarra filium spondet, patremque eum gentium statuit, et promissi fidem sacrame

 CAPUT XXVII. De masculo, qui si octavo die non fuerit circumcisus, perit anima ejus, quia testamentum Dei dissipavit.

 CAPUT XXVIII. De commutatione nominum Abrahae et Sarrae, qui cum ob unius sterilitatem, ob utriusque autem senectutem generare non possent, munus fecu

 CAPUT XXIX. De tribus viris vel angelis, in quibus ad quercum Mambre apparuisse Abrahae Dominus indicatur.

 CAPUT XXX. De Lot a Sodomis liberato, atque eisdem coelesti igne consumptis et de Abimelech cujus concupiscentia castitati Sarrae nocere non potuit.

 CAPUT XXXI. De Isaac secundum promissionem nato, cui nomen ex risu utriusque parentis est inditum.

 CAPUT XXXII. De obedientia et fide Abrahae, qua per oblationem immolandi filii probatus est, et de morte Sarrae.

 CAPUT XXXIII. De Rebecca nepte Nachor, quam Isaac accepit uxorem.

 CAPUT XXXIV. Quid intelligendum sit in eo quod Abraham post mortem Sarrae accepit uxorem Cethuram.

 CAPUT XXXV. De geminis adhuc in utero Rebeccae matris inclusis quid indicaverit divina responsio.

 CAPUT XXXVI. De oraculo et benedictione, quam Isaac non aliter quam pater ipsius, merito ejusdem dilectus , accepit.

 CAPUT XXXVII. De his quae in Esau et Jacob mystice praefigurabantur.

 CAPUT XXXVIII. De misso Jacob in Mesopotamiam ad accipiendam uxorem, et de visione quam in itinere somniavit, et de quatuor ipsius feminis, cum unam p

 CAPUT XXXIX. Quae ratio fuerit ut Jacob etiam Israel cognominaretur.

 CAPUT XL. Quomodo Jacob cum septuaginta quinque animabus Aegyptum narretur ingressus cum plerique ex his qui commemorantur, tempore posteriore sint g

 CAPUT XLI. De benedictione, quam Jacob in Judam filium suum promisit.

 CAPUT XLII. De filiis Joseph, quos Jacob prophetica manuum suarum transmutatione benedixit.

 CAPUT XLIII. De temporibus Moysi, et Jesu Nave, ac Judicum, atque exinde Regum, quorum quidem Saül primus est, sed David praecipuus et sacramento habe

 LIBER DECIMUS SEPTIMUS. In quo agitur de civitatis Dei procursu temporibus Regum et Prophetarum a Samuele et David usque ad Christum, et quae sacris L

 CAPUT PRIMUM. De temporibus Prophetarum.

 CAPUT II. Quo tempore sit impleta promissio Dei de terra Chanaan, quam in possessionem etiam Israel carnalis accepit.

 CAPUT III. De tripartitis significationibus Prophetarum, quae nunc ad terrenam, nunc ad coelestem Jerusalem, nunc autem ad utramque referuntur.

 CAPUT IV. De praefigurata commutatione Israelitici regni et sacerdotii, et de his quae Anna mater Samuelis, personam gerens Ecclesiae, prophetavit.

 CAPUT V. De his quae ad Heli sacerdotem homo Dei prophetico locutus est spiritu, significans sacerdotium, quod secundum Aaron institutum fuerat, aufer

 CAPUT VI. De Judaico sacerdotio et regno, quae cum in aeternum dicantur statuta , non permanent ut alia intelligantur, quorum spondetur aeternitas

 CAPUT VII. De disruptione regni Israelitici, qua praefiguratur perpetua divisio Israelis spiritualis ab Israele carnali.

 CAPUT VIII. De promissionibus ad David in filio ejus, quae nullatenus in Salomone, sed plenissime inveniuntur in Christo.

 CAPUT IX. Quam similis in Psalmo octogesimo octavo sit prophetia de Christo, his quae in Regnorum libris Nathan prophetante promittuntur.

 CAPUT X. Quam diversa acta sint in regno terrenae Jerusalem, ab his quae promiserat Deus, ut intelligeretur promissionis veritas ad alterius Regis et

 CAPUT XI. De substantia populi Dei, quae per susceptionem carnis in Christo est: qui solus eruendi ab inferis animam suam habuit potestatem.

 CAPUT XII. Ad quorum personam pertinere intelligenda sit flagitatio promissorum, de quibus in Psalmo dicitur, Ubi sunt misericordiae tuae, Domine, ant

 CAPUT XIII. An promissae pacis veritas illis temporibus possit adscribi, quae sub Salomone fluxerunt.

 CAPUT XIV. De studio David in dispositione mysterioque Psalmorum.

 CAPUT XV. An omnia quae in Psalmis de Christo et Ecclesia prophetantur, ad contextum hujus operis coaptanda sint.

 CAPUT XVI. De his quae in quadragesimo quarto Psalmo ad Christum et Ecclesiam pertinentia, aut aperte dicuntur, aut tropice.

 CAPUT XVII. De his quae ad sacerdotium Christi in Psalmo centesimo nono, et de his quae in Psalmo vigesimo primo ad passionem ipsius spectant.

 CAPUT XVIII. De Psalmo tertio, et de quadragesimo, et de quinto decimo, et de sexagesimo septimo, in quibus mors et resurrectio Domini prophetantur.

 CAPUT XIX. De Psalmo sexagesimo octavo, in quo Judaeorum pertinax infidelitas declaratur.

 CAPUT XX. De regno ac merito David, et de filio ipsius Salomone, eaque prophetia quae ad Christum pertinens invenitur, vel in eis libris qui scriptis

 CAPUT XXI. De regibus post Salomonem, sive in Juda, sive in Israel.

