Consequenter cum dicit, exquisivi, ponitur materia laudis, quae est divina clementia in exaudiendo.
Circa primum duo facit. Primo enim ponit clementiam ejus exauditionis. Secundo meritum exauditionis, ibi, iste pauper clamavit. Circa primum duo facit. Primo enim ponit beneficium sibi concessum.
Secundo invitat alios ad hoc beneficium consequendum, ibi, accedit etc.. Circa primum tria facit. Primo enim ponit petitionem. Secundo exauditionem, ibi, et exaudivit. Tertio exauditionis effectum, ibi, et ex omnibus. Dicit ergo, exquisivi dominum. Optima optio quaerere ipsum deum: unde in oratione dominica primo petitur, sanctificetur nomen tuum isa. 55: quaerite dominum dum inveniri potest. Dicit ergo, exquisivi; quasi dicat, cum magna diligentia quaesivi. Et ideo subditur exauditio, et exaudivit me. Effectus autem exauditionis est, quia ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Eripuit namque justos ex tribulationibus quandoque ut tribulationes non patiantur: job 5: in sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. Quandoque ut non nimis molestentur: Ps. 93: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam: 2 Cor. 1: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: et hanc consolationem semper habent viri sancti. Item eripuit exterius, quia nunquam mali possunt separare sanctos a christo: Rom. 8: quis nos separabit a charitate christi?