IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Hic dicitur, etc. Impugnat fundamenta D. Thomae et Richardi. Probat primo, non posse videri naturaliter ab oculo glorioso, aut non glorioso, quia deest contactus physicus per quantitatem, qui exigitur in corporibus ; corpus autem Christi est sub speciebus non ut quantum, id. est, cum extensione. Contra, quia An--
gelus potest movere corpus sibi praesens, quamvis non existat modo quantitativo, et si haberet virtutem alterativam, etiam alteraret, deinde quia corpus non est praesens indivisibili, sed minimo sensibili ; sed minimum sensibile potest immutare sensum ex Philosopho allegato, deinde non requiritur contactus physicus ad actionem absolutam, qualis est sensatio. Agit de visione, quae potest esse rei immediate, et non per speciem immissam.
Secunda ratio, corpus Christi non habet ordinem ad locum ratione quantitatis, neque ratione coloris ; ergo corpus Chri-
- sti non potest immutare medium ratione coloris, ita neque in ordine ad visionem. Respondet probandam esse consequentiam, et similiter probandum est, quod non possit causare speciem.
Dices has rationes amplectitur ipse Do-
- ctor in secunda conclusione, quia ipse recurrit ad defectum extensionis in loco, ut probet, neque objectum sic existens, posse causare visionem, aut eam terminare.
Respondetur, quod aliter procedat, quam rationes positae procedunt a principio valde generati, et non subsistente, nempe requiri in corpore extensionem, et contactum universaliter ad omnem actionem ; et hoc non est verum, quia datur actio in distans per Doctorem, neque requiritur etiam extensio in agente corporeo, nisi ad illam actionem in specie, quae recipitur in corpus. Unde phantasia aut phantasma agit in intellectum, sicut et corpus etiam existens indivisibiliter, ut superiori quaestione visum est.
Doctor autem non ex ratione universali, et necessitate extensionis in agente corporeo ad quamlibet actionem procedit: sed ex ratione in specie, qua exigitur extensio, ut dispositio requisita ad sensationem, sine qua objectum nequit habere praesentiam et approximationem debitam, neque ex parte objecti, neque ex parte talis potentiae, nisi extensum sit, quia potentia sicut est materialis et extensa, non abstrahit in operando a tali modo. Neque ex alia parte objectum potest immutare aut terminare visionem, nisi in debita approximatione, quia sensibile supra sensum positum non causat sensationem, neque etiam in quocumque situ, sed in situ opposito positum natum est terminare visionem, aut acies pupillae in illud tendere, ut patet experientia, quia objectum, verbi gratia, in speculo terminat visionem in angulo reflexionis speciei.
Tertia etiam ratio, qua probatur quod oculus gloriosus non possit in corpus sic existens, non sufficienter probat, quia ratio aut repugnantia ex parte luminis vix potest assignari: recurrendum ergo est ad ipsum objectum, qua ut hic, et invisibile ex ex ratione praemissa. Alia similiter ratio de modo existendi substantiae separatae non servat paritatem, quia hic Christus habet colorem, figuram, et alia requisita ex parte objecti sensibilis praeter solam extensionem, non ita substantia separata.
Antequam progrediamur ad solutionem quaestionis, quae habetur in sequenti paragrapho, occurendum est censurae, qua aliqui notant secundam rationem contra primum fundamentum sententiae oppositae; in ea dicit Doctor Christum non esse praesentem indivisibilibus specierum, sed minimo sensibili. Quantum ergo ad praesentiam Christi sub partibus specierum, earumque indivisibilibus, varie resolvitur. Prima sententia tribuitur Altissiodorensi lib. 4. sum. tract. 5. cap. 4. quasi asseruit ante fractionem Christum tantum esse sub tota hostia, non autem sub partibus, nisi tantum separatis, sed hoc asseruit in eo sensu quo dicit non esse sub partibus primo, nisi quando separanlur ; et sic etiam explicari debet Albertus in 4. dist. 13. art. 11.
Secunda sententia tribuitur Alensi 4. part. quaest. 40. m. 3. art. 5: D. Bonayenlurae in 4. dist. 10. art. 1. quaest. 1. Gabrieli lect. 80. "" canonem Missae, dub. 4. qui asserunt Christum non esse in hoc Sacramento, nisi sub iis partibus quantitatis, quae si separarentur, possit conservari seorsim, et sic sequitur, quod Christus non erit infinities in Sacramento secundum numerum determinatum.
