CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Resolvit ob allatas rationes dari species intelligibiles, quod amplius probat ex Philosopho, Augustino, et a ratione,et solvit argumenta principalia.
Ad quaestionem (a) ergo dico, quod est necesse ponere in intellectu speciem intelligibilem,priorem naturaliter actu intelligendi propter rationes jam positas ex parte objecti, inquantum universale et inquantum praesens intellectui, quae duae conditiones, universalitas scilicet et praesentia praecedunt naturaliter intellectionem. Haec etiam videtur intentio Aristotelis, qui tertio de Anima, volens quod anima sit quodammodo omnia, quasi probando, exponit se, quod est per sensus sensibilia, et per intellectum vel scientiam scibilia, quod aliqui exponunt quod non loquitur uniformiter hic et ibi, quia de sensu loquitur quantum ad speciem impressam, de intellectu autem quantum ad habitum scientiae.
Sed haec expositio (b) non videtur esse ad intentionem Philosophi, quia sicut antiqui posuerunt animam esse omnia realiter, ut omnia cognosceret, sic Philosophus ponit eam esse omnia non realiter, sed per quamdam similitudinem. Si autem per sensus esset sensibilia propter similitudines impressas, et per intellectum esset intelligibilia, aut hoc esset propter scientiam quae est in intellectu, ita non esset scibilia propter similitudinem, quia scientia de se non est similitudo intelligibilis, circumscripta omni alia specieobjectum repraesentante ; aut propter aliquod phantasma repraesentans objectum intelligibile, et tunc non esset anima intelligibilia omnia per intellectum, sed omnia per phantasma, nihil enim esset ibi repraesentans intelligibile nisi phantasma tantum, secundum positionem istam.
Item Aristoteles 8. Physicorum ponit quod acquisita scientia reducitur intellectus de potentia essentiali ad accidentalem, quaero quid intelligat per scientiam ? non habitum sequentem actum, quia quando intellectus egit, non fuit
in potentia essentiali;manifestum est igitur quod formam praecedentem actum, ergo speciem intelligibilem. Probatio, tum quia phantasma non reducit intellectum de potentia essentiali ad potentiam accidentalem. Tum quia omnis illa scientia, quae dicitur habitus quidditatis primi objecti, esset in phantasia . ergo ibi esset omnis habitus de eodem, quia secundum Philosophum 9. Metaph. idem habitus intellectus et scientia.
Expressius tamen est ad istud intentio Augustini. Quod deduco sic: nihil enim sufficienter natum est gignere notitiam actualem, nisi ipsum habeat objectum prius naturaliter quam actum, praesens sibi in se vel in aliquo repraesentante ipsum; sed negando speciem intelligibilem, tota pars intellectiva non habet ante actum intelligendi, objectum sibi praesens in se, nec in aliquo repraesentante ; ergo negando speciem intelligibilem, nihil in intellectiva parte erit sufficienter natum gignere actum intelligendi, et ita nihil in parte intellectiva erit sufficienter memoria respectu talium intellectionum vel gignitiohum, quod negat Augustinus 12. de Trin. c. 14. Si respondeas (c), quod memoria est in parte intellectiva proprie sumpta per hoc, quod intellectus factus est in actu primo intelligendi, et sic est activus respectu secundi actus intelligendi, ita quod habens notitiam primam confusam, activus est respectu notitiae secundae distinctae.
Contra, hoc est contra opinionem istam et contra Augustinum.
Contra opinionem (d) : Quia ponit quod universale ut in phantasmate, est ibi quasi in memoria, ut autem movens actum intelligendi, est ibi praesens quasi in intelligentia ; ergo per istam opinionem nullus actus intelligendi est memoriae, sed intelligentiae.
Est etiam hoc (e) contra Augustinum, ut apparet de Trinit 15. c. 21. Memoriae (inquit) tribuentes omne quod scimus, et si non inde cogitemus, intelligentiae vero proprio modo quodam, tribuentes cogitationis informationem ; et lib. eodem. 15. et 7. Nihil intelligimus nisi per intelligentiam. Similiter arguitur ratione (f), quia actus ille, quod memoria est in actu primo, aut est idem cum illo actu intelligentiae, et tunc idem erit ratio gignendi se ; aut erit alius, et tunc vel erit simul cum actu intelligentiae, et tunc duo actus erunt simul aut non, et tunc memoria formaliter, quando non erit. Est enim memoria formaliter per te, per illud quod non est, quando gignitur actus secundus.
Si etiam (g) dicas, quod memoria est memoria per habitum scientialem, hoc non stat cum opinione. Quia dicit quod per habitum, non est objectum praesens nisi in phantasmate,et ideo habentem habitum oportet recurrere ad phantasma ad hoc,ut actu intelligat: ergo non est objectum praesens per habitum scientialem praecise, sed per phantasma, quod non est in parte intellectiva, et hoc magis patebit respondendo ad auctoritates Augustini ponentis scientiam in memoria, et non speciem impressam in intellectu, sicut arguitur ex verbis. ejus.
