CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Secundum tertiam viam. Probat principale intentum per duas rationes sumptas ex magis et minus universali, et tota vis primae rationis stat in hoc: Habitus ut habitus talis objecti, inclinat naturaliter ad cognitionem talis objecti, et potentia inclinata nunquam posset tale objectum cognoscere, nisi esset praesens, per speciem intelligibilem, ut patet de objecto habitus Metaphysici, qui inclinat ad ens inquantum ens ; ergo ens ut ens erit intellectui praesens, et non per phantasma, ut probatum est per duas rationes primas, nec per habitum, quia habitus ut habitus, non est similitudo objecti intelligibilis inquantum intelligibile. Et si forte ponatur similitudo objecti, hoc tantum erit similitudo objecti intelligibilis, non inquantum intelligibile, sed ut cognitum. Tum etiam, quia habitus inclinat ad similes actus ex quibus causatur. Cum ergo inclinet ad cognitionem entis in universali, ergo intellectus ante habitum causatum, prius intelligit ipsum ens in se, et non potest ipsum intelligere nisi sit sibi praesens; ergo erit praesens per speciem intelligibilem.
Et nota bene, quod ex his duabus rationibus ultimis habetur, quod universalius est praesens per propriam speciem intelligibilem ipsum repraesentantem. Sed quia in littera istarum rationum sunt aliquae obscuritates, ideo expono illam. Cum dicit ibi: Habitus minus universalis et magis universalis sunt distincti habitus proprii, alioquin Metaphysica ut Metaphysica id est, scientia metaphysicalis ut metaphysicalis, non esset habitus intellectus distinctus, supple ab aliis habitibus. Hic Doctor loquitur de habitu scientifico. Et cum dicit, quod isti habitus scientifici magis universalis et minus universalis sunt distincti formaliter, quia distinguuntur suis rationibus formalibus, distinguuntur etiam ab objectis, quorum sunt tales habitus.
Si dicatur, ex quo enim habitus Metaphysicus est entis inquantum ens, et habitus Physicus est corporis mobilis sub ratione vel naturalitatis, vel mobilitatis ; ista duo objecta non distinguuntur realiter, ut patet, nec formaliter, cum inferius sit idem formaliter suo superiori, licet non e contra, ut patet a Doctore supra distinct. 2. quaest. 1. partis secundae.
Pro nunc dico, quod sufficit ista objecta distingui objective et conceptibiliter, et talis distinctio est sufficiens distinctionis habituum magis, et minus universalis. Sequitur: Habitu autem universaliori contingit uti, non utendo aliquo alio habitu minus universali, patet, quia habens habitum Metaphysicum potest uti illo, cognoscendo ipsum ens inquantum ens, non cognoscendo pro tunc aliquod inferius.
Et nota, quod si habitus ponatur ut tantum inclinans et facilitans potentiam ad similes actus, ex quibus causatur, tunc potentia dicitur uti illo, quando secundum inclinationem talis habitus operatur, sive quando elicit actus ad quos talis habitus inclinat. Si vero ponatur habitus ut partialis causa actus, ut videtur in nuere Doctor infra distinctione 17. et in tertio, distinctione 27. tunc potentia dicitur uti tali habitu, quando elicit actus circa aliquod objectum, quorum habitus est causa partialis. Potentiam ergo uti habitu est elicere actum circa aliquod objectum, ad quem actum talis habitus inclinat potentiam, vel cujus actus est causa partialis ; et sic patet, quod habens habitum Metaphysicum, qui tantum vel inclinat ad actus, vel est partialis causa actuum similium ex quibus generatur, et per consequens talis habitus tantum inclinat potentiam ad actus circa objectum universalissimum sive complexum, ut principia et conclusiones, sive incomplexum ut subjectum Metaphysicae. Si ergo intellectus per talem habitum potest cognoscere ens inquantum ens, oportet quod sit ibi praesens in ratione objecti intelligibilis, non est autem praesens per habitum scientificum, ut supra dixi ; ergo erit sibi praesens per speciem intelligibilem, quod est propositum, et patet ista ratio.
(b) Item ultimo quoad hanc viam arguo sic. Ista ratio stat in duobus dictis.
Primum est de indifferentia universalis, quando dicimus quod universale est indifferens ad omnia inferiora secundum totam suam indifferentiam, sic intelligitur inquantum ipsum ut sic conceptum est idem cuilibet inferiori ; sicut cum concipio animal secundum totam suam indifferentiam ad omnia animalia, ipsum concipio ut est idem omni animali, et ut commune omni animali. Si vero conciperent animal tantum ut in aliquo inferiori, puta in homine, tunc non conciperent animal secundum totam suam indifferentiam, qua est idem cuilibet animali.
Secundum dictum est, quod possum concipere universale secundum totam suam indifferentiam, ut puta, possum concipere ens secundum quod est indifferens ad omnia entia, sed certum est quod non possum ipsum concipere, nisi esset praesens intellectui in ratione objecti intelligibilis, hoc autem non potest esse, nisi per aliquod repraesentativum, ipsum repraesentans secundum totam suam indifferentiam ; et illud non potest esse phantasma, quia non repraesentaret ipsum secundum totam suam indifferentiam, sed ut inquantum est idem alicui singulari phantasiabili; ergo erit praesens per speciem intelligibilem, repraesentantem ipsum secundum totam indifferentiam, et sic habetur propositum.