Quod deus nemini est causa peccandi.
Quamvis autem quosdam peccatores deus ad se non convertat, sed in peccatis, secundum eorum merita, eos relinquat, non tamen eos ad peccandum inducit.
Homines enim peccant per hoc quod deviant ab ipso, qui est ultimus finis, ut ex superioribus patet.
Cum autem omne agens agat ad proprium finem et sibi convenientem, impossibile est quod, deo agente, aliqui avertantur ab ultimo fine, qui deus est. Impossibile igitur est quod deus aliquos peccare faciat.
Item. Bonum causa mali esse non potest. Sed peccatum est hominis malum: contrariatur enim proprio hominis bono, quod est vivere secundum rationem. Impossibile est igitur quod deus sit alicui causa peccandi.
Praeterea. Omnis sapientia et bonitas hominis derivatur a sapientia et bonitate divina, sicut quaedam similitudo ipsius.
Repugnat autem sapientiae et bonitati humanae quod aliquem peccare faciat. Igitur multo magis divinae.
Adhuc. Peccatum omne ex aliquo defectu provenit proximi agentis, non autem ex influentia primi agentis: sicut peccatum claudicationis provenit ex dispositione tibiae, non autem ex virtute motiva; cum tamen ex ea sit quicquid de perfectione motus in claudicatione apparet. Proximum autem agens peccati humani est voluntas. Est igitur defectus peccati ex voluntate hominis, non autem a deo, qui est primus agens: a quo tamen est quicquid ad perfectionem actionis pertinet in actu peccati.
Hinc est quod dicitur Eccli. 15-12: non dicas, ille me implanavit. Non enim necessarii sunt ei homines impii. Et infra: 21 nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi. Et Iac. 1-13 dicitur: nemo, cum tentatur, dicat quoniam a deo tentetur: deus enim intentator malorum est.
Inveniuntur tamen quaedam in Scripturis ex quibus videtur quod deus sit aliquibus causa peccandi. Dicitur enim exodi 10-1, ego induravi cor Pharaonis et servorum illius et Isaiae 6-10, excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava: ne forte videant oculis suis et convertantur, et sanem eos et Isaiae 63-17, errare nos fecisti de viis tuis, indurasti cor nostrum, ne timeremus te. Et Rom. 1-28, dicitur: tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt. Quae omnia secundum hoc intelligenda sunt, quod deus aliquibus non confert auxilium ad vitandum peccatum, quod aliis quibusdam confert.
Hoc autem auxilium non solum est infusio gratiae, sed etiam exterior custodia, per quam occasiones peccandi homini ex divina providentia tolluntur, et provocantia ad peccatum comprimuntur.
Adiuvat etiam deus hominem contra peccatum per naturale lumen rationis, et alia naturalia bona quae homini confert.
Cum ergo haec auxilia aliquibus subtrahit, pro merito suae actionis, secundum quod eius iustitia exigit, dicitur eos obdurare vel excaecare, vel aliquid eorum quae dicta sunt.