 CAPUT XXII. De Jeroboam, qui impietate idololatriae subditum sibi populum profanavit, in quo tamen non destitit Deus et Prophetas inspirare , et multo

 CAPUT XXIII. De vario utriusque regni Hebraeorum statu, donec ambo populi in captivitatem diverso tempore ducerentur, revocato postea Juda in regnum s

 CAPUT XXIV. De Prophetis qui vel apud Judaeos postremi fuerunt, vel quos circa tempus nativitatis Christi evangelica prodit historia.

 LIBER DECIMUS OCTAVUS . Dicit de terrenae civitatis a tempore Abraham ad mundi finem procursu cum ipsa civitate coelesti: et attingit oracula de Chris

 CAPUT PRIMUM. De his quae usque ad tempora Salvatoris decem et septem voluminibus disputata sunt.

 CAPUT II. De terrenae civitatis regibus atque temporibus, quibus ab exortu Abrahae sanctorum tempora supputata conveniunt.

 CAPUT III. Quibus regnantibus apud Assyrios atque Sicyonios Abrahae centenario Isaac de promissione sit natus, vel ipsi Isaac sexagenario Esau et Jaco

 CAPUT IV. De temporibus Jacob et filii ejus Joseph.

 CAPUT V. De Api rege Argivorum, quem Aegyptii Serapim nominatum divino honore coluerunt.

 CAPUT VI. Quo regnante apud Argivos, quove apud Assyrios, Jacob in Aegypto sit mortuus.

 CAPUT VII. Quorum regum tempore Joseph in Aegypto defunctus sit.

 CAPUT VIII. Quorum regum aetate Moyses natus sit, et quorum deorum iisdem temporibus sit orta religio.

 CAPUT IX. Quando Atheniensium civitas sit condita, et quam causam nominis ejus Varro perhibeat.

 CAPUT X. Quid Varro tradat de nuncupatione Areopagi, et de diluvio Deucalionis.

 CAPUT XI. Quo tempore Moyses populum de Aegypto eduxerit et de Jesu Nave, qui eidem successit, quorum regum aetate sit mortuus.

 CAPUT XII. De sacris falsorum deorum, quae reges Graeciae illis temporibus instituerunt, quae ab exitu Israel ex Aegypto usque ad obitum Jesu Nave din

 CAPUT XIII. Qualium fabularum figmenta exorta sint eo tempore, quo Hebraeis Judices praeesse coeperunt.

 CAPUT XIV. De theologicis poetis.

 CAPUT XV. De occasu regni Argivorum, quo tempore apud Laurentes Picus Saturni filius regnum patris primus accepit.

 CAPUT XVI. De Diomede post Trojae excidium in deos relato, cujus socii traditi sunt in volucres esse conversi.

 CAPUT XVII. De incredibilibus commutationibus hominum quid Varro tradiderit.

 CAPUT XVIII. Quid credendum sit de transformationibus, quae arte daemonum hominibus videntur accidere

 CAPUT XIX. Quod eo tempore Aeneas in Italiam venerit, quo Labdon Judex praesidebat Hebraeis.

 CAPUT XX. De successione ordinis regii apud Israelitas post Juidcium tempora.

 CAPUT XXI. De regibus Latii, quorum primus Aeneas, et duodecimus Aventinus dii facti sunt.

 CAPUT XXII. Quod eo tempore Roma sit condita, quo regnum Assyriorum intercidit, et quo Ezechias regnabat in Juda .

 CAPUT XXIII. De Sibylla Erythraea, quae inter alias Sibyllas cognoscitur de Christo evidentia multa cecinisse.

 CAPUT XXIV. Quod regnante Romulo septem Sapientes claruerint, quo tempore decem tribus quae Israel dicebantur, in captivitatem a Chaldaeis ductae sunt

 CAPUT XXV. Qui philosophi enituerint regnante apud Romanos Tarquinio Prisco, apud Hebraeos Sedechia, cum Jerusalem capta est, templumque subversum.

 CAPUT XXVI. Quod eo tempore, quo impletis septuaginta annis Judaeorum est resoluta captivitas Romani, quoque a dominatu sunt regio liberati.

 CAPUT XXVII. De temporibus Prophetarum, quorum oracula habentur in libris quique tunc de vocatione Gentium multa cecinerunt, quando Romanum regnum co

 CAPUT XXVIII. De his quae ad Evangelium Christi pertinent, quid Osee et Amos prophetaverint.

 CAPUT XXIX. Quae ab Isaia de Christo et Ecclesia sint praedicta.

 CAPUT XXX. Quae Michaeas, et Jonas et Joel novo Testamento congruentia prophetaverint.

 CAPUT XXXI. Quae in Abdia, in Naum, et Ambacu de salute mundi in Christo praenuntiata reperiantur.

 CAPUT XXXII. De prophetia quae in Oratione Ambacu et Cantico continetur.

 CAPUT XXXIII. De Christo et vocatione Gentium quae Jeremias et Sophonias prophetico Spiritu sint praefati.

 CAPUT XXXIV. De prophetia Danielis et Ezechielis, quae in Christum Ecclesiamque concordat.

 CAPUT XXXV. De trium prophetarum vaticinio, id est, Aggaei, Zachariae et Malachiae.

 CAPUT XXXVI. De Esdra et libris Machabaeorum.

 CAPUT XXXVII. Quod prophetica auctoritas omni origine gentilis philosophiae inveniatur antiquior.