Ad quaestionem ergo dico, quod oportet ponere in intellectu ut habet rationem memoriae, speciem intelligibilem repraesentantem universale, priorem actu intelligendi naturaliter, et hujus necessitas est duplex. Una ex conditione per se objecti, quae est universalitas, quae ut per se ratio objecti, semper praecedit actum, quod non esset, nisi esset species impressa in intellectu. Alia est conditio et dignitas potentiae superioris, ne ipsa vilificetur, quomodo autem vilificaretur, dictum est supra.
Ad evidentiam ergo quaestionis, sciendum quod memoria potest accipi tripliciter, vel intellectus sub ratione memoriae. Uno modo ut est conservaliva specierum praeteritorum ut praeterita sunt, et isto modo loquitur Philosophus in de Memoria et reminiscentia. Alio modo ut est conservativa specierum repraesentantium objecta in se, sive sint realiter sive non, et hoc modo loquendo de memoria, dico quod oportet ponere speciem in intellectu ut habet rationem memoriae, tum propter universalitatem, tum propter dignitatem potentiae. Tertio modo accipitur prout habet aliquod principium eiiciendi aliquam notitiam actualem, quod tamen non manet sine actu secundo, quomodo posuit Avicenna speciem in intellectu nostro, et de ista dicetur in quaestione sequenti. Haec, quae supra probavi, videtur esse intentio Philosophi, 3. de Anima, ubi dicit, quod anima est quodammodo omnia intelligibilia per intellectum, sicut sensibilia per sensum, quod non potest intelligi per habitum, quia non est similitudo repraesentativa objecti, quia sequitur actum aliquem habitus omnis.
Et confirmatur hoc, quia habitus scientiae, per quam reducitur intellectus de potentia essentiali ad potentiam accidentalem respectu actuum, de quo loquitur Philosophus 2. de Anima, et 8. Physic. necessario praecedit actum intelligendi , scientia autem quae habitus est sequitur actum, eo quod generatur ex actibus. Unde ista scientia quae reducit intellectum de potentia essentiali ad potentiam accidentalem, est species quae vere est habitus, quia nata radicari et firmari in intellectu. Sed tamen non omnis habitus est species, quia habitus actualiter radicatus et firmatus, non est species quae praecedit actum, nata radicari et firmari, quia ista postea firmatur per actum. Item, secundum istos, non videtur aliquis habitus ponendus in intellectu nostro, sed tantum in virtute phantastica, quia secundum quemcumque modum essendi est objectum in aliqua potentia, secundum eumdem modum essendi sunt omnia quae continentur in ipso objecto virtualiter ; igitur si objectum non sit per suum repraesentativum in intellectu, sed in virtute phantastica, omnia explicanda et explicabilia de illo objecto erunt ibidem, et ita non erit nisi habitus phantasticus (praecipue si phantasmata ordinate concurrant) explicans omnes veritates scibiles de illo objecto;et omnis scientia erit in phantasia et perfectio ejus, et non erit perfectio intellectus contra Philosophum, et sic cum ista species in phantasia, virtute sua contineat actum intellectus; ergo actus ille erit in phantasia.
Item, Aug. 13. de Trin. c. 4. et 15. c. 3. investigat Trinitatem, ubi dicit quod impossibile est accipere imaginem Trinitatis ex anima nostra vel in mente, nisi per hoc quod aliquid est in memoria ex quo exprimitur aliud. Tunc arguo sic: si in mente est aliquid exprimens verbum, oportet quod hoc sit per aliquid intrinsecum sive existens in memoria, sed non est exprimens verbum,nisi memoria habens objectum menti praesens intra se, alias non erit exprimens; ergo cum objectum non sit praesens in memoria quidditative et realiter, nec ut est in phantasmate,necessario erit praesens per speciem intelligibilem.
Ad argumenta (h) in oppositum principalia, primo apparet quod illud argumentum primum non cogit, quia si valeret, concluderet contra omnem opinionem quod nullo modo possit intelligi universale, quidquid enim sit illud per quod universale repraesentatur, similiter repraesentabit, sicut si esset impressum ab objecto ; sed si imprimeretur ab objecto, imprimeretur a singulari, quia actus est singularis, sicut argumentum dicit. Ideo respondeo, quod alia potest esset ratio agendi et alia ratio agentis. Singularitas est conditio agentis,non ratio agendi, sed ratio agendi est ipsa forma existens in singulari, secundum quam singulare agit, cum ergo accipitur quod quaecumque species gignitur ab aliquo, repraesentat ipsum secundum illam rationem secundum quam gignitur ab eo: si intelligatur de ratione gignentis, falsa est ; si de ratione gignendi,concedi potest, et tunc non sequitur quod repraesentat eum sub ratione singularis, sed sub ratione naturae, quia ratio naturae est ratio gignendi.
