IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(g) Et si arguatur, quod hic homo existens est tantum per accidens; ergo solum ens per accidens generatur, et non ens per se, quid est falsum, quia generatio per se est entis per se.
Respondet Doctor quod aliud est loqui de ente per se Logice, et aliud de ente per se Physice et realiter. Ens enim per se Logice dicit tantum unum conceptum, ita quod quidquid includitur in tali conceptu, praecise pertineat ad quidditatem ipsius ; ens vero per se realiter est, quando non includit aliquid alterius generis, et ideo homo albus non est unum ens per se, quia includit res diversorum generum ; sed homo existens est unum ens per se realiter, quia etsi existentia non sit de quidditate hominis realiter, tamen est ejusdem generis.
Dicit ergo Doctor, quod ens per se generatur, accipiendo ens per se realiter, quia generatio terminatur ad existentiam, non tamen per se Logice generatur, quia existentia non facit unum per se conceptum cum aliquo. Posset etiam dici ad mentem Doctoris quod existentia non est proprie terminus generationis, sed tantum concomitanter, unde Franciscus potest multipliciter considerari:
Primo, ut tantum habet esse possibile, sive objectivum, et hoc modo non generatur.
Secundo, ut habet esse reale prius actuali existentia, et hoc modo vere generatur et corrumpitur.
Tertio, ut includit actualiter existentiam, ut gradum intrinsecum, et sic tantum per accidens generatur, quia ut sic, non dicit unum conceptum per se. Sed de hac materia, vide quae prolixe exposui super secundo Doctoris dist. 3. quaest. 1.
(h) Similiter materiam. Deinde Doctor declarat quomodo materia potest quadrupliciter accipi.
Primo, pro materia non contracta per singularitatem vel haecceitatem, et sic materia est pars quidditatis. Unde nota quod haecceitas nullo modo dicit quidditatem, nec pertinet ad quidditatem alicujus, ut patet per Doctorem in secundo dist. 3. quaest. 6. quamvis Occham nitatur probare oppositum, et solutionem rationum ejus, vide in primo, dist. 3.
Adverte etiam, quod sicut materia, ut prior haecceitate pertinet ad quidditatem compositi realis, ita similiter forma, loquendo de forma partis, praecise pertinet ad quidditatem talis compositi, ut est prior singularitate, et sic talis materia et forma constituunt compositum commune, id est, nullo modo contractum ad singularitatem.
Secundo, accipitur materia contracta ad haecceitatem, quae includit materiam et ipsam haecceitatem, et quia ut sic, non dicit quidditatem ratione haecceitatis inclusae, ideo non pertinet ad quidditatem compositi, nec est pars quidditativa compositi, sed magis est pars simul totius ; et accipit hic Doctor simul totum pro composito singulari substantiae, et sicut totale compositum, ut includit haecceitatem, non dicit conceptum per se quidditativum, cum haecceitas non pertineat ad quidditatem, ut supra dixi, ita et partes constituentes ipsum sunt singulares, et ut sic, non pertinent ad quidditatem, sive ut sic, non constituunt unum per se conceptum quidditativum.
Tertio, accipitur materia magis contracta, quae non tantum includit quidditatem, sed etiam potest esse receptivum alicujus per accidens, sicut si ponatur cera materia syllabarum ; accidit enim cerae, quod in ea inscribantur syllabae, et similiter accidit syllabis quod flant in cera, cum possint fieri in alia materia ; et talis materia pertinet ad simul totum tantum per accidens, cum ex illa et syllabis praecise fiat unum per accidens.
Quarto accipitur materia, quae nullo modo pertinet ad quidditatem illius, cujus est materia, tamen est impossibile tale totum esse sine tali materia, licet non e contra, ut patet de circulo, qui non potest esse sine semicirculo, qui tamen semicirculus non est de quidditate circuli, cum nullo modo iuret definitionem illius, sed est praecise pars integralis, et magis propinqua circulo quam materia aeris, in qua describitur circulus, patet, quia circulus posset describi in alia materia, et simpliciter est magis propinqua quam materia tertio modo sumpta
Nota etiam, quod materia primo modo est pars quidditativa alicujus simul totius habentis praecise esse quidditativum.