 CAPUT XXXVIII. Quod quaedam sanctorum scripta ecclesiasticus canon propter nimiam non receperit vetustatem, ne per occasionem eorum falsa veris insere

 CAPUT XXXIX. De hebraicis litteris, quae nunquam in suae linguae proprietate non fuerint.

 CAPUT XL. De Aegyptiorum mendacissima vanitate, quae antiquitati scientiae suae centum millia adscribit annorum.

 CAPUT XLI. De philosophicarum opinionum dissensionibus, et canonicarum apud Ecclesiam concordia Scripturarum.

 CAPUT XLII. Qua dispensatione providentiae Dei Scripturae sacrae Veteris Testamenti ex hebraeo in graecum eloquium translatae sint, ut Gentibus innote

 CAPUT XLIII. De auctoritate Septuaginta interpretum, quae, salvo honore hebraei stili, omnibus sit interpretibus praeferenda.

 CAPUT XLIV. Quid intelligendum sit de Ninivitarum excidio, cujus denuntiatio in hebraeo quadraginta dierum spatio tenditur, in Septuaginta autem tridu

 CAPUT XLV. Quod post instaurationem templi prophetas Judaei habere destiterint, et exinde usque ad nativitatem Christi continuis adversitatibus sint a

 CAPUT XLVI. De ortu Salvatoris nostri, secundum quod Verbum caro factum est et de dispersione Judaeorum per omnes gentes, sicut fuerat prophetatum.

 CAPUT XLVII. An ante tempora christiana aliqui fuerint extra Israeliticum genus, qui ad coelestis civitatis consortium pertinerent.

 CAPUT XLVIII. Prophetiam Aggaei, qua dixit majorem futuram gloriam domus Dei, quam primum fuisset, non in reaedificatione templi, sed in Ecclesia Chri

 CAPUT XLIX. De indiscreta multiplicatione Ecclesiae, qua in hoc saeculo multi reprobi miscentur electis.

 CAPUT L. De praedicatione Evangelii, quae per passiones praedicantium clarior et potentior facta est.

 CAPUT LI. Quod etiam per haereticorum dissensiones fides catholica roboretur.

 CAPUT LII. An credendum sit, quod quidam putant, impletis decem persecutionibus quae fuerunt, nullam jam superesse praeter undecimam, quae in ipso Ant

 CAPUT LIII. De tempore novissimae persecutionis occulto.

 CAPUT LIV. De stultissimo mendacio Paganorum, quo christianam religionem non ultra trecentos sexaginta quinque annos mansuram esse finxerunt.

 LIBER DECIMUS NONUS. In quo de finibus utriusque civitatis, terrenae ac coelestis, disputatur. Recensentur de bonorum et malorum finibus opiniones phi

 CAPUT PRIMUM. Quod in quaestione, quam de finibus bonorum et malorum philosophica disputatio ventilavit, ducentas octoginta et octo sectas esse posse

 CAPUT II. Quomodo, remotis omnibus differentiis, quae non sectae, sed quaestiones sunt, ad tripartitam summi boni definitionem Varro perveniat, quarum

 CAPUT III. De tribus sectis summum hominis bonum quaerentibus, quam eligendam Varro definiat, sequens veteris Academiae, Antiocho auctore, sententiam.

 CAPUT IV. De summo bono et summo malo quid Christiani sentiant contra philosophos, qui summum bonum in se sibi esse dixerunt.

 CAPUT V. De sociali vita, quae cum maxime expetenda sit, multis offensionibus saepe subvertitur.

 CAPUT VI. De errore humanorum judiciorum, cum veritas latet.

 CAPUT VII. De diversitate linguarum, qua societas hominum dirimitur et de miseria bellorum, etiam quae justa dicuntur.

 CAPUT VIII. Quod amicitia bonorum secura esse non possit, dum a periculis quae in hac vita sunt, trepidari necesse sit.

 CAPUT IX. De amicitia sanctorum Angelorum, quae homini in hoc mundo non potest esse manifesta, propter fallaciam daemonum, in quos inciderunt qui mult

 CAPUT X. Quis fructus sanctis de superata hujus vitae tentatione paratus sit .

 CAPUT IX. De beatitudine pacis aeternae, in qua sanctis finis est, id est vera perfectio.

 CAPUT XII. Quod etiam bellantium saevitia omnesque hominum inquietudines ad pacis finem cupiant pervenire, sine cujus appetitu nulla natura sit.

 CAPUT XIII. De pace universali, quae inter quaslibet perturbationes privari non potest lege naturae, dum sub justo judice ad id quisque pervenit ordin

 CAPUT XIV. De ordine ac lege, sive coelesti, sive terrena, per quam societati humanae etiam dominando consulitur, cui et consulendo servitur.

 CAPUT XV. De libertate naturali, et de servitute, cujus prima causa peccatum est, qua homo malae voluntatis etiamsi non est mancipium alterius hominis

 CAPUT XVI. De aequo jure dominandi

 CAPUT XVII. Unde coelestis societas cum terrena civitate pacem habeat, et unde discordiam.

 CAPUT XVIII. Quam diversa sit Academiae novae ambiguitas a constantia fidei christianae.

 CAPUT XIX. De habitu et moribus populi christiani.

 CAPUT XX. Quod cives sanctorum in vitae hujus tempore spe beati sint.

 CAPUT XXI. An secundum definitiones Scipionis, quae in dialogo Ciceronis sunt, unquam fuerit Romana respublica.

 CAPUT XXII. An verus sit Deus, cui Christiani serviunt, cui soli debeat sacrificari.

 CAPUT XXIII. Quae Porphyrius dicat oraculis deorum responsa esse de Christo.

 CAPUT XXIV. Qua definitione constet populi et reipublicae nuncupationem recte sibi non solum Romanos, sed etiam regna alia vindicare.