Aliqui hanc opinionem erroris insimulant, ut Solo, asserens non minus esse de fide Christum contineri sub partibus singulis separatim sumptis, quam etiam continuis. Caeterum alii temperant censuram, nempe non esse haeresim, sed reducendam esse ad errorem seu temeritatem ; ita Vasquez et Suarez ciiandi. Ratio hujus est, quia tam Concilium Tridentinum sess. 13. can. 3. quam Florentinum docent Christum esse sub singulis partibus facta separatione earum ; addunt ergo illam limitationem, ut excludant comprehendi partes in toto continuas. Addunt hi auctores errorem in fide docere illam sententiam.
Sed eam explico aliter juxta dicenda inferius dist. 11. quaest. 6. de materia consecrabilti, quod sicut quantitas in ea magnitudine, qua excedit usum in ordine ad finem intrinsecum hujus Sacramenti, nempe nutritionem, non est materia consecrabilis juxta hos auctores, sic etiam in ea parvitate, qua non est sensibilis, aut sensibiliter designabilis ex eodem principio per eosdem nequit consecrari. Hoc supposito, licet illa pars consecrabilis sit in loto, et sic etiam continet Christum, tamen seorsim nec consecrabilis est, neque conservaret Christum ; quatenus ergo non continet Christum primo, sicut aliae sensibiles, eatenus negant praefati auctores Christum esse sub ipsa, non autem est extra totam designabilis et consecrabilis.
Argumentum autem aliorum contra hoc non urget tantum, quantum putant. Aut in aliqua parte minima, inquiunt, est Christus totus, aut pars ejus, aut nihil. Si primum, non est contendendum; secundum et tertium nequit dici, quia Christus secundum partes, aut modo quantitativo non est in Sacramento. Tertium etiam est falsum, quia sic sequeretur, quod in multis minimis non esset Christus ; et cum divisibilis sit quantitas tota in infinitas hujusmodi, sequeretur non esse Christum sub ulla parte quantitatis.
Respondetur Christum esse sub singulis partibus sensibilibus, quae cadere possunt sub usu sensibili, quia de ratione Sacramenti est, ut sit materia sensibilis, et inquantum talis, solum est consecrabilis.
Duplex autem modus attenditur in quantitate ; alius qui est divisionis ejus in paries sensibiles; alius, qui est in partes insensibiles, et solum a Deo aut Angelis fieri potest, quia homo nequit progredi in divisione quantitatis, nisi in partes sensibiles, quia sic tantum applicare potest divisivum ejus, et sic quantitas cadit sub usu humano.
Quandocumque ergo reducitur ad eum statum, in quo amplius non est divisibilis ab homine, neque cadit sub sensum ejus, aut usum, tunc amittit statum materiae consecrabilis ; ergo illa non est materia, quatenus divisibilis est in insensibiles, sed in sensibiles partes. Ad inconveniens ex hoc adductum respondetur, minimas illas particulas, quae faciunt unum inter se, aut cum aliis esse sensibiles, et continere Christum, quia divisibile additum divisibili facit magis, et quantum quanto. Unde sicut quantitas est dispositio requisita in materialibus ad actionem tam realem quam intentionalem in aliud quantum et extensum (qua ratione si reducatur aliquod quantum ad punctum seclusa omni extensione, nequit esse principium agendi, aut patiendi in eo statu respective ad aliud quantum extensum, sicut neque de facto corpori Christi sub speciebus convenit actio, aut passio respective ad alia quanta), sequitur quod quantitas in determinata extensione exigitur ad agendum et patiendum, ultra quam non esset sufficiens dispositio ad actionem.
Hinc est, quod scintilla ignis non habet illum effectum quem habet strues, quamvis in ea sit calor in summo, neque forma in materia rara habet eumdem effectum, sicut in densa, quia raritas et densitas sunt dispositiones ad agendum requisitae secundum diversam naturam formarum et effectuum.
. Illae ergo partes quantitatis etiam singulae sunt consecrabiles, et continent Christum de facto, in eo tamen statui quo sunt adjunctae aliis sensibilibus, non tamen in alio suppositionis, quo non cadunt sub sensum, quia sic deest conditio essentialiter requisita ad sacramentalem materiam, prout de facto instituta sit, nempe sensibilitas, per quam habet, ut cadit sub cognitionem et usum determinatum humanum.
Ratio ergo illa procedit secundum fallaciam consequentis a divisis ad conjuncta, vel potius secundum fallaciam accidentis, quia in antecedente sumuntur, ut sunt seorsim, et carent conditione essentialiter requisita ad materiam sacramentalem ; in consequente autem ut conjuncta sunt, inferendo quod sic non contineant Christum. Est similis consequentia huic argumento : panis in quacumque distantia non est consecrabis; ergo neque applicatus est corisecrabilis, vel potius huic : verba formae prolata seorsim .et.sine ordine adi invicem non sunt valida ad consecrationem, quia non faciunt orationem, aut sensum requisitum ejus ; ergo neque etiam conjuncta.
