CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De modo in quo veri amici communicant.
Amicis igitur qui boni sunt secundum virtutem, maxime delectabilissimum est se invicem videre amantibus amore qui AdminBookmark vocatur : ita etiam (ut dicit Avicenna) quod si subito videant se invicem, citatur qui in ipsis est pulsus : eo quod cor facit diastoles tamquam nitatur subito comprehendere praesens amatum. Et ideo magis eligunt hunc sensum qui est visus quam alios : eo quod hic in pluribus et magis certificat, et secundum sensum hoc maxime est et fit amor et augetur. Hoc autem modo secundum hunc sensum et in amicis fit eligibilissimum convivere secundum visum. Visus enim multas differentias ostendit et certifice nuntiat : unde est illud Horatii,
Segnius irritant animum dimissa per aurem, Quam quae sunt oculis submissa fidelibus .
Diximus enim quod amicitia quaedam communicatio est, et quod amicus sicut se habet ad seipsum, sic se habet ad amicum : propter quod sensus quo uti- tur circa seipsum et quem eligit ad suiipsius contuitum, et notitiam habet, eligit: etiam ad amicum nocendum. Auditus enim non est nisi de signo, et non de re, nec in ipso percipitur quid foedum vel pulchrum sit, nec ostendit nisi soni differentias. Alii autem tres sunt sensus non disciplinabiles, sed indicatores alimenti, quemadmodum in libro de Sensu et sensato probatum est. Propter quod sensu visus frui eligunt amici sibiinvicem plus quam alio sensu.
Amicitiae enim operatio et constitutio et augmentatio fit in convivere secundum hunc sensum maxime : propter quod convenienter amici appetunt videre se invicem : et per hunc sensum hoc quod est esse singulis aliquando seorsum, et id cujus gratia eligunt vivere in hoc eodem delectabili et amabili, et cum amicis volunt conversari. Quod enim unusquisque fortissime desiderat, in hoc dicit esse suum esse et vivere, et propter illud dicit esse totam suam vitam : sicut virtuosi esse totum reputatur esse in operibus virtutis, et contemplativi in contemplatione, gulosi autem in epulis, et ebriosi in potibus : et si abstrahantur a talibus, tristantur ac si interceptum sit eis esse et vita. Propter quod quando conveniunt, aliqui quidem compotant, alii quidem colludunt ad aleas, alii autem coexercitantur forte in palaestra, et forte in sagittis, vel aliis exercitiis : aliqui autem convenantur, et aliqui comphilosophantur, singuli commorantes in hoc ad amicos quodcumque maxime
diligunt de numero eorum quae ad vitam pertinent. Convivere enim volentes cum. amicis, haec maxime faciunt, et in. his communicant cum amicis, in quibus existimant convivendum, et ad quae referunt totam vitam.
Et ex hoc fit mala pravorum amicitia. Communicant enim sibiinvicem in pravis, et instabiles de pravitate in pravitatem defluentes. Necesse est enim malos fieri et utriusque pravitatem in alterum transfluere, per hoc quod similitudine amicitiae et qualitate assimilati sunt ad invicem. Amicitia autem eorum qui AdminBookmark sunt et superboni, fit i AdminBookmark et su- perbona, coaucta in utroque amicorum colloquiis optimis. Adhuc autem et meliores fiunt talium amicitiae in hoc quod operantes sunt optima. Jam enim olim probatum est omnes habitus operationibus et generari et augeri. Tunc etiam meliores fiunt, quia amici in amicitiae operibus diriguntur ad invicem, et uterque trahit se ad alterum, et avellunt se ab oppositis, et recipiunt ad invicem optima in quibus sibiipsis complacent : aliter enim non essent studiosi. Unde in poesi Theognidis dicitur, quod bona quidem a bonis recipiuntur . In antiquo autem proverbio dicitur, quod. " ab impio egredietur impietas ". De amicitia quidem igitur in tantum dictum sit. In sequenti enim libro de delectatione et felicitate contemplativa est pertranseundum .