Sed ista responsio non videtur sufficere, quia ita videretur, quod species in sensu repraesentaret universale et non singulare, quia ratio gignendi speciem in sensu non est singularitas, sed ratio naturae.
Ideo generaliter respondeo, quod quando species gignitur ab aliquo sicut a totali causa, repraesentat ipsum sub illa ratione sub qua gignitur, loquendo de ratione gignendi: et etiam repraesentat ipsum concomitanter sub ratione gignentis, aut saltem non sub ratione opposita rationi gignentis, et ideo species in sensu non repraesentat objectum sub ratione universalis, quae est conditio opposita rationi gignentis singularis. Sed in proposito objectum non est causa totalis gignens respectu speciei intelligibilis, quia cum ipso agit intellectus agens sicut partialis causa,et ideo genitam ab istis duabus causis,potest repraesentare objectum sub opposita ratione singularitatis, quae est ratio gignentis. Ad secundum (k) de praesentia ista, dico quod objectum respectu potentiae habet primo praesentiam realem, scilicet approximationem talem, ut possit gignere speciem talem in intellectu, quae est forma intellectus. Secundo, per istam speciem genitam, quae est imago gignentis, est objectum praesens sub ratione cognoscibilis sive repraesentato. Prima praesentia praecedit naturaliter secundam, quia praecedit naturaliter impressionem speciei, per quam est formaliter secunda praesentia. Quando igitur accipitur quod species in intellectu non est causa praesentiae objecti, dico quod falsum est de praesentia sub ratione cognoscibilis, saltem in cognitione abstractiva de qua modo loquimur, et cum probatur, quia prius est objectum praesens quam species ibi, hoc est verum de praesentia reali, qua agens est praesens passo, et intelligo sic quod in primo signo naturae est objectum in se, vel in phantasmate praesens intellectui agenti: in secundo signo naturae in quo illa sunt praesentia intellectui possibili ut agentia passo, gignitur species in intellectu possibili: et tunc in tertio per speciem est objectum praesens sub ratione cognoscibilis.
Ad tertium (1) Augustinus 6. de Trinit. ponit memoriam esse multorum simul cognitorum habitualiter,sicut patet ibi de perito multarum disciplinarum: ergo oportet secundum omnem opinionem, ponere multa cognita in memoria habitualiter, et illa ut sunt ibi sunt aliquo modo causa notitiae genitae secundum Augustinum, et non nisi causa naturaliter, quatenus praecedunt actum voluntatis: igitur si argumentum valet, secundum omnem opinionem concluderet actualem cognitionem plurium simul.
Ideo respondeo, sicut dictum est de primo cognito secunda quaestione hujus tertiae distinctionis, quia cujuscumque speciei singulare fortius primo movet sensum, ejus phantasma efficacius imprimitur et primo movet intellectum, et quoad istum primum actum non est in potestate nostra, quin intelligamus secundum Augustinum, 3. de libero arbitrio. Non est in po testate nostra quin visis tangamur. Sed isto posito actu, in potestate nostra est cognitio actualis cujuslibet habitualiter noti, de hoc dist. 6. dicetur. Cum igitur dicit, aut potest movere ista species ad intellectionem, aut non, dico quod potest. Sed si alia species fortius movet, ista impeditur ne modo moveat, potest autem postea per imperium voluntatis imperantis movere ad cognitionem istius, et cujuslibet alterius objecti habitualiter cogniti.
Ad Algazelem dico quod similitudo nihil valet, quia hic tollitur illud quod est ibi ratio impossibilitatis, quod probatur per Aristotelem et Commentatorem 7. Metaphys. ubi volunt quod rationes oppositorum non sunt oppositae in intellectu.
Ad (m) quartum dico, quod non tantum intellectus patitur ab objecto reali imprimente talem speciem realem, sed ab illo objecto ut in specie intelligibili, patitur passione intentionali, et illa passio est receptio intellectionis, quae est ab intelligibili inquantum intelligibile est, relucens in specie intelligibili, et istud pati est intelligere, sicut patebit in quaestione proxima.
Cum ultra deducis, quod tunc intellectio non est motus rei ad animam, non sequitur, quia impressio speciei est quidam motus rei ad animam, quatenus res habet esse in illa specie. Intellectio etiam sequens speciem impressam, est motus rei ad animam, quatenus per intellectionem objectum habet esse in anima actualiter cognitum, quod prius tantum habuit esse habitualiter cognitum, etc.