 CAPUT XXV. Quod non possint ibi verae esse virtutes, ubi non est vera religio.

 CAPUT XXVI. De pace populi alienati a Deo, qua utitur ad pietatem populus Dei, dum in hoc peregrinus est mundo.

 CAPUT XXVII. De pace servientium Deo, cujus perfecta tranquillitas in hac temporali vita non potest apprehendi.

 CAPUT XXVIII. In quem finem venturus sit exitus impiorum.

 LIBER VIGESIMUS. De judicio novissimo, deque testimoniis cum Novi, tum Veteris Instrumenti, quibus denuntiatur futurum.

 CAPUT PRIMUM. Quod quamvis omni tempore Deus judicet, in hoc tamen libro de novissimo ejus judicio sit proprie disputandum.

 CAPUT II. De varietate rerum humanarum, cui non potest dici deesse judicium Dei, quamvis nequeat vestigari.

 CAPUT III. Quid in libro Ecclesiaste Salomon de his quae in hac vita et bonis et malis sunt communia, disputarit.

 CAPUT IV. Quod ad disserendum de novissimo judicio Dei, Novi primum Testamenti, ac deinde Veteris testimonia prolaturus sit.

 CAPUT V. Quibus sententiis Domini Salvatoris divinum judicium futurum in fine saeculi declaretur.

 CAPUT VI. Quae sit prima resurrectio, quae secunda.

 CAPUT VII. De duabus resurrectionibus et de mille annis quid in Apocalypsi Joannis scriptum sit, et quid de eis rationabiliter sentiatur.

 CAPUT VIII. De alligatione et solutione diaboli.

 CAPUT IX. Quod sit regnum sanctorum cum Christo per mille annos, et in quo discernatur a regno aeterno.

 CAPUT X. Quid respondendum sit eis, qui putant resurrectionem ad sola corpora, non etiam ad animas pertinere.

 CAPUT XI. De Gog et Magog, quos ad persequendam Ecclesiam Dei, solutus prope finem saeculi diabolus incitabit.

 CAPUT XII. An ad ultimum supplicium pertineat impiorum, quod descendisse ignis de coelo, et eosdem comedisse memoratur.

 CAPUT XIII. An tempus persecutionis Antichristi mille annis annumerandum sit .

 CAPUT XIV. De damnatione diaboli cum suis, et per recapitulationem de resurrectione corporea omnium mortuorum, et de judicio ultimae retributionis.

 CAPUT XV. Qui sint mortui, quos ad judicium exhibuit mare, vel quos mors et inferi reddiderunt.

 CAPUT XVI. De coelo novo, et terra nova.

 CAPUT XVII. De Ecclesiae glorificatione sine fine post finem .

 CAPUT XVIII. Quid apostolus Petrus de novissimo Dei judicio praedicarit.

 CAPUT XIX. Quid apostolus Paulus Thessalonicensibus scripserit de manifestatione Antichristi, cujus tempus dies Domini subsequetur.

 CAPUT XX. Quid idem apostolus in prima ad eosdem Epistola de resurrectione mortuorum docuerit.

 CAPUT XXI. Quid Isaias propheta de mortuorum resurrectione et de retributione judicii sit locutus.

 CAPUT XXII. Qualis futura sit egressio sanctorum ad videndas poenas malorum.

 CAPUT XXIII. Quid prophetaverit Daniel de persecutione Antichristi, et de judicio Dei, regnoque sanctorum.

 CAPUT XIV. In Psalmis Davidicis quae de fine saeculi hujus et novissimo Dei judicio prophetentur.

 CAPUT XXV. De prophetia Malachiae qua Dei judicium ultimum declaratur, et quorumdam dicitur per purificatorias poenas facienda mundatio.

 CAPUT XXVI. De sacrificiis quae sancti offerent Deo sic placitura, quomodo in diebus pristinis et annis prioribus placuerunt.

 CAPUT XXVII. De separatione bonorum et malorum, per quam novissimi judicii discretio declaratur.

 CAPUT XXVIII. De lege Moysi spiritualiter intelligenda, ne in damnabilia murmura carnalis sensus incurrat.

 CAPUT XXIX. De adventu Eliae ante judicium, cujus praedicatione Scripturarum secreta reserante, Judaei convertentur ad Christum.

 CAPUT XXX. Quod in libris Veteris Testamenti cum Deus legitur judicaturus, non evidenter Christi persona monstretur: sed ex quibusdam testimoniis, ubi

 LIBER VIGESIMUS PRIMUS. De fine debito civitatis diaboli, supplicio scilicet damnatorum sempiterno, deque humanis contra illud incredulorum argumentis

 CAPUT PRIMUM. De ordine disputationis, qua prius disserendum est de perpetuo supplicio damnatorum cum diabolo, quam de aeterna felicitate sanctorum.

 CAPUT II. An possint corpora in ustione ignis esse perpetua.

 CAPUT III. An consequens sit ut corporeum dolorem sequatur carnis interitus.

 CAPUT IV. De naturalibus exemplis, quorum consideratio doceat posse inter cruciatus viventia corpora permanere.

 CAPUT V. Quanta sint quorum ratio nequeat agnosci , et tamen eadem vera esse non sit ambiguum.

 CAPUT VI. Quod non omnia miracula naturalia sint, sed pleraque humano ingenio modificata, pleraque autem daemonum arte composita.

 CAPUT VII. Quod in rebus miris summa credendi ratio sit omnipotentia Creatoris.

 CAPUT VIII. Non esse contra naturam, cum in aliqua re, cujus natura innotuit, aliquid ab eo quod erat notum, incipit esse diversum.