Materia secundo modo est pars alicujus simul totius habentis esse per se,
sed non habentis esse quidditativum, patet, quia ex hac materia, et ex hac forma fit haec singularis substantia, quae est unum ens per se, et per se reponibile in praedicamento Substantiae.
Tertio modo materia est pars alicujus simul totius tantum per accidens, et multum remote.
Quarto modo est pars alicujus totius minus per accidens, quia magis propinqua quam pars integralis propinqua, ut patet de semicirculo respectu circuli.
(i) Per haec ad formam argumenti. Nunc Doctor respondet ad formam argumenti. Cum dicitur quod quidditas est incorruptibilis, et materia est causa corruptionis, etc. dicit quod corruptibile potest accipi dupliciter. Primo modo corruptibile in potentia remota. Secundo modo in potentia propinqua, et sic compositum commune includens praecise esse quidditativum, est corruptibile potentia remota, quia includit materiam, quae est causa corruptionis, in potentia tamen remota ; et totale corruptibile est simpliciter incorruptibile, et quaelibet pars ejus. Secundo modo corruptibile non tantum includit haecceitatem, sed etiam verum esse existentiae, et sic includit materiam actu existentem, et talis materia est causa proxima corruptionis, quia ut sic, potest fieri sub alia et alia forma, et talis materia, ut supra dixit, non pertinet ad quod quid est alicujus compositi.
Hic occurrunt aliquae difficultates. Primo in hoc quod dicit, quod includens quod quid est, est corruptibile potentia remota, et quod corruptibile inest sibi in secundo modo dicendi per se. Si sic, ergo incorruptibile non potest sibi inesse, patet per propositionem Doctoris in prologo quaest. ult. Quando aliquid inest alicui per se oppositum, nec per se, nec per accidens potest inesse ; sed corruptibile et incorruptibile sunt opposita, ergo si corruptibile inest per se, incorruptibile nullo modo potest inesse, et sic quod quid est non erit incorruptibile, quod est contra Philosophum 7. Metaph. text. com. 34.
Secundo quaero, an esse quidditativo praecise repugnet posse corrumpi potentia propinqua, et patet quod sic. Tunc sic : Quod repugnat alicui simpliciter, per aliquod posterius non potest meri non repugnans. Haec est propositio Doctoris in primo, dist. 3. quaest. 5. art. 2. contra Henricum ; sed actu corrumpi repugnat simpliciter quidditati, ut quidditas est, ergo per esse existentiae sibi adveniens, quod est posterius, actu corrumpi, non erit .non repugnans.
Tertio dubitatur de esse quidditativo compositi, quia non videtur quod sit simpliciter incorruptibile, ut est prius actuali existentia, quia ipse in 1. dist. 36. arguit contra Henricum, probando quod creatura non habuit ab aeterno verum esse essentiae, quia tale esse esset vere creabile, et per consequens vere annihilabile, et tamen Henricus posuit de esse essentiae esse prius actuali existentia.
Respondeo ad primum dubium, quod propositio Doctoris in prolog. sic debet intelligi, quod quando aliquid inest per se alicui, ejus oppositum nec per accidens potest inesse, quod est vera de opposito praecise in illo modo quo sibi opponitur, et sic corruptibile potentia remota, et incorruptibile potentia remota vere opponuntur ; et sic concedo quod cui inest corruptibile potentia remota per se, quod incorruptibile potentia remota, nec per se, nec per accidens inest, et sic compositum includens materiam non contractam per haecceitatem, nullo modo est incorruptibile potentia remota, imo potentia remota est corruptibile ; et cum dicitur quod tale compositum est incorruptibile, debet intelligi de potentia propinqua.
Ad secundum, concedo propositionem Doctoris eo modo quo loquitur ibi, quia loquitur ibi de repugnantia simpliciter, sicut homini repugnat simpliciter rudibilitas, per nullum posterius potest sibi fieri non repugnans ; et albedo repugnat homini non simpliciter, sed secundum quid, quia praecise repugnat homini, ut actu existenti sub nigredine. Sic dico quod actu corrumpi nullo modo convenit homini praecise habenti esse quidditativum, imo simpliciter sibi repugnat, nec per esse existentiae sibi adveniens potest sibi simpliciter competere, sed dicitur convenire tantum per accidens ; sicut homo dicitur corrumpi per accidens quando albedo in eo existens corrumpitur, quia non dicitur proprie albedo corrumpi, sed album, et corrupto toto per accidens dicitur corrumpi quaelibet pars ejus per accidens, sic est in proposito.
