CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ex alio membro arguitur sic. Doctor ex via intellectus agentis probat necessitatem speciei intelligibilis duplici medio. Primum stat in hoc : Cuicumque agenti, actione reali, correspondet aliquod productum reale actu existens, sed intellectu agens dicitur agere actione reali, ergo correspondet sibi aliquod productum actu reale existens. Sed illud productum non potest recipi in aliquo phantasmate, nec in virtute phantastica, quia tale esset de necessitate extensum, et si non in se, saltem in repraesentando ; et sic tantum repraesentaret singulare sub conditionibus materialibus, et sic per illud non esset universale praesens in ratione objecti.Major est nota, et minor patet 3. de Anima, text. comm. 13. ubi habetur, quod intellectus agens est id quo est omnia facere, et sic vere activus.Habetur etiam 3. de Anima, text. com. 17. quod intellectus agens est sicut ars ad materiam, id est, ita comparatur ad intellectum possibilem, sicut ars ad materiam, ars vero est activa alicujus receptibilis in materia. Si ergo intellectui agenti correspondet aliquod productum, illud productum erit vere reale, et non potest poni intellectio objecti, quia illa non est prima actio intellectus agentis, seu primus terminus actionis realis intellectus agentis est universale in actu, id est, est aliqua species intelligibilis habens verum esse reale, et dicitur universale in actu non in praedicando, sed in repraesentando, et sic patet ista ratio.
Sed in ista littera de prima actione intellectus agentis, forte ab aliquibus diceretur quod prima actio ipsius est abstrahere universale a singularibus, et a conditionibus materialibus, quia intellectus agens de non universali facit universale. Contra, quia tunc nihil ageret realiter, quia universale sic abstractum, non est aliquid reale existens, et solum tale est terminus realis actionis vel productionis.
Si iterum dicatur : Ex quo intellectus agens est virtus activa et non factiva ; ergo terminus realis actionis erit in ipso intellectu agente, patet. Ex hoc enim virtus activa distinguitur a factiva, quia actio sive terminus actionis, est in agente ; factio autem sive terminus factionis recipitur in materia sensibili extra, ut subtiliter patet a Doctore q. 13. Quodlib. Ergo species intelligibilis, quae dicitur terminus realis actionis ipsius intellectus agentis, erit subjective in intellectu agente, et tamen ponitur in intellectu possibili.
Dico primo, sufficit quod talis terminus recipiatur in eadem potentia, non enim intellectus agens et possibilis distinguuntur ut duae potentiae, cum sint una potentia realiter,licet distinguantur ex natura rei.
Dico secundo, quod forte non esset inconveniens ponere intellectum agentem virtutem factivam,cum terminus cujuscumque actionis intellectus agentis recipiatur in intellectu possibili, et ideo Aristoteles dicit, quod intellectus agens est quo est omnia facere, et est sicut ars ad materiam, quae omnia nominant factionem. Posset tamen breviter responderi, quod virtus activa non est ratio agendi. aliquid extra suppositum in quo est, non enim proprie dicimus intellectum agentem agere; sed suppositum dicitur agere intellectu agente ut potentia activa, et sufficit quod actio intellectus agentis sit in supposito, cui intellectus agens est ratio agendi Potentia vero factiva proprie, secundum quam suppositum aliquid facit, dicitur factiva, quia terminus factionis non recipitur in supposito, cujus est talis potentia factiva, sed recipitur in materia sensibili extra.
(b) Item quando dicit Doctor : Et ita intellectus agens non transferret ab ordine in ordinem. Sic debet intelligi, quod intellectus agens transfert aliquod ens de ordine sensibilium in ordinem intelligibilium. Nam omne per se sensibile est extensum, ut patet, et ut sic, non est in potentia propinqua ut intelligatur. Si ergo repraesentativum sensibilis in potentia sensitiva tam interiori quam exteriori, (quod semper repraesentat ipsum sensibile extensum, puta in tali vel tali quanto, et ut hic et nunc, et sub tali ratione) non est primo intelligibile ; ergo intellectus agens transfert illud sensibile in ordinem intelligibilis in potentia propinqua, partialiter causando aliquod repraesentativum, repraesentans ipsum sensibile ut abstractum ab ipsis conditionibus materialibus ; et tale repraesentativum non potest poni, nisi species intelligibilis, quae immediate recipitur in intellectu possibili.
