In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Christus in triduo, Theologice loquendo, non fuit homo ; est communis D. Thom. Alens. Bonav. Richard. et omnium, praeterquam Hug. et Mag. Probatur, primo ex August. et Damasc. citatis num. 4. Secundo ratione, quia tunc non habuit humanitatem, quia haec non est partis seorsim, nec forte conjunctim sumptae, de quo sup. d. 2. q 2.
Modo ad propositum (m) contra Magistrum, dico quod Christus in triduo non fuit homo, quia licet habuit partes naturae unitas sibi, non tamen habuit naturam humanam sibi unitam. Natura enim humana non est partes, nec partes unitae, quia pono quod natura in se dicit entitatem absolutam ultra partes, ut probavi dist. 2. hujus, unde humanitas non dicit solum respectum unionis partium ultra partes, non enim illud, quo homo formaliter est homo, est relatio, est autem homo formaliter homo humanitate. Si enim homo nihil esset nisi partes unitae sibi, homo non esset unum nisi aggregatione, sicut nec quinarius est unitates, quinque scilicet, sed est illud totum, quod resultat ex quinque unitatibus ; aliter si esset ille unitates, esset unum sicut acervus.
Dico igitur, quod homo habet unitatem quamdam et entitatem aliam ab istis partibus etiam unitis, non tamen partialem entitatem, quae cum istis faciat compositum, tunc enim procederetur in infinitum. Et illud totum, sive forma totius, non fuit unita Verbo in triduo, ideo tunc Verbum non fuit homo, et quamvis illud totum non sit sine unione partium, tamen unio illa vel relatio non est formalis ratio illius totius. Hoc de realitate quaestionis in se.