Ad tertium dico breviter, quod esse quidditativum potest dupliciter accipi. Uno modo, ut habet tantum esse possibile, sive objectivum, et tale est simpliciter incorruptibile et increabile. Alio modo, ut habet verum esse reale actuale prius actuali existentia, et tale esse quidditativum est vere creabile, et contra tale esse arguit
Doctor contra Henricum, ubi supra ; sed de hoc vide diffuse quae exposui super secundo Doctoris dist. 3. quaest. 1.
Nota etiam in littera, quando Doctor dicit, quod aliquando accipit materiam contractam pro individualitate, ut distinguitur contra formam, ut forma accipitur pro universali abstracto ; accipit hic Doctor formam pro forma totius, puta pro humanitate, quae distinguitur contra formam partis, de qua vide in tertio, dist. 2.
Adverte etiam, quod hic praecise non accipit ipsam formam pro forma totius, puta praecise pro humanitate, sed etiam accipit pro ipso homine ; nec accipit hic pro universali in actu, sed tantum pro universali in potentia remota, de quo vide in secundo, dist. 3. quaest. 1. Nec accipitur hic universale abstractum, ut actu abstrahitur a singularibus, sive a suppositis, sed accipit hic universale pro composito actu non includente singularitatem. Secunda ratio principalis opinantis stat in hoc, quia quod quid est, sive pertinens ad quod quid est, est per se principium cognoscendi illud cujus est; sed quod est secundum se ignotum, non est principium cognoscendi, sed materia est de se ignota, ut patet per Philosophum 7. Metaph. text. com. 35. circa finem : Materia, inquit, quidem ignota secundum se. Hoc idem patet primo Physic. text. com. 77.
Respondet Doctor primo, probando ex ista ratione materiam pertinere ad quidditatem compositi realis, quia secundum opinantem nihil est necessarium ad cognitionem rei per se, nisi quod quid est ; sed materia est necessaria ad cognitionem per se compositi realis, ergo materia est de quidditate compositi. Minor patet, quia materia ponitur causa materialis compositi ; sed compositum non potest perfecte cognosci, nisi cognitis causis ejus ; patet secundum Philosophum. 2. Metaph. text. com. 11. ubi vult quod infinita non contingit intelligere. Nam, inquit, quae sic sunt infinita, quomodo contingit intelligeret et specialiter de causis loquitur text. com. 13. Sed si, inquit, infinitae essent pluralitate species causarum, non esset ita cognoscere, tunc enim scire putamus, cum causas ipsas noverimus. Haec ibi, et vide ibi Commentatorem. Vult ergo Philosophus, quod cognitio causarum sit necessaria ad cognitionem per se causati, et si essent infinitae causae, non possent cognosci, quia infinitum non potest pertransiri, et si ipsae non possent cognosci, sequitur quod nec causatum.
Ad formam argumenti, concedit quod compositum reale non possit perfecte cognosci, nisi cognoscatur materia, quae est pars talis compositi ; et concedit quod sicut forma partis est perfectior in entitate ipsa materia, quod etiam est perfectior in cognoscibilitate, quia sicut res se habet ad esse, ita ad cognosci, ut patet secundo Metaph. text. com. 4. Quare, inquit, unumquodque sicut se habet, ut sit, ita ad veritatem. Sicut ergo forma dat perfectius esse composito quam materia, ita per formam perfectius cognoscitur compositum quam per materiam.
(i) Similiter, quia materia non habet esse in effectu, nisi per formam, ideo forma facit cognoscere etiam materiam. Nota, quod Doctor non intelligit quod materia habeat esse in effectu praecise per formam, accipiendo esse in effectu esse actuale entitativum, et existentiae, quin ipsa materia habeat propriam entitatem et propriam existentiam, etiam separata a forma, ut ostendit Doctor in 2. dist. 12. quaest. 1. et 2. Sed intelligit quod non habet esse in effectu, nisi per formam, id est, quod non cognoscitur a nobis quod materia aliqua actu existat, nisi per formam, et hoc est, quia videmus aliquid transmutari modo sub una, modo sub alia forma, et sic per formam arguimus aliquid esse materiam receptivam talium formarum.