 CAPUT IX. De gehenna, et aeternarum qualitate poenarum.

 CAPUT X. An ignis gehennae, si corporalis est, possit malignos spiritus, id est daemones incorporeos, tactu suo adurere.

 CAPUT XI. An hoc ratio justitiae habeat, ut non sint extensiora poenarum tempora, quam fuerint peccatorum.

 CAPUT XII. De magnitudine praevaricationis primae, ob quam aeterna poena omnibus debeatur, qui extra gratiam fuerint Salvatoris.

 CAPUT XIII. Contra opinionem eorum qui putant criminosis supplicia post mortem causa purgationis adhiberi.

 CAPUT XIV. De poenis temporalibus istius vitae, quibus subjecta est humana conditio.

 CAPUT XV. Quod omne opus gratiae Dei eruentis nos de profunditate veteris mali, ad futuri saeculi pertineat novitatem.

 CAPUT XVI. Sub quibus gratiae legibus omnes regeneratorum habeantur aetates.

 CAPUT XVII. De his qui putant nullorum hominum poenas in aeternum esse mansuras.

 CAPUT XVIII. De his qui novissimo judicio, propter intercessiones sanctorum, neminem hominum putant esse damnandum.

 CAPUT XIX. De his qui impunitatem omnium peccatorum promittunt etiam haereticis, propter participationem corporis Christi.

 CAPUT XX. De his qui non omnibus, sed iis tantum qui apud Catholicos sunt renati, etiamsi postea in multa crimina erroresque proruperint, indulgentiam

 CAPUT XXI. De his qui eos qui permanent in catholica fide, etiamsi pessime vixerint, et ob hoc uri meruerint, tamen propter fidei fundamentum salvando

 CAPUT XXII. De his qui putant ea crimina, quae inter eleemosynarum opera committuntur, ad damnationis judicium non vocari.

 CAPUT XXIII. Contra opinionem eorum qui dicunt, nec diaboli, nec hominum malorum perpetua futura supplicia.

 CAPUT XXIV. Contra eorum sensum, qui in judicio Dei omnibus reis propter sanctorum preces putant esse parcendum.

 CAPUT XXV. An hi qui inter haereticos baptizati sunt, et deteriores postea male vivendo facti sunt, vel hi qui apud Catholicos renati ad haereses aut

 CAPUT XXVI. Quid sit in fundamento habere Christum, et quibus spondeatur salus quasi per ignis usturam.

 CAPUT XXVII. Contra eorum persuasionem qui putant sibi non obfutura peccata, in quibus, cum eleemosynas facerent, perstiterunt.

 LIBER VIGESIMUS SECUNDUS . De fine debito civitatis Dei, hoc est de aeterna felicitate sanctorum. Adstruitur fides resurrectionis corporum, et explica

 CAPUT PRIMUM. De conditione Angelorum et hominum.

 CAPUT II. De aeterna Dei et incommutabili voluntate.

 CAPUT III. De promissione aeternae beatitudinis sanctorum et perpetuis suppliciis impiorum.

 CAPUT IV. Contra sapientes mundi, qui putant terrena hominum corpora ad coeleste habitaculum non posse transferri.

 CAPUT V. De resurrectione carnis, quam quidam mundo credente non credunt.

 CAPUT VI. Quod Roma conditorem suum Romulum diligendo deum fecerit Ecclesia autem Christum Deum credendo dilexerit.

 CAPUT VII. Quod ut mundus in Christum crederet, virtutis fuerit divinae, non persuasionis humanae.

 CAPUT VIII. De miraculis quae ut mundus in Christum crederet facta sunt, et fieri mundo credente non desinunt.

 CAPUT IX. Quod universa miracula, quae per martyres in Christi nomine fiunt, ei fidei testimonium ferant, qua in Christum martyres crediderunt.

 CAPUT X. Quanto dignius honorentur martyres, qui ideo multa mira obtinent, ut Deus verus colatur, quam daemones, qui ob hoc quaedam faciunt, ut ipsi d

 CAPUT XI. Contra Platonicos, qui de naturalibus elementorum ponderibus argumentantur terrenum corpus in coelo esse non posse.

 CAPUT XII. Contra calumnias infidelium, quibus Christianos de credita carnis resurrectione irrident.

 CAPUT XIII. An abortivi non pertineant ad resurrectionem, si pertinent ad numerum mortuorum.

 CAPUT XIV. An infantes in ea sint resurrecturi habitudine corporis, quam habituri erant aetatis accessu.

 CAPUT XV. An ad Dominici corporis modum omnium mortuorum resurrectura sint corpora.

 CAPUT XVI. Qualis intelligenda sit sanctorum conformatio ad imaginem Filii Dei.

 CAPUT XVII. An in suo sexu resuscitanda atque mansura sint corpora feminarum.

 CAPUT XVIII. De viro perfecto, id est Christo, et corpore ejus, id est Ecclesia, quae est ipsius plenitudo.

 CAPUT XIX. Quod omnia corporis vitia, quae in hac vita humano contraria sunt decori, in resurrectione non sint futura, ubi manente naturali substantia

 CAPUT XX. Quod in resurrectione mortuorum natura corporum quibuslibet modis dissipatorum in integrum undecumque revocanda sit.

 CAPUT XXI. De novitate corporis spiritualis, in quam sanctorum caro mutabitur.

 CAPUT XXII. De miseriis ac malis, quibus humanum genus merito primae praevaricationis obnoxium est, et a quibus nemo nisi per Christi gratiam liberatu

 CAPUT XXIII. De his quae, praeter illa mala quae bonis malisque communia sunt, ad justorum laborem specialiter pertinent.

