Deinde cum dicit, accedite ad eum, et illuminamini, et facies vestrae etc. Invitat alios ad hoc beneficium consequendum: et circa hoc duo facit.
Primo enim ponit invitationem. Secundo invitationis effectum, ibi, et facies vestrae non confundentur.
Dicit ergo, accedite ad eum, per fidem et charitatem: jac. 4: appropinquate deo, et appropinquabit vobis. Et ideo subdit, et illuminamini.
Deus lumen est; et qui accedit ad lumen, illuminatur: isa. 60: surge, per affectum et illuminare: Deut. 33: qui appropinquat pedibus ejus, accipiet de doctrina illius. Effectus autem inductionis est, quia, facies vestrae non confundentur, in repulsa: quia scilicet non patiemini eam, quia non est confusio sperantibus in eum. Dan. 3. Vel, facies vestrae, idest cogitationes vestrae non confundentur per defectum veritatis.