Deinde cum dicit, in domino, ponitur fructus laudis. Dicit ergo, in domino laudabitur anima mea. Semper enim bonum amici quis reputat suum bonum. Unde dicit, in laudem dei etiam laus mea est. Si deus est magnus, constat quod ejus amicus est magnus: Psal. 117: fortitudo mea et laus mea dominus. Et dicit, anima, quia ad ipsam principaliter est gaudium spirituale.