 CAPUT XXIV. De bonis quibus etiam hanc vitam damnationi obnoxiam Creator implevit.

 CAPUT XXV. De pervicacia quorumdam, qui resurrectionem carnis, quam, sicut praedictum est, totus mundus credit, impugnant.

 CAPUT XXVI. Quomodo Porphyrii definitio, qua beatis animis putat corpus omne fugiendum, ipsius Platonis sententia destruatur, qui dicit summum Deum di

 CAPUT XXVII. De contrariis definitionibus Platonis atque Porphyrii, in quibus si uterque alteri cederet, a veritate neuter deviaret.

 CAPUT XXVIII. Quid ad veram resurrectionis fidem vel Plato, vel Labeo, vel etiam Varro conferre sibi potuerint, si opiniones eorum in unam sententiam

 CAPUT XXIX. De qualitate visionis, qua in futuro saeculo sancti Deum videbunt.

 CAPUT XXX. De aeterna felicitate civitatis Dei, sabbatoque perpetuo.

Chapter 20.—Of the Impiety of Those Who Assert that the Souls Which Enjoy True and Perfect Blessedness, Must Yet Again and Again in These Periodic Revolutions Return to Labor and Misery.

What pious ears could bear to hear that after a life spent in so many and severe distresses (if, indeed, that should be called a life at all which is rather a death, so utter that the love of this present death makes us fear that death which delivers us from it,) that after evils so disastrous, and miseries of all kinds have at length been expiated and finished by the help of true religion and wisdom, and when we have thus attained to the vision of God, and have entered into bliss by the contemplation of spiritual light and participation in His unchangeable immortality, which we burn to attain,—that we must at some time lose all this, and that they who do lose it are cast down from that eternity, truth, and felicity to infernal mortality and shameful foolishness, and are involved in accursed woes, in which God is lost, truth held in detestation, and happiness sought in iniquitous impurities? and that this will happen endlessly again and again, recurring at fixed intervals, and in regularly returning periods? and that this everlasting and ceaseless revolution of definite cycles, which remove and restore true misery and deceitful bliss in turn, is contrived in order that God may be able to know His own works, since on the one hand He cannot rest from creating and on the other, cannot know the infinite number of His creatures, if He always makes creatures?  Who, I say, can listen to such things?  Who can accept or suffer them to be spoken?  Were they true, it were not only more prudent to keep silence regarding them, but even (to express myself as best I can) it were the part of wisdom not to know them.  For if in the future world we shall not remember these things, and by this oblivion be blessed, why should we now increase our misery, already burdensome enough, by the knowledge of them?  If, on the other hand, the knowledge of them will be forced upon us hereafter, now at least let us remain in ignorance, that in the present expectation we may enjoy a blessedness which the future reality is not to bestow; since in this life we are expecting to obtain life everlasting, but in the world to come are to discover it to be blessed, but not everlasting.

And if they maintain that no one can attain to the blessedness of the world to come, unless in this life he has been indoctrinated in those cycles in which bliss and misery relieve one another, how do they avow that the more a man loves God, the more readily he attains to blessedness,—they who teach what paralyzes love itself?  For who would not be more remiss and lukewarm in his love for a person whom he thinks he shall be forced to abandon, and whose truth and wisdom he shall come to hate; and this, too, after he has quite attained to the utmost and most blissful knowledge of Him that he is capable of?  Can any one be faithful in his love, even to a human friend, if he knows that he is destined to become his enemy?536    Cicero has the same (de Amicitia, 16):  Quonam modo quisquam amicus esse poterit, cui se putabit inimicum esse posse?  He also quotes Scipio to the effect that no sentiment is more unfriendly to friendship than this, that we should love as if some day we were to hate.  God forbid that there be any truth in an opinion which threatens us with a real misery that is never to end, but is often and endlessly to be interrupted by intervals of fallacious happiness.  For what happiness can be more fallacious and false than that in whose blaze of truth we yet remain ignorant that we shall be miserable, or in whose most secure citadel we yet fear that we shall be so?  For if, on the one hand, we are to be ignorant of coming calamity, then our present misery is not so short-sighted for it is assured of coming bliss.  If, on the other hand, the disaster that threatens is not concealed from us in the world to come, then the time of misery which is to be at last exchanged for a state of blessedness, is spent by the soul more happily than its time of happiness, which is to end in a return to misery.  And thus our expectation of unhappiness is happy, but of happiness unhappy.  And therefore, as we here suffer present ills, and hereafter fear ills that are imminent, it were truer to say that we shall always be miserable than that we can some time be happy.