Nota tamen, quod ea quae dixi de intellectu agente, quod transfert de ordine in ordinem, etc. vera sunt, loquendo de intellectu pro statu isto, ubi sensibilia tantum sunt praesentia in potentia remota. Nam album extra est intelligibile tantum in potentia remotissima, et album praesens virtuti phantasticae per phantasma repraesentans illud extense, est in potentia intelligibile, minus tamen remote, quia ut sic, intellectus non potest ipsum primo intelligere; ut vero est praesens intellectui per speciem intelligibilem ipsum repraesentantem sine conditionibus materialibus, tunc est intelligibile in potentia propinqua, quia ut sic praesens, pertinet ad memoriam perfectam, ut exposui declarando titulum quaestionis, et tunc est memoria perfecta, quando statim potest producere. Si vero album comparetur intellectui non pro statu isto, dico quod non sic transfertur de ordine sensibilis in ordinem imaginabilis, et de ordine imaginabilis in ordinem intelligibilis : (Intellectus enim agens tantum transfert de ordine imaginabilis in ordinem intelligibilis, et virtus phantastica transfert de ordine sensibilis in ordinem imaginabilis) quia ut sic, est tantum intelligibile ab illo intellectu separato, et sic album immediate, saltem ut partialis causa, potest movere intellectum ex natura intellectus, causando immediate cognitionem sui intuitivam, nulla ejusdem albi sensitiva praecedente. Potest etiam ut partialis causa, immediate causare speciem sui intelligibilem in intellectu possibili separato, concurrente intellectu agente,ut alia partiali causa, per quam speciem intelligibilem potest abstractive cognosci, et de hoc vide Doctorem in 2. dist. 3. q. 10. et 11. et vide ibi expositiones quas feci.
(c) Et confirmatur ratio. Hic Doctor confirmat rationem prius positam, probando per auctoritates quod primus terminus actionis realis intellectus agentis, sit species intelligibilis. Unde Commentator 3. de Anima, cora. 18. dicit quod universalia nullum esse habent extra animam, quod intendit Plato, quia si ita esset, non indigeremus ponere intellectum agentem ; haec in fine illius commentarii. Ex quo patet, quod ideo ponitur necessitas intellectus agentis, ut faciat de non universali universale. Et patet etiam per hanc auctoritatem, quia intellectus agens est facere de non universali universale ; quae auctoritas non habet alium sensum, nisi quod intellectus agens de illo, quod erat repraesentativum singularis, facit repraesentativum universalis, ut notat Doctor parum infra, cum dicit, sive ly de accipiatur materialiter, sive virtualiter. Si ly de accipiatur materialiter, tunc intellectus agens facit de repraesentativo singularis, id est, de ipso phantasmate, quod est repraesentativum singularis, repraesentativum universalis, causando speciem intelligibilem, non imprimendo ipsam in phantasmate, sed tantum intellectu possibili, sed exprimendo ipsam, id est, quod non possit causare pro statu isto speciem intelligibilem, nisi praesupposito phantasmate de quo exprimat. Si vero ly de intelligatur virtualiter, sensus est, quod intellectus agens producit speciem intelligibilem de ipso phantasmate virtualiter continente ipsam, ut partiali causa, ut infra patebit quaest, penult. praesentis distinctionis, et sic intellectus agens una cum phantasmate producit speciem intelligibilem.
(d) Item secundo, secundum istam viam. Haec est secunda ratio,qua probatur necessitas speciei intelligibilis sumpta ex ratione intellectus agentis. In ista ratione Doctor supponit unum, quod communiter ab omnibus conceditur, scilicet quod actio prima intellectus agentis sit ad universale in actu, quod dictum non potest habere veritatem, nisi de aliquo repraesentativo ipsius universalis, semper supponendo quod prima actio intellectus agentis sit vere realis ; ergo terminatur ad aliquod vere reale et realiter existens. Universale vero, quod est universale in praedicando, ut puta homo in communi ut sic, non habet aliquod esse reale, ut praescindit a singularibus ; abstrahit enim ab omni existentia, sive accipiatur homo sub secunda intentione, adhuc minus esse reale habebit, quia ut sic, tantum consideratur in esse cognito. Si ergo prima actio intellectus agentis terminatur ad universale in actu, et talis actio est vere realis, sequitur quod tale universale in actu erit tantum in repraesentando, et illud erit species intelligibilis actu existens.
Si dicatur concedendo, quod prima actio intellectus agentis sit realis, sed terminus illius actionis non recipitur in intellectu agente, sed in virtute phantastica, et sic non oportet ponere speciem intelligibilem pertinere ad memoriam intellectivam, ut memoria intellectiva est. Contra hoc arguit, probando quod omne productum ab intellectu agente tantum recipiatur in intellectu possibili, quia intellectus agens in ratione activi non excedit possibilem in ratione passivi ; ergo quidquid causatur ab intellectu agente, immediate recipitur in possibili, et sic stat ratio Doctoris.
Nota tamen hanc propositionem, quando dicit quod intellectus agens in ratione activi non excedit possibilem in ratione passivi, quia non habet veritatem e converso. Ista est enim vera, quod omnis actio intellectus agentis recipitur in intellectu possibili ; ista tamen non est sic vera, quod quidquid recipitur ab intellectu possibili, sit causatum ab intellectu agente, nec partialiter, nec totaliter, quia potentia receptiva naturalis in plus se habet, quam potentia activa naturalis, ut supra patuit in q. 1. Prologi, intellectus enim possibilis ex natura intellectus, est in potentia passiva naturali ad multa, quae non subsunt causalitati agentis naturalis, ut supra patuit. Si tamen vera sit propositio e converso, scilicet quod quidquid recipitur in intellectu possibili, causatur ab intellectu agente, erit vera pro statu isto, et naturaliter loquendo, sustinendo tamen quod intellectus agens sit partialis causa intellectionis, et forte principalior intellectu possibili, ut videtur innuere Doctor in Quodl. quaest. 5.