Deinde cum dicit, magnificate, hortatur ad laudem. Et primo ad interiorem. Secundo ad exteriorem, ibi, et exaltemus. Quantum ad primum dicit, magnificate dominum mecum. Idem est magnificare et laudare deum, quia idem est bonitas dei et magnitudo: quia in his quae non mole magna sunt, idem est majus esse quod melius, secundum Augustinum de Trin.. Et ideo dicit, magnificate: Luc. 1: magnificat anima mea dominum. Et hic respondet ei quod dicit, benedicam dominum.
Quoad secundum dicit, et exaltemus nomen ejus.
Quod in se altum exaltari dicitur, dum diffunditur in multis: Eccl. 43: glorificantes deum exaltate eum, quantum potestis etc.. In idipsum, idest concorditer. Et hoc respondet ei quod dicit, laus ejus in ore meo.