But these things are declared to be false by the loud testimony of religion and truth; for religion truthfully promises a true blessedness, of which we shall be eternally assured, and which cannot be interrupted by any disaster.  Let us therefore keep to the straight path, which is Christ, and, with Him as our Guide and Saviour, let us turn away in heart and mind from the unreal and futile cycles of the godless.  Porphyry, Platonist though he was, abjured the opinion of his school, that in these cycles souls are ceaselessly passing away and returning, either being struck with the extravagance of the idea, or sobered by his knowledge of Christianity.  As I mentioned in the tenth book,537    C. 30. he preferred saying that the soul, as it had been sent into the world that it might know evil, and be purged and delivered from it, was never again exposed to such an experience after it had once returned to the Father.  And if he abjured the tenets of his school, how much more ought we Christians to abominate and avoid an opinion so unfounded and hostile to our faith?  But having disposed of these cycles and escaped out of them, no necessity compels us to suppose that the human race had no beginning in time, on the ground that there is nothing new in nature which, by I know not what cycles, has not at some previous period existed, and is not hereafter to exist again.  For if the soul, once delivered, as it never was before, is never to return to misery, then there happens in its experience something which never happened before; and this, indeed, something of the greatest consequence, to wit, the secure entrance into eternal felicity.  And if in an immortal nature there can occur a novelty, which never has been, nor ever shall be, reproduced by any cycle, why is it disputed that the same may occur in mortal natures?  If they maintain that blessedness is no new experience to the soul, but only a return to that state in which it has been eternally, then at least its deliverance from misery is something new, since, by their own showing, the misery from which it is delivered is itself, too, a new experience.  And if this new experience fell out by accident, and was not embraced in the order of things appointed by Divine Providence, then where are those determinate and measured cycles in which no new thing happens, but all things are reproduced as they were before?  If, however, this new experience was embraced in that providential order of nature (whether the soul was exposed to the evil of this world for the sake of discipline, or fell into it by sin), then it is possible for new things to happen which never happened before, and which yet are not extraneous to the order of nature.  And if the soul is able by its own imprudence to create for itself a new misery, which was not unforeseen by the Divine Providence, but was provided for in the order of nature along with the deliverance from it, how can we, even with all the rashness of human vanity, presume to deny that God can create new things—new to the world, but not to Him—which He never before created, but yet foresaw from all eternity?  If they say that it is indeed true that ransomed souls return no more to misery, but that even so no new thing happens, since there always have been, now are, and ever shall be a succession of ransomed souls, they must at least grant that in this case there are new souls to whom the misery and the deliverance from it are new.  For if they maintain that those souls out of which new men are daily being made (from whose bodies, if they have lived wisely, they are so delivered that they never return to misery) are not new, but have existed from eternity, they must logically admit that they are infinite.  For however great a finite number of souls there were, that would not have sufficed to make perpetually new men from eternity,—men whose souls were to be eternally freed from this mortal state, and never afterwards to return to it.  And our philosophers will find it hard to explain how there is an infinite number of souls in an order of nature which they require shall be finite, that it may be known by God.

And now that we have exploded these cycles which were supposed to bring back the soul at fixed periods to the same miseries, what can seem more in accordance with godly reason than to believe that it is possible for God both to create new things never before created, and in doing so, to preserve His will unaltered?  But whether the number of eternally redeemed souls can be continually increased or not, let the philosophers themselves decide, who are so subtle in determining where infinity cannot be admitted.  For our own part, our reasoning holds in either case.  For if the number of souls can be indefinitely increased, what reason is there to deny that what had never before been created, could be created? since the number of ransomed souls never existed before, and has yet not only been once made, but will never cease to be anew coming into being.  If, on the other hand, it be more suitable that the number of eternally ransomed souls be definite, and that this number will never be increased, yet this number, whatever it be, did assuredly never exist before, and it cannot increase, and reach the amount it signifies, without having some beginning; and this beginning never before existed.  That this beginning, therefore, might be, the first man was created.

CAPUT XX. De impietate eorum qui asserunt animas summae veraeque beatitudinis participes, iterum atque iterum per circuitus temporum ad easdem miserias laboresque redituras.

1. Quorum enim aures piorum ferant, post emensam tot tantisque calamitatibus vitam (si tamen ista vita dicenda est, quae potius mors est, ita gravis, ut mors quae ab hac liberat, mortis hujus amore timeatur , post tam magna mala tamque multa et horrenda, tandem aliquando per veram religionem atque sapientiam expiata atque finita, ita pervenire ad conspectum Dei, atque ita fieri beatum contemplatione incorporeae lucis per participationem immutabilis immortalitatis ejus, cujus adipiscendae amore flagramus, ut eam quandoque necesse sit deseri, et eos qui deserunt, ab illa aeternitate, veritate, felicitate dejectos, tartareae mortalitati , turpi stultitiae, miseriis exsecrabilibus implicari, ubi Deus amittatur, ubi odio veritas habeatur, ubi per immundas nequitias beatitudo quaeratur; et hoc itidem atque itidem sine ullo fine priorum et posteriorum certis intervallis et dimensionibus saeculorum factum et futurum; et hoc propterea, ut possint Deo, circuitibus definitis euntibus semper atque redeuntibus per nostras falsas beatitudines et veras miserias, alternatim quidem, sed revolutione incessabili sempiternas, nota esse opera sua; quoniam neque a faciendo quiescere, neque sciendo possit ea quae infinita sunt, indagare? quis haec audiat? quis credat? quis ferat? Quae si vera essent, non solum tacerentur prudentius, verum etiam (ut quomodo valeo dicam quod volo) doctius nescirentur. Nam si haec illic in memoria non habebimus, et ideo beati erimus, cur hic per eorum scientiam gravatur amplius nostra miseria? Si autem ibi ea necessario scituri sumus, hic saltem nesciamus, ut hic felicior sit exspectatio, quam illic adeptio summi boni: quando hic aeterna vita consequenda exspectatur; ibi autem beata, sed non aeterna, quandoque amittenda cognoscitur.

