Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Eadem consequentia pro specie intelligibili probatur aliis duabus viis ex parte magis et minus universalis. Prima, datur habitus circa magis universale ut Metaphysica ; ergo haberi potest actus circa illud universalius, non concipiendo minus universale, ergo datur aliquid praeter phantasma repraesentans illud universalius, quia non potest repraesentari in phantasmate, nisi prius repraesentato minus universali, quod propinquius est singulari phantasiabili. Secunda, universalius non concipitur secundum totam suam indifferentiam in inferiori ; ergo in aliquo quod abstrahit ab inferioribus ergo non in phantasmate.
Secundum tertiam viam (a) arguitur primo sic: habitus minus universalis et magis universalis sunt distincti habitus proprII,alioquin Metaphysica ut Metaphysica non esset habitus distinctus intellectus, quia esset de universalissimo objecto ad omnia alia objecta ; habitu autem universaliori contingit uti, non utendo aliquo alio habitu minus universali, ergo contingit habere actum circa universalius, eo modo quo respicitur ab habitu illo universaliori, non habendo actum circa minus universale ; sed non habetur actus intelligendi circa universalius, nisi ipsum sub tali ratione sit praesens intellectui sub ratione praesentis, et non habetur actus intelligendi circa ipsum in ratione praesentis nisi sub ratione universalis ; ergo universalius potest esse praesens intellectui absque praesentia alicujus minus universalis. Sed si praecise intelligeretur objectum in phantasmate, nunquam esset majus universale praesens nisi in minus universali, quia nunquam nisi in singulari phantasiabili ; ergo est praesens in specie intelligibili existente in intellectu.
Item, ultimo (b) quoad hanc viam arguo sic : Universalius nunquam apprehenditur quantum ad suam indifferentiam totam, quando apprehenditur in suo inferiori: tota enim indifferentia universalioris est secundum quod ipsum ut conceptum, est idem cuilibet inferiori; nunquam autem communius, ut conceptum tantum in inferiori aliquo, est idem cuilibet inferiori suo, sed praecise illi in quo concipitur ; ergo quodcumque universale conceptum in singulari, vel communius in minus communi, non concipitur secundum totam suam indifferentiam. Potest autem intellectus concipere illud secundum totam suam indifferentiam; ergo non concipitur praecise communius in minus communi, vel universale in singulari ; et ita non praecise concipitur universale in phantasmate, phantasma enim non est proprie nisi ipsius singularis, et hoc inquantum est singulare speciei specialissimae, et hoc si phantasma sit sibi impressum ab aliquo debite propinquato.