Consequenter cum dicit, audiant, inducit alios primo ad causam laudis. Secundo ad ipsam laudem, ibi, magnificate. Principium laudis est interius gaudium; unde dicit, audiant mansueti. Et ideo laetantur in omnibus quae dei sunt, quia immites non laetantur, sed rebellant. Et dicit, audiant.
Quia haec laetitia est ex auditu aliorum bene agentium.