IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Logice loquendo, haec est falsa : Christus in triduo fuit homo, quia subjectum, quando includit duos conceptus, ut est Christus, oportet quod ejus ratio sit in se vera, quia de ratione in se falsa nihil potest praedicari, ex 1. d. 2. q. 2. alioquin haec esset vera: majus Deo est. Sed Christus in triduo non existebat, quia natura humana ejus tunc non extitit ; haec tamen est vera : Caesar est homo, nullo homine existente, quia subjectum est simplex. Vide Scot. lib. 1. Periherm. q. 7. et 12.
Sed quid Logice loquendo (n), estne vera ? Dico quod non ; nec illa : Christus fuit homo in triduo ; nec ista, si aliquis illam protulisset in triduo : Christus est homo ; nec propter hoc nego istam : Caesar est homo, nullo homine existente, quia in illa : Christus est homo, alterum extremum ut Christus, non habet unum conceptum secundum Damascenum, c. 49. Christus autem, ait, nomen hypostaseos dicimus non unimode dictum, sed duarum naturarum existens significativum ; dicit igitur duos conceptus, scilicet Deum et hominem, et ex alia parte Caesar dicit unum conceptum.
Modo ad propositum dico, quod quando subjectum respectu praedicati non habet unum conceptum, sed duplicem includit, oportet rationem illius subjecti esse in se veram, et non includere repugnantiam, alioquin si ad verificatumem propositionis sufficeret praedicatum esse de intellectu subjecti, et non requireretur quod ratio subjecti includentis duos conceptus esset in se vera, tunc esset haec vera : majus Deo est, quia esse est de intellectu subjecti. Sed quia hoc subjectum majus Deo includit in se repugnantiam, ideo non est verum de aliquo, nec aliquid de ipso ; igitur oportet quod ratio subjecti non habentis conceptum unum, sit vera in se antequam verificetur de aliquo, vel aliquid de ipso, et si sit impossibiliter vera ; aliquid impossibiliter verificatur de eo, sicut ratio hujus subjecti, majus Deo, est impossibiliter vera ; ideo impossibiliter verificatur de aliquo, vel aliquid de ipso ; et si possibiliter, possibiliter ; et si actu, actu. Cum igitur hoc nomen Christus significet suppositum existens in duabus naturis, et in triduo non existebat in natura humana tota, quamvis partes naturae essent sibi unitae, ideo haec propositio : Christus fuit homo in triduo, est falsa, quia ratio subjecti pro tunc erat in se falsa, et ideo non potest homo verificari de eo, ut haec sit vera : Christus est homo, quia ratio subjecti, scilicet Christi, non fuit in se vera, quia non includebat suum significatum. Exemplum, haec est falsa : homo albus est homo, nullo homine existente, quia ratio subjecti in se est falsa, haec scilicet : homo albus. Probatio, quia sequitur per conversionem simplicem : homo albus est homo,
ergo homo est homo albus; et ultra : homo est homo albus, igitur homo est homo ; et ita a primo ad ultimum, nullo homine existente, haec est vera : aliquis homo est.
Et si dicatur, quod haec (o) est per se vera : Christus est homo, sicut supra dictum fuit ; et si per se vera, igitur necessaria. Respondeo sicut supra dictum fuit, si ad perseitatem propositionis sufficit quod subjectum includat in suo intellectu causam inhaerentiae praedicati ad subjectum, et non requiratur quod subjectum dicat conceptum unum, posset concedi quod haec: Christus est homo, semper fuit vera. Sed magis credo, quod requiritur hoc, et plus, scilicet quod subjectum habeat conceptum unum ; vel si non, sed includat conceptus plures, oportet quod ratio ejus sit in se vera, antequam aliquid verificetur de eo.
Ad primum (p) principale cum dicitur : Christus est Christus, ergo Christus est homo, nego consequentiam ; sicut nec sequitur nullo homine existente, homo albus est homo albus, igitur homo albus est homo , quia sequitur per conversionem, quod aliquis homo esset albus, nullo homine existente. Similiter sequitur, sicut supra dictum est, de homine albo, si Christus est homo in triduo, quod homo est Christus per conversionem, et ita nullo homine existente, homo esset Christus.
Aliter dicitur, quod haec est falsa : Christus est Christus in triduo, quia Christus includit duos conceptus, et significatum alterius conceptus non fuit in triduo, scilicet homo, ideo haec fuit in se falsa : Christus est Christus, et ideo non sequitur consequens, nisi sicut ex impossibili quodlibet.
Aliter concesso antecedente, consequentia non valet, nec ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis, nisi ratione alterius partis, nam consequens fuit: Christus est homo ; ex opposito : Christus non est homo, non sequitur oppositum antecedentis, scilicet Christus non est Christus, nisi ratione alterius partis, scilicet ho-minis.
Ad secundum, cum dicitur quod anima dicit totam quidditatem hominis, et habens quidditatem est homo, dico quod illud est falsum, sicut patet in quaestione, nec etiam ambae partes dicunt quidditatem ; sed quidditas est entitas absoluta alia a partibus unitis etiam, et sic patet ad illam probationem antecedentis.
Et quando dicitur, quod entitas hominis non est aliquid absolutum aliud a partibus unitis, alioquin aliquid absolutum corrumperetur in Christo in morte, dico enim quod verum est, quia tota entitas corrumpitur, non tamen corrumpitur aliqua forma partialis, quae cum anima et corpore facit unum ; sed ipsum totum corrumpitur, et corruptio terminatur ad non esse totius, et tamen partes manebant.