Idem est in proposito, partes seorsim minimae, et non sensibiles, vel qua non sensibiles non faciunt materiam consecrabilem ; ergo neque conjunctae, non valet consequentia. Sic autem interpretandam esse praedictorum sententiam patet ex fundamento ipsorum ; requirunt enim solum quod materia sit usualis per se, ut valide sit consecrabllis. Argumenta ex Concilio petita non urgent, quia Concilium loquitur juxta materiam subjectam Sacramentorum, quae debet esse sensibilis, ac proinde ad paries sensibiles refertur, et qua sensibiles. Prompta videtur ergo modernorum censura, quam non adhibuerunt Theologi, qui dictam sententiam viderunt sine ulla censura aut offensione.
Addi potest, et alia interpretatio ejus, quae data, in voce solum erit differentia, nam eatenus negant Christum esse sub singulis partibus, non quod negent Christum totum esse sub singulis partibus hostiae, sed quatenus partes non sint ibi actu, sed potentia, ut dicitur, ac proinde non sit sub ipsis primo, sicut quando dividuntur et fiunt totum per se.
Urget Suarez hanc sententiam docere falsum in Philosophia, nempe dari minimum quod sic in quantitate. Respondetur dari minimum, quod sic, non simpliciter, sed in ordine ad sensum, actionem et passionem, quod tantum supponunt praefati auctores, quia praesentia Christi est sacramentalis tanquam signati sub signo sensibili ; ergo quidquid non est per se sensibile, non est terminus hujus praesentiae, nec natum est esse signum sacramentale, id est, sensibile.
Dices, ergo non est Christus sub aliqua parte determinata. Respondetur negando consequentiam, quia quaelibet pars, ut alteri conjuncta est sensibilis, licet seorsim non esset sensibilis, quia neque nata terminare, aut movere sensum, ex ratione superius praemissa, defectu dispositionis requisitae, ut infra videbitur.
Secundo respondetur dari minimum, quod sic in quantitate respective ad formam substantialem, quae exigit quantitatem determinatam, et maxime juxta sententiam D. Thomae hic dist. 12. art. 2. et 3. part... quaest. 77. art. 4. asserentis, posse quantitatem separatam corrumpi per talem additionem et divisionem, sub qua non maneret forma panis, quam ipse docet esse substantialem, et forma vini.
Ad duo itaque principia, quae nequeunt excludi, reducitur haec sententia, et responsio data. Primum est, quod Sacramentum essentialiter est sensibile, sive sit permanens, ut Eucharistia, vel transiens, ut caetera. Secundum principium est, quod omnis alteratio, quae non consisteret cum substantia panis et vini, tollat de facto praesentiam Christi sub speciebus ; quaecumque autem minima pars quantitatis, neque sensibilis est seorsim, neque conservativa substantiae panis et vini ; ergo neque Christi sub se. Et ab hac sententia sic explicata non differt sententia Doctoris, neque consequenter antiquorum aut modernorum in reipsa, si bene sentiant.
Dico ergo primo Christum esse sub omni parte sensibili hostiae, etiam minima, et consequenter nulla est ibi pars insensibilis, ut est in toto, et componit cum aliis ; extra tamen totum posita si sit aliqua possibilis, non sensibilis, non continebit Christum, neque in toto sub hac ratione insensibilis continebat Christum, sed qua sensibilis erat. Dico secundo, Christus Dominus non est sub indivisibilibus specierum: hanc docet Doctor loco citato, Albertus in 4. dist. 13. a. 10. Richardus dist. 10. art. 6. Aegidius Theor. 11. Vasquez disp. 189. cap. 4. aliique moderni, quotquot negant in quantitate esse indivisibilia ; sed hi procedunt ex aliis mediis et modo opinandi.
Probatur conclusio, quia corpus Christi succedit substantiae panis et vini, quae non erant sub indivisibilibus quantitatis: ergo neque Christus. Dices in substantia esse quaedam indivisibilia entitativa, quae correspondent indivisibilibus quantitatis. Contra, forte probabilius est non admittere ejusmodi, quia neque ad subjectandum indivisibilia quantitatis sunt necessaria, cum haec in ipsis partibus subjectentur, neque salvari posset commode, quomodo etiam non conveniret substantiae per se extensio, si haberet illa indivisibilia, quia conveniret ei definitio quantitatis, ut habere partes copulatas termino communi; sed quidquid sit, saltem illa indivisibilia substantiae non sunt substantia, sicut neque indivisibilia quantitatis sunt quantitas, et consequenter non sunt materia conversionis.
