CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Secundo principaliter probatur dicta consequentia pro specie intelligibili. Primo, intellectus potest habere operationem sibi propriam sine potentiis inferioribus, alias non posset esse sine eis ; ergo habet praesentiam objecti sine eis, quia causae hujus praesentiae, id est, speciei, sunt naturales, scilicet phantasma et intellectus agens, et debite applicatae passo, id est, intellectui possibili. Secundo, aliae potentiae cognitivae inferiores ut sensm communis, habent speciem sibi propriam distinctam a specie sensus externi ; ergo et intellectus speciem propriam distinctam a phantastica, quia quod perfectionis est in inferiori, concedendum est superiori potentiae.
De secundo membro (a), scilicet praesentia objecti, probatur illa consequentia prima, primo sic: Aut intellectus potest habere objectum sibi praesens in ratione objecti intelligibilis absque hoc, quod sit praesens.alicui potentiae inferiori,aut non. Si non,igitur non potest habere aliquam operationem sibi propriam sine potentiis inferioribus, quia si non potest habere objectum suum sibi praesens sine eis, non potest habere operationem sine eis, igitur nec esse sine eis secundum argumentum Philosophi in 1. lib. de Anima, unde non contingeret intellectum separari a corpore sicut perpetuum a corruptibili, nisi posset habere operationem propriam non dependentem a parte sensitiva. Si autem potest habere objectum praesens absque ejus praesentia potentiae inferiori: ergo habet (b). Haec consequentia probatur, quia agentia talis praesentiae objecti, scilicet phantasma et intellectus agens sunt sufficienter appropinquata intellectui possibili, et agunt per modum naturae, et ita causant necessario in illo praesentiam cujus est receptivus: modo objectum non est praesens intellectui possibili in cognitione abstractiva ante actum elicitum, nisi per aliquod repraesentativum, quod voco speciem, et sic habeo propositum.
Secundo sic: Aliae potentiae cognitivae habent objectum praesens eis, non solum praesentialitate secundaria, scilicet quia illa sunt praesentia aliis potentiis inferioribus, sed propria praesentialitate, sicut sensus communis habet colorem sibi praesentem, non tantum inquantum est praesens visui, sed quia habet speciem ejus praesentem in organo sensus communis; ergo cum hoc sit perfectionis in potentia cognitiva, scilicet posse habere objectum sibi praesens sub ratione, qua est objectum talis potentiae, sequitur quod intellectus pon tantum potest habere objectum sibi praesens, quia praesens est virtuti phantasticae, sed propria praesentialitate, inquantum scilicet relucet intellectui per aliquod, quod est in intellectu. Item (c) potentia non potens habere actum nisi circa objectum sibi praesens, si non potest habere illud praesens, nisi per aliquam aliam potentiam, cui conjungitur contingenter, dependet in operatione sua a tali potentia sibi contingenter conjuncta,et ita est imperfecta. Intellectus, certum est quod non potest habere operationem nisi circa objectum sibi praesens, et per te non potest habere objectum praesens sibi nisi in virtute phantastica ; virtus autem phantastica contingenter conjungitur intellectui, inquantum potentia est: igitur intellectus in operatione sua dependet ab illa potentia, cui contingenter conjungitur, et ita haec positio ponit in ea imperfectionem potentiae cognitivae. Nulla autem imperfectio est ponenda in aliqua natura, nisi necessitas appareat in tali natura: ergo imprefectio talis non est ponenda in intellectu.
Si objicias, pluralitas non est ponenda nisi ubi est necessitas: hic autem non est necessitas, cum ita bene possit poni intellectum habere actum sine specie, sicut cum specie ; ergo non est ponenda talis species. Respondeo, necessitas est, quando perfectio naturae hoc requirit. Licet autem hoc suppositum quod est homo, posset habere objectum sibi praesens in phantasmate, quia homo est, tamen natura intellectualis hominis ut intellectualis est, non habet objectum sufficienter sibi praesens, si non habet ipsum, nisi praesentia mendicata a virtute phantastica. Hoc igitur multum vilificat naturam intellectivam ut intellectiva est, quia removetur ab ea illud quod est perfectionis in potentia cognitiva, et invenitur in potentia sensitiva ut in virtute phantastica ; ponitur igitur haec pluralitas propter necessitatem, quia propter perfectionem naturae perfectioris salvandam, majorem quam sit naturae imperfectioris, vel saltem aequalem.