De praedestinatione, reprobatione, et electione divina.
Quia ergo ostensum est quod divina operatione aliqui diriguntur in ultimum finem per gratiam adiuti, aliqui vero, eodem auxilio gratiae deserti, ab ultimo fine decidunt; omnia autem quae a deo aguntur, ab aeterno per eius sapientiam provisa et ordinata sunt, ut supra ostensum est: necesse est praedictam hominum distinctionem ab aeterno a deo esse ordinatam.
Secundum ergo quod quosdam ab aeterno praeordinavit ut dirigendos in ultimum finem, dicitur eos praedestinasse. Unde apostolus dicit ad Ephes. 1-5: qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum, secundum propositum voluntatis suae.
Illos autem quibus ab aeterno disposuit se gratiam non daturum, dicitur reprobasse, vel odio habuisse: secundum illud quod habetur Malach. 1-2 Iacob dilexi, esau odio habui.
Ratione vero ipsius distinctionis, secundum quod quosdam reprobavit et quosdam praedestinavit, attenditur divina electio: de qua dicitur Ephes. 1-4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem.
Sic igitur patet quod praedestinatio et electio et reprobatio est quaedam pars divinae providentiae, secundum quod homines ex divina providentia ordinantur in ultimum finem. Unde per eadem manifestum esse potest quod praedestinatio et electio necessitatem non inducunt, quibus et supra ostensum est quod divina providentia contingentiam a rebus non aufert.
Quod autem praedestinatio et electio causam non habent ex aliquibus humanis meritis, potest fieri manifestum, non solum ex hoc quod gratia dei, quae est praedestinationis effectus, meritis non praevenitur, sed omnia merita praecedit humana, ut ostensum est: sed etiam manifestari potest ex hoc quod divina voluntas et providentia est prima causa eorum quae fiunt, nil autem potest esse causa voluntatis et providentiae divinae, licet effectuum providentiae, et similiter praedestinationis, unus possit alterius esse causa.
Quis enim, ut apostolus dicit, prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia. Ipsi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.