0370 2. Si autem dicunt, neminem posse ad illam beatitudinem pervenire, nisi hos circuitus, ubi beatitudo et miseria vicissim alternant, in hujus vitae eruditione cognoverit; quomodo ergo fatentur, quanto plus quisque amaverit Deum, tanto eum facilius ad beatitudinem perventurum, qui ea docent quibus amor ipse torpescat? Nam quis non remissius et tepidius amet eum, quem se cogitat necessario deserturum, et contra ejus veritatem sapientiamque sensurum, et hoc cum ad ejus plenam pro sua capacitate notitiam beatitudinis perfectione pervenerit; quando nec hominem amicum possit quisque amare fideliter, cui se futurum noverit inimicum? Sed absit ut vera sint, quae nobis minantur veram miseriam nunquam finiendam, sed interpositionibus falsae beatitudinis saepe ac sine fine rumpendam. Quid enim illa beatitudine falsius atque fallacius, ubi nos futuros miseros, aut in tanta veritatis luce nesciamus, aut in summa felicitatis arce timeamus? Si enim venturam calamitatem ignoraturi sumus, peritior est hic nostra miseria, ubi venturam beatitudinem novimus. Si autem nos illic clades imminens non latebit, beatius tempora transigit anima misera quibus transactis ad beatitudinem sublevetur, quam beata quibus transactis in miseriam revolvatur. Atque ita spes nostrae infelicitatis est felix et felicitatis infelix. Unde fit, ut quia hic mala praesentia patimur, ibi metuimus imminentia, verius semper miseri quam beati aliquando esse possimus.

3. Sed quoniam haec falsa sunt clamante pietate, convincente veritate (illa enim nobis veraciter promittitur vera felicitas, cujus erit semper retinenda, et nulla infelicitate rumpenda certa securitas); viam rectam sequentes, quae nobis est Christus, eo duce ac salvatore a vano et inepto impiorum circuitu iter fidei mentemque avertamus. Si enim de istis circuitibus et sine cessatione alternantibus itionibus et reditionibus animarum Porphyrius Platonicus suorum opinionem sequi noluit, sive ipsius rei vanitate permotus, sive jam tempora christiana reveritus; et quod in libro decimo commemoravi, (cap. 30), dicere maluit, animam propter cognoscenda mala traditam mundo, ut ab eis liberata atque purgata, cum ad Patrem redierit, nihil ulterius tale patiatur: quanto magis nos istam inimicam christianae fidei falsitatem detestari ac devitare debemus? His autem circuitibus evacuatis atque frustratis, nulla necessitas nos compellit, ideo putare non habere initium temporis ex quo esse coeperit genus humanum, quia per nescio quos circuitus nihil sit in rebus novi, quod non et antea certis intervallis temporum fuerit, et postea sit futurum. Si enim liberatur anima non reditura ad miserias, sicut nunquam antea liberata est, fit in illa aliquid quod antea nunquam factum est , et hoc quidem valde magnum, id est, quae nunquam desinat aeterna felicitas. Si autem in natura immortali fit tanta novitas , nullo repetita, nullo repetenda circuitu, 0371 cur in rebus mortalibus fieri non posse contenditur? Si dicunt non fieri in anima beatitudinis novitatem, quoniam ad eam revertitur in qua semper fuit, ipsa certe liberatio nova fit, cum de miseria liberatur in qua nunquam fuit, et ipsa miseriae novitas in ea facta est quae nunquam fuit. Haec autem novitas si non in rerum, quae divina providentia gubernantur, ordinem venit, sed casu potius evenit, ubi sunt illi determinati dimensique circuitus, in quibus nulla nova fiunt, sed repetuntur eadem quae fuerunt? Si autem et haec novitas ab ordinatione providentiae non excluditur, sive data sit anima, sive lapsa sit , possunt fieri nova, quae neque antea facta sint, nec tamen a rerum ordine aliena sint. Et si potuit anima facere per imprudentiam sibi novam miseriam, quae non esset improvisa divinae providentiae, ut hanc quoque in rerum ordine includeret, et ab hac eam non improvide liberaret; qua tandem temeritate humanae vanitatis audemus negare divinitatem facere posse res, non sibi, sed mundo novas, quas neque antea fecerit, nec unquam habuerit improvisas? Si autem dicunt liberatas quidem animas ad miseriam non reversuras, sed cum hoc fit, in rebus nihil novi fieri, quoniam semper aliae atque aliae liberatae sunt, et liberantur, et liberabuntur: hoc certe concedant, si ita est, novas animas fieri, quibus sit et nova miseria et nova liberatio. Nam si antiquas eas dicunt esse, et retrorsum sempiternas, ex quibus quotidie novi fiant homines, de quorum corporibus, si sapienter vixerint, ita liberentur, ut nunquam ad miserias revolvantur, consequenter dicturi sunt infinitas. Quantuslibet namque finitus numerus fuisset animarum, infinitis retro saeculis sufficere non valeret, ut ex illo semper fierent homines, quorum essent animae ab ista semper mortalitate liberandae, nunquam ad eam deinceps rediturae. Nec ullo modo explicabunt, quomodo in rebus, quas, ut Deo notae esse possint, finitas volunt , infinitus sit numerus animarum.

4. Quapropter quoniam circuitus illi jam explosi sunt, quibus ad easdem miserias necessario putabatur anima reditura; quid restat convenientius pietati, quam credere non esse impossibile Deo, et ea quae nunquam fecerit nova facere, et ineffabili praescientia voluntatem mutabilem non habere? Porro autem utrum animarum liberatarum nec ulterius ad miserias rediturarum numerus possit semper augeri, ipsi viderint, qui de rerum infinitate cohibenda tam subtiliter disputant: nos vero ratiocinationem nostram ex utroque latere terminamus. Si enim potest, quid causae est ut negetur creari potuisse quod nunquam 0372 antea creatum esset, si liberatarum animarum numerus, qui nunquam antea fuit, non solum factus est semel, sed nunquam fieri desinet? Si autem oportet ut certus sit liberatarum aliquis numerus animarum, quae ad miseriam nunquam redeant, neque iste numerus ulterius augeatur; etiam ipse sine dubio quicumque erit, ante utique nunquam fuit: qui profecto crescere, et ad suae quantitatis terminum pervenire sine aliquo non possit initio; quod initium eo modo antea nunquam fuit. Hoc ergo ut esset, creatus est homo, ante quem nullus fuit.