Deinde sequeretur, quod fracta hostia Christus de novo esset sub singulis indivisilibus extremis sine nova consecratione, quod videtur inconveniens: sed admittunt adversarii ex vi prioris miraculi id sequi, nam sub aliis accidentibus de novo productis in speciebus, verbi gratia, sub colore est Christus, et sic etiam sub quantitate per rarefactionem inducta, ideo non convenit.
Tertio adduci potest ratio, quod non possit secundum aliquos Angelus esse in puncto, ergo neque corpus Christi, sed antecedens est incertum. Addunt alii, quod alias sequeretur posse superficiem extensam consecrari; sed haec etiam non urget, nisi contra eos, qui admittunt unam partem panis continui posse consecrari non consecrato toto, quod infra impugnabitur dist. 12.
Oppositum hujus docent Capreolus dist. 10. quaest. 4. art. 3. Soto in 4. dist. 49. quaest. 4. art. 6. asserens non licere Theologo docere contrarium. Suarez disp. 52. sect. 3. dicetis, Christum esse sub indivisibilibus non primo et per se, sed per necessariam consecutionem. Probant, quia sicut Angelus se habet ad locum, ita etiam Christus in Eucharistia, ut subest speciebus: sed Angelus est in punctis , sicut totus in singulis partibus; ergo, etc. Minor patet, quia est in loco praesentia continua ; ergo non solum est in partibus, sed etiam in terminis partium. Respondetur negando minorem. Ad cujus probationem respondetur ad praesentiam continuam in loco non requiri, ut praesens sit in singulis indivisibilibus, sed sufficere ut sit in partibus quibusque continuis, nam locus dicit dimensiones, ad quas non spectant indivisibilia, nisi per modum termini, non partium ; non enim faciunt majus, ac proinde praesentia ad locum non infert praesentiam ad ipsa. Anima rationalis est tota in qualibet parte materiae, et hoc praesentia continua, non tamen est in singulis punctis, saltem per se, quia anima ubi est, animat: indivisibilia autem animat, quia in illis non est dispositio requisita ad suum effectum, neque sunt capaces ejus per modum subjecti, quod debet naturaliter esse extensum ad hoc, ut sit capax formae et actionis causae efficientis in aliis formis extensis; quod perinde dicendum est de anima, quae virtualiter extensa est, id est, proportionatur materia, informando totum, et praeexigens dispositionem, ac si esset extensa.
Objicit Suarez secundo, exemplum de duratione indivisibili Angeli, quae coexistit tempori divisibili, et consequenter est tota in singulis punctis illius temporis, alias non esset continua duratio. Respondetur quod alia est duratio temporis, alia instantis, quia instanti etiam convenit sua duratio propria; unde cum duratio Angeli sit talis, ut tota in se simplex coexistatomni durationi inferiori, sic etiam continet, et durationem rerum permanentium et successivarutn, et consequenter instantis, in quo si non esset, duratio ejus non esset continua.
Aliud autem est de loco quantitativo, qui est superficies extensa constituta per partes extensas: unde esse in loco, est esse in partibus continuis loci, non autem indivisibilibus, quia indivisibile non habet rationem loci quantitativi; et quidquid sit an Angelus possit esse in puncto, quod resolvit Doctor problematice pro utraque parte in 2. d. 2. quaest. 5. Alia ratio est in proposito, quia punctum non est sensibile in se, ac proinde nequit habere rationem signi sacramentalis continentis Christum , ut supra deduximus, neque continet etiam materiam conversam, quae sit propria ejus, et cui succederet terminus ad quem. Deinde indivisibile, sicut non superaddit aliquid magis parti, sic non habet locum separatum a partibus, ac proinde non requirit praesentiam locati ad ipsum, diversum ab ea quae est partium.
Sic ergo conciliari possunt hae sententiae, nemper corpus Christi non esse praesens indivisibilibus praesentia distincta ab ea, quae est partium, sicut est sub qualibet parte praesentia propria illi parti; et hoc intendit Doctor. Potest tamen, sumendo praesentiam pro indistantia, dici esse praesens ipsis punctis, eadem praesentia, quae est ad partes, quamvis autem non repugnaret aliquid poni in puncto , nempe ipsum corpus indivisibiliter, et hoc de potentia absoluta Dei, ita ut diceret praesentiam propriam ad punctum. In proposito tamen id non contingit, quia praesentia Christi, qua succedit substantiae panis, est primo respectu totius et partium, et sub speciebus tanquam sub signo sensibili ; neque ad continuationem hujus praesentiae exigitur propria et diversa respectu punctorum, quia per eamdem, qua est praesens partibus, est praesens pun-
. ctis modo explicato. Quae praesentia dici potest in distantiae et materialis, non autem formalis, sicut contenti ad contentum, aut signi ad signatum, et quasi ubicationis ad terminum, qualis est praesentia ad partes.