IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Beatos non videre existentiam Christi in Eucharistia, actu beatifico, quia non est objectum beans, nec inclusum in eo, et aliooquin eodem actu omnes articuli fidei viderentur: multo minus eo videre dictam existentiam in proprio genere, quia perfectio hujus visionis minus requiritur, quam visionis in Verbo.
Tertia (a) conclusio est, quod intellectus beatus nullo modo per actum beatificum videt corpus Christi in Eucharistia. Hoc probatur, quia Beatus non distinguitur a non Beato, nisi videndo objectum beatificum, ut est objectum beatificum, et ea quae includuntur in ipso, ut est tale objectum. Sed corpus Christi esse in Eucharistia non est tale objectum, ut patet, nec inclusum in objecto beatifico, patet, quia aeque essentialiter pertinet ad objectum beatificum includere in ratione objecti unam rem, vel veritatem unius Sacramenti, sicut alterius, sicut aeque pertinet ad veritatem fidei credere veritatem unius articuli, sicut alterius ; sed nullo modo pertinet ad objectum beatificum includere istud sub ratione ostensi, scilicet gratiam conferri parvulo in Baptismo, vel confitenti in confessione ; et ista aeque veraciter includuntur in Sacramentis istis, sicut corpus Christi in Eucharistia: ergo nullo modo objectum beatificum, ut est objectum tale, includit corpus Christi, ut visum in Eucharistia.
(b) Addo juxta hoc, quod multo minus requiritur ad beatitudinem, quod beatus videat existentiam corporis Christi in genere proprio, quia multo minus ad beati tudinem requiritur talis perfectio visionis, quam visionis in Verbo.
Ad argumenta. Ad primum, si arguis, ens supernaturale uniformiter est ens supernaturale, ergo cognoscibile supernaturale, ita . quod supernaturalitas in antecedente et consequente referatur ad idem ; concedo consequentiam, : quia in consequente refertur su-, pernaturalitas ad entitatem, sicut in antecedente: sed tunc non sequitur, ergo tantum supernaturaliter potest cognosci, istud enim non sequitur, nisi supernaturale referatur ad cognoscibilitatem. Si autem intelligas in consequente, cum dicitur cognoscibile supernaturale, supernaturale referri ad cognoscibilitatem, nego consequentiam; est ens supernaturale, ergo cognoscibile supernaturale, quia in antecedente ly supernaturale dicit habitudinem ad causam suam, a qua potest accipere esse. Licet autem non possit accipere esse, nisi a causa supernaturali, tamen est cognoscibile naturaliter, quia quantumcumque aliquid supernaturaliter ponatur in esse, postquam tamen positum est in esse, est quoddam ens naturale, et proportionatum potentiae naturaliter cognoscenti vel cognitivae.
Per hoc patet ad illam probationem adductam, factibile supernaturale non est naturaliter factibile: ergo cognoscibile supernaturale non est naturaliter cognoscibile, quia si supernaturale ubique per se determinet illud cui additur, potest concedi consequens, sicut etiam antecedens, et tunc minor erit falsa, quod ista, scilicet existentia sit cognoscibile supernaturale. Si autem supernaturale non determinet per se illud cui additur, sed quoddam aliud implicitum, utpote ens, consequentia non valet, quia in antecedente per se determinat ipsum sub ratione factibilis, et ideo repugnat ei hoc, quod est fieri naturaliter; in consequente vero non determinat cognoscibile sub fieri, et ideo non repugnat ei cognosci naturaliter.
Ad secundum dico, quod haec propositio est falsa, scilicet quodcumque cognitum per fidem excellit quodcumque cognoscibile naturaliter, loquendo de cognoscibili ab intellectu abstracto. Vera est tamen loquendo de cognoscibili naturaliter ab intellectu nostro pro statu viae, et ideo nobis necessaria est fides, non autem illi intellectui abstracto. Ratio hujus negationis satis patet, quia Angeli intuitive potuerunt naturaliter cognoscere Christum pati et mori, sicut poterant naturaliter cognoscere ipsura vivere vita humana, nos autem de illa morte habemus cognitionem fidei: illa autem cognitio intuitiva multo perfectior est nostra aenigmatica, et de eodem subjecto: ita dico de existentia corporis Christi in Eucharistia.
Ad tertium de malis Angelis dico, quod si absolute permittatur quicumque Angelus malus uti sua potentia cognitiva naturali, potest intelligere quodcumque intelligibile causatum, et per consequens posset intelligere cogitationes cordium, et mysteria gratiae, ex quo posita sunt in effectu ; sed sicut dicit Magister lib. 2. dist. 7. multa possent ex natura sua, quae non permittuntur eis, et ita supponitur quod non permittitur Angelo malo videre secretum cordis, et hoc modo, et non alio posset videre corpus Christi in Eucharistia. Sic ergo supponitur quod non permittuntur videre mysteria gratiae.
Et sic exponenda est auctoritas - Ambrosii de mysterio Incarnationis non absolute, quin quilibet Angelus malus posset videre vel cognoscere integritatem Mariae tam in mente quam in carne, aeque , sicut potest cognoscere tactum digiti ad digitum, vel aliam intellectionem naturalem alicujus intellectus ; sed non fuit permissus propter certas causas, ne impediretur redemptio nostra : Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent, id est, nunquam me redimi ejus morte procurassent.
Ad confirmationem de Damasceno, dico quod loquitur de nobis pro statu isto, quamvis unus Doctor dicat eum loqui tam de Angelo quam de nobis; sed hoc non potest esse verum, loquendo de naturali potentia intellectus Angelici, ut probatum est in secunda conclusione solutionis, sed tantum de potentia Angeli, ut permissi, et hoc de malo Angelo.
Ad quartum dico, quod contingens dum est contingens, scilicet dum est in causa sua, non potest sciri ab intellectu creato: sed quantumcumque aliquid contingenter sit in causa sua, postquam tamen contingenter positum est in esse, sicut jam habet determinatam entitatem, ita jam potest habere determinatam cognoscibilitatem, et hoc in quocumque intellectu respiciente totum ens; licet ergo aliquis intellectus non possit praescire, quod in ista hostia continebitur corpus Christi, tamen ex quo istud factum est, bene potest intellectus naturaliter intueri corpus ibi existens.
Ad argumenta pro opinione, ad illud de fide responsum est. Ad probationem autem, quia tunc habitus fidei non esset necessarius, dico quod nobis est necessarius, quia intellectus noster intelligens ex sensibilibus nihil potest habere, unde determinate assentiat tali veritati ; et ideo requiritur habitus inclinans ad assentiendum ; sed alius intellectus respiciens totum ens, et per consequens istud ens intuitive, bene potest habere assensum de hoc, ex rationibus extremorum visis intuitive, et ideo sibi non est necessaria fides.
Et cum additur, quod fidei succedit visio, dico quod hoc est verum de principali objecto fidei, quod est Deus trinus et unus, sed non de omnibus aliis respectu quorum est fides, alioquin oporteret Beatum videre in Verbo gratiam fuisse collatam in Baptismo, Paenitententia et Confirmatione. Videret etiam semper in Verbo incarnationem Verbi, nativitatem, passionem, etc. quae non sunt necessaria, ut videantur in Verbo, nec in se, ad hoc quod aliquis sit Beatus. Hoc etiam modo non oportet de isto Sacramento magis, quam de aliis Sacramentis, vel de aliis credibilibus veritatem semper videre in Verbo, ad hoc ut aliquis intellectus simpliciter sit beatus.