Adverte etiam, quod Doctor non vult quod ipsa materia sit praecise cognoscibilis per formam, comparando ipsam ad intellectum, ut intellectus est, quia ipsa materia sicut habet propriam entitatem, ita et propriam cognoscibilitatem ; sed comparando materiam ad intellectum nostrum pro statu isto, ipsa tantum cognoscitur arguitive per transmutationem formarum, ut supra dixi.
(k) Vel aliter. Dat Doctor responsionem, quomodo materia sit ignota, et dicit quod Philosophus loquitur de notitia scientifica, et de materia contracta ad actualem existentiam, et talis materia sic contracta non potest scientifico cognosci, quia est causa contingentiae rerum, ut supra patuit ; modo notitia scientifica est de objecto necessario, ut patet per Doctorem in q. penultim. prolog. prima tamen expositio videtur magis ad mentem Philosophi.
Tertio principaliter arguit opinans probando materiam non pertinere ad quidditatem entis naturalis, quia materia prohibet quidditatem esse idem cum eo cujus est,et per consequens non est de ratione quidditatis ; patet, quia quidditas seu definitio rei est idem cum definito, ut patet per Philosophum 7. Met. text. cora. 20. Singulum, inquit, non aliud videtur esse a suimet substantia, et quod quid erat esse dicitur singulari substantia, etc. Quod autem materia prohibeat quidditatem esse idem, patet per Philosophum ubi supra, qui vult quod in quibuscumque conceptis cum materia non est idem quod quid est cum eo cujus est.
Respondet Doctor, et primo ostendit quod materia pertineat ad quidditatem, quia compositum materiale includit materiam partem sui quidditativam, ut patet per Philosophum 7. Metaph. text. com. 33. Quoniam, inquit, definitio ratio est, et omnis ratio partis habet, ut autem ratio ad rem, et pars rationis ad partem rei similiter se habet. Haec ille. Cum igitur materia sit pars rei, nisi definitio includeret materiam, ipsa definitio non haberet, unde experimeret totam rem, nec similiter haberet quod pars ejus exeprimeret partem.
(1) Tunc ad formam. Nunc respondet Doctor ad formam rationis, et dicit quod eo modo quo habet quod quid est, est idem sibi, sicut homo primo et per se definitur, ita definitio hominis primo et per se est sibi idem, et hic homo per se et non primo definitur, ideo definitio hominis per se et non primo, est idem huic homini, et hic homo actu existens habet definitionem hominis, nec per se, nec primo, sed tantum per accidens, ideo definitio hominis est idem sibi tantum per accidens, etc.
Adverte tamen, quod quando dicit quod hic homo per se et non primo definitur, non sic debet intelligi quod definitio sit de quidditate hominis singularis, includendo singularitatem,
quia nec singularitas pertinet ad quidditatem, nec aliquid praedicatur in quid de singularitate, ut exposui super 1. Doctoris distinct. 25. sed sic intelligitur quia hic homo est quoddam ens per se constitutum per se ex humanitate et haecceitate,ideo definitio hominis dicitur convenire per se, quia hic homo dicit per se unum conceptum ; sed de hoc vide quae exposui super secundo dist. 3. quaest. 1. Et quia hic homo actu existens non dicit unum conceptum per se, sed tantum per accidens, quia existentia non facit unum per se conceptum cum eo cujus est, loquendo de per se conceptu Logice, ideo nihil potest per se praedicari de tali conceptu.
Dicit ergo Doctor quod homo in communi non contractus ad haecceitatem habet primo et per se definitionem, et primo et per se eamdem sibi, et sic materia hominis non contracta ad haecceitatem vere pertinet ad quidditatem hominis, et non prohibet talem quidditatem esse idem homini primo et per se.
Ex dictis supra patet responsio ad alias auctoritates, et similiter patet responsio ex littera immediate sequenti.