IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Post relatam et reputatam opinionem, quam tenent Nominales, scilicet corpus ut hic, videri posse, si Deus permitteret, refert sent. D. Thom. hic q. 1. 7. tenentis oculo glorioso miraculose visibilem esse existentiam Christi in Eucharistia. Rejicit hanc, ac ejus rationem simul cum rationibus aliorum, qui aliter sentiunt.
Hic (a) dicitur, quod distingui potest de oculo glorioso. Item de videre naturaliter, et gloriose, vel miraculite; neuter autem visus potest videre naturaliter corpus Christi in Eucharistia, et ponitur una ratio, quia non potest ibi esse contactus, sine quo non est actio naturalis in corporibus. Ratio autem quare ibi non potest esse contactus, est, quia corpus Christi non respicit ibi species ratione quantitatis: quantitas autem sola est ratio contactus.
Alia ratio est, quia color respicit quantitatem pro per se subjecto: corpus autem Christi non habet ordinem ad locum ratione quantitatis ; ergo nec ratione coloris ; ergo corpus Christi non potest immutare medium immutatione aliqua virtute coloris, et ita nec ad visionem. Ponitur alia ratio, quia species non potest hic derivari ab objecto per medium, quia objectum non est in loco; derivatio autem talis requiritur ad visionem. Additur etiam, quod nec lumen gloriae, quale ponitur in corpore, vel oculo glorioso, potest attingere rem non existentem alicubi, ut in loco ; ergo nec istud corpus, cum istud, ut hic, non sit alicubi.
Tertio additur, quod nec per miraculum potest aliquis oculus elevari ad cognoscendum istud, quia non potest elevari ad cognoscendum existentiam substantiae separatae; corpus autem Christi, ut hic, habet modum existentiae substantiae separatae ; ergo, etc.
Contra primum : Angelus nunquam est praesens localiter, nisi definitive: movet tamen localiter corpus sibi proportionaliter praesens, et si haberet virtutem alterandi ipsum, alteraret corpus ut ibi praesens; ergo non requiritur ex parte moventis existentia corporalis ad hoc, quod alteret organum ad sensationem. Item, corpus Christi non est praesens speciei alicui ad minus, nisi minimo sensibili, quia nulli indivisibili est praesens ibi: minimum autem sensibile potest percipi a sensu perfectissimo, secundum Aristotelem in fine de Sensu et Sensato, in dubitatione ultimas ergo istud poterit percipi a visu perfectissimo, non obstante suo modo existendi hic.
Contra aliud, non est simile de substantia separata, et de isto corpore, quia istud corpus est quantum coloratum et figuratum; non sic autem substantia separata. Argumentum primum, scilicet de contactu, non concludit, quia contactus, ut dicit habitudinem corporis ad corpus extrinsecum, non videtur necessario requiri ad aliquam actionem absolutam, cujusmodi est immutatio sensus, quia actio absoluta videtur posse praecedere quemcumque talem respectum extrinsecus advenientem: ergo licet corpus ut hic, non contingat, excludendo talem respectum extrinsecus advenientem ad corpus aliud, non sequitur quin possit alterare, quod est immutare ad formam absolutam sensationis.
Ad secundam rationem, non sequitur, nisi quod color non habet ordinem ad locum, eo modo quo quantitas, quae est subjectum ejus, non habet ordinem ad locum: hoc autem non est, nisi quia non est extensio proportionalis extensioni quantitatis illius corporis. Si
ergo inferas, quod color non coextenditur extensioni quanti continentis, concedo; sed si inferas, ergo non potest alterare medium, nihil ad B.
Ad tertium de derivari per medium, improbatum est per primam rationem, quia Angelus bene potest habere aliquem effectum ordinate derivatum in passo secundum partes passi, licet ipse Angelus, ut agens, non habeat alicubi esse localiter. Quod additur de lumine gloriae, non est evidens quomodo propter non existentiam corporis, ut in loco, non possit attingi in ratione objecti ab habente tale lumen. Quod additur de miraculo, non probatur, quia existentia hujus corporis, licet quoad aliquid similis sit existentiae Angeli, non tamen quoad sensibile et visibile, quia Angelus caret illis principiis, quae requiruntur in aliquo objecto ad actum sensationis, scilicet quantitate et quantitatibus sensibilibus. Ista autem substantia habet quantitatem et qualitates sensibiles, licet modus aliquis eis auferatur: oporteret ergo probare, quod talis modus esset simpliciter necessarius, ad hoc quod esset sensatio istorum.