In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Resolvit quaest, per duo dicta. Primum, potest Deus causare visionem corporis in Eucharistia, in quocumque oculo, quia est forma absoluta. Secundum, talis visio non esset corporis ut hic. Primo, quia corpus ut hic, non causaret, nec terminaret primo eam, quia non potest habere approximationem ad organum ; esset ergo corpus Christi ut hic specificative ; in primo convenit D. Bonavent. Alens. supra et D. Thom. hic q. 1. a. 4. Sotus q. 1. a. 7.
Ad (a) quaestionem ergo dico, quod Deus de potentia absoluta, posset causare in oculo glorioso, vel non glorioso, visionem istius corporis, licet istud corpus nusquam esset, nisi in Eucharistia. Hoc probatur, quia visio est forma absoluta, ex primo libro d. 3. ergo sine contradictione potest fieri sine respectu praesentialitatis ad objectum, vel quocumque tali respectu.
Secundo (b) dico quod nulla visio etiam sic causata posset esse corporis, ut hic primo, quia haec includeret corpus ut hic, vel esse causam primo visionis, vel esse proprium et primum terminum visionis. Sed corpus ut hic, neque potest causare primo, neque terminare primo, quia tam causatio quam terminatio talis requirit in objecto primo causante vel terminante dispositionem debitam, et hoc secundum locum, utpote approximationem et distantiam debitam. Sed corpus istud ut hic, non potest debite approximari organo, vel distare debite, quia non est in loco ut hic, nec miraculum ad hoc juvat, quia corpus ut hic, absolute non est visibile, nec ut causativum visionis, nec ut terminativum: miraculum autem non est ad illud, quod includit contradictionem.
Ad argumenta. Ad primum dico, quod sensus etiam noster non decipitur circa Eucharistiam ; quod enim percipit per se, hoc est ibi, scilicet quantitas, figura, color et hujusmodi, nec est possibile modo, quod circa Eucharistiam decipiatur visus noster, sed tantum intellectus arguens ex his, quae sensus apprehendit, quod ibi est substantia panis. Hoc autem argumentum est sophisticum, licet enim hoc eveniat, ut in pluribus, non tamen necessario. Dico ergo, quod sensus Beati perciperet hoc, quod sensus noster, scilicet accidentia; nec iste aliquo modo deciperetur, sicut nec noster, imo minus quam noster, sed nec intellectus Beati sic sophistice argueret ex actu sensus, sicut noster arguit.
Ad illud de dubitatione, dico quod Beatus dimissus naturali cognitioni suae, non sciret per actum sensus, hoc esse corpus Christi, sed tantum per intellectum intuitive videns illud corpus, sicut dictum est de cognitione intuitiva quaestione praecedente.
Ad secundum dico, quod lumen punctale non multiplicaret se ad organum corporale, ita quod esset visibile secundum communem opinionem, quae dicit quod non est possibile indivisibile moveri, ex 6. Physic. sed hoc discussum est in 2. lib. distinct. 2. de motu Angeli. Et cum probas, quod sphaerice se multiplicaret, negandum esset secundum istam viam, imo prius oporteret quod ipsum haberet in se divisibilitatem quantitativam, quam ageret in quantum passum. Ad aliud, de reflexione luminis a puncto, non cogit, quia in illa reflexione primum agens non est illa lux punctalis, quae tangit corpus, a quo fit inflexio (si tamen lux punctalis esset ibi), sed est ipsum primum objectum, a quo multiplicatur illa lux: idem enim agit in visione recta, reflexa et fracta. Unde punctus tangens superficiem speculi non multiplicat radium reflexum, sed primum luminosum, quod usque ad speculum multiplicat lumen suum ; illud etiam immediate in ratione causae multiplicat radium reflexum. Et ratio est, quia agens naturale, ex quo agit secundum ultimum suae potentiae, quando impeditur agere secundum illam lineam, quae est maxime conveniens actioni naturali, puta rectam, quae est brevissima, agit secundum eam, secundum quam potest, scilicet secundum lineam reflexam. Et haec est ratio, quare non videtur in speculo imago ipsa corporis multiplicata usque ad speculum, sed ipsum